Non ab re fuerit * hoc loco referre quid acciderit Davidi quondam episcopo * Traiectensi, * Ducis Philippi cognomento Boni filio. Vir erat apprime doctus reique theologicae peritus, quod in nobilibus et illius praesertim dicionis episcopis profana dicione onustis * perrarum est. Audierat inter tam multos qui sacris initiabantur, paucissimos esse qui literas scirent. Visum est rem propius cognoscere. In aula in quam admittebantur examinandi iussit sibi poni cathedram. Ipse singulis proposuit quaestiones pro gradus quem petebant dignitate; hypodiaconis * futuris leviores, diaconis * aliquanto difficiliores, presbyteris * theologicas. Quaeris eventum? Submovit omnes exceptis tribus. Qui his rebus praeesse solent existimarunt ingens Ecclesiae * dedecus fore, si pro trecentis tres tantum initiarentur. Episcopus, ut erat fervido ingenio, respondit maius fore dedecus Ecclesiae, si in eam pro hominibus admitterentur asini et omnibus asinis stolidiores. Instabant ii quibus * hinc aliquid emolumenti metitur, ut moderaretur sententiam, reputans hoc seculum non gignere Paulos aut Hieronymos, * sed tales recipiendos quales ea ferret aetas. Perstitit episcopus, negans se requirere Paulos ac Hieronymos, sed asinos pro hominibus non admissurum. Hic confugiendum erat ad extremam machinam. Admota est. Quaenam? 'Si qua coepisti' inquiunt 'visum est pertendere, salaria nobis augeas oportet; alioqui sine his asinis non est unde vivamus.' Hoc ariete deiectus est erectus ille Praesulis * animus.
[Notes] [Vocabulary] [Contents]
Salve, mel Atticum. * Heri nihil scripsi, et consulto quidem; nam eram stomachosior. Ne roga * in quem, in te inquam. 'Quid commerueram?' Verebar mihi insidias strui per te hominem argutissimum. Suspectam habebam illam tuam pyxidem, * ne quid simile nobis afferret, quale ferunt Pandorae * pyxidem Epimetheo; quam ubi recluseram, mihi ipsi succensebam qui fuissem suspiciosulus. 'Cur igitur ne hodie quidem scripsisti?' inquies. Eramus occupatissimi. 'Quid tandem negotii?' In spectaculo sedimus, sane iucundo. 'Comoedia' inquis 'fuit, an Tragoedia?' Utrumvis, verum nemo personatus agebat, unicus duntaxat actus, chorus sine tibiis, fabula nec togata nec palliata, * sed planipedia, * humi acta, sine saltatu, e cenaculo spectata, epitasis * turbulentissima, exitus perturbatissimus. 'Quam, malum,' inquies 'mihi fabulam fingis?' Immo rem, Christiane, refero.
Spectavimus hodie matremfamilias cum famula domestica fortiter depugnantem. Sonuerat diu tuba ante congressum, convicia fortiter utrinque regeruntur. Hic aequo Marte discessum est, triumphavit nemo. Haec in hortis, nos e cenaculo taciti spectabamus, non sine risu. Sed audi catastrophen. * A pugna conscendit cubiculum meum puella, concinnatura * lectos. Inter confabulandum laudo fortitudinem illius, quod voce conviciisque nihil cesserit dominae; ceterum optasse * me ut quantum lingua valebat, tantundem valuisset et manibus. Nam hera, virago robusta ut vel athleta videri posset, subinde caput humilioris puellae pugnis contundebat. 'Usque adeone' inquam 'nullos habes ungues, ut ista impune feras?' Respondit illa subridens sibi quidem non tam animum deesse quam vires. 'An tu putas' inquam 'bellorum exitus a viribus tantum pendere? Consilium ubique valet plurimum.' Roganti quid haberem consilii, 'Ubi te rursus adorietur,' inquam 'protinus caliendrum detrahe' (nam mulierculae Parisiorum mire sibi placent nigris quibusdam caliendris); 'eo detracto mox in capillos invola.'
Haec ut a me ioco dicebantur, itidem accipi putabam. Atqui sub cenae tempus accurrit anhelus hospes; is erat Caroli regis * caduceator, vulgato cognomine dictus Gentil Gerson. * 'Adeste,' inquit 'domini mei, videbitis cruentum spectaculum.' Accurrimus, offendimus matremfamilias ac puellam humi colluctantes. Vix a nobis diremptae sunt. Quam cruenta fuisset pugna res ipsa declarabat. Iacebant per humum sparsa, hic caliendrum, illic flammeum. * Glomeribus pilorum plenum erat solum; tam crudelis fuerat laniena. Ubi accubuimus in cena, narrat nobis magno stomacho materfamilias quam fortiter se gessisset puella. 'Ubi pararem' inquit 'illam castigare, hoc est pugnis contundere, illa mihi protinus caliendrum detraxit e capite.' Agnovi me non surdae cecinisse * fabulam. 'Id detractum' inquit 'mihi venefica vibrabat in oculos.' Id non admonueram. 'Tum' inquit 'tantum capillorum evulsit quantum hic videtis.' Coelum ac terram testata est se nunquam expertam esse puellam tam pusillam ac perinde malam. Nos excusare casus humanos et ancipitem bellorum exitum, tractare de componenda in posterum concordia. Ego interim mihi gratulabar dominae non subolere rem meo consilio gestam; alioque sensissem et ipse illi non deesse linguam.
Habes nostra ludicra; nunc ad seria. Duplicem mecum contentionem acceperas, scribendi et munera mittendi. Altera te plane victum declaras, ut qui alienis manibus * mecum dimicare coeperis; an infitiaberis impudens? Non arbitror, si quid frontis * est. Alteram ipse ne suscepi quidem, sed ultro manus dedi. Literis longe vinceris, immo ne pugnas quidem, nisi ut Patroclus * Achillis armis. Muneribus nolo tecum inire certamen. An poeta cum negotiatore? Quid simile? * Verum heus tu, ad aequiorem concertationem provoco. Experire utrum tu me prius mittendo an ego te scribendo defatigem. Hoc demum sit bellum dignum poeta, dignum institore. Tu si quid audes, accingere; ac bene vale.
Parisiis. * Anno M.CCCC.XCVII.
[Notes] [Vocabulary] [Contents]
Pervenimus tandem et quidem incolumes, tametsi invitis (ut apparet) et superis et inferis. O durum iter! Quem ego posthac Herculem, quem Ulyssem non contemnam? Pugnabat Iuno semper poeticis viris infesta; rursum Aeolum * sollicitarat; nec ventis modo in nos saeviebat, omnibus armis in nos dimicabat, frigore acerrimo, nive, grandine, pluvia, imbre, nebulis, omnibus denique iniuriis. Hisque nunc singulis nunc universis nos oppugnabat. Prima nocte post diutinam pluviam subitum atque acre obortum gelu viam asperrimam effecerat; accessit nivis vis immodica; deinde grando, tum et pluvia, quae simul atque terram arboremve contigit, protinus in glaciem concreta est. Vidisses * passim terram glacie incrustatam, neque id aequali superficie, sed colliculis acutissimis passim exstantibus. Vidisses arbores glacie vestitas adeoque pressas, ut aliae summo cacumine imum solum contingerent, aliae ramis lacerae, aliae medio trunco discissae starent, aliae funditus evulsae iacerent. Iurabant nobis e rusticis homines natu grandes, se simile nihil unquam in vita vidisse antea. Equis interim eundum erat nunc per profundos nivium cumulos, nunc per sentes glacie incrustatos, nunc per sulcos bis asperos, quos primum gelu duraverat, deinde et glacies acuerat, nunc per crustam quae summas obduxerat nives; quod quidem mollius erat quam ut equum sustineret, durius quam ut ungulas non scinderet.
Quid inter haec animi Erasmo tuo fuisse credis? Insidebat attonito equo eques attonitus; qui quoties aures erigebat, ego animum deiciebam, quoties ille in genua procumbebat, mihi pectus saliebat. Iam Bellerophon * ille poeticus suo terrebat exemplo; iam meam ipse temeritatem exsecrabar, qui mutae beluae vitam et una literas meas commiserim. Sed audi quiddam, quod tu credas ex veris Luciani * narrationibus petitum, ni mihi ipsi Batto teste accidisset. * Cum arx iam ferme in prospectu esset, offendimus omnia undique glacie incrustata, quae ut dixi in nivem inciderat. Et erat tanta ventorum vis, ut eo die unus atque alter collapsi perierint. Flabant autem a tergo. Itaque per declive montium me demittebam, per summam glaciem velificans, atque interim hastili cursum moderans. Id erat clavi vice. Novum navigandi genus. Toto fere itinere obvius fit nemo, sequitur nemo, adeo non solum saeva sed etiam monstruosa erat tempestas. Quarto vix demum die solem aspeximus. Hoc unum ex tantis malis commodi excerpsimus, quod latronum incursus timuimus minus; timuimus tamen, ut homines pecuniosos decebat.
Habes iter meum, adolescens generosissime idemque candidissime; quod ut durissimum fuit, ita reliqua fuere secundissima. Vivi pervenimus ad Annam Principem Verianam. Quid ego tibi de huius mulieris comitate, benignitate, liberalitate memorem? Scio rhetorum amplificationes suspectas haberi solere, praesertim iis qui eius artificii rudes non sint. At hic me nihil allevare, * immo re vinci artem nostram, mihi credas velim. Nihil unquam produxit rerum natura aut pudentius aut prudentius aut candidius aut benignius. Quid de meo Batto iactitem, cuius pectore nihil habuit hic orbis simplicius, nihil amantius?
Haec scribebam * in patriam * concessurus; deinde adamatam Lutetiam * repetam et has ipsas literas fortasse praecurram. Ceterum de nostro convictu * nihil certi scribere licet. Tamen consilium ex tempore capietur. Hoc unum tibi persuade, neminem vivere qui te magis ex animo amet quam tuus Erasmus. Battus quoque meus, omnium et amorum et odiorum meorum socius, te pari caritate prosequitur. Cura, mi Guilhelme, ut quam optime valeas.
Ex arce Tornenhensi pridie nonas Februarias.
[Notes] [Vocabulary] [Contents]
Nos in Anglia nonnihil promovimus. Erasmus ille, quem nosti, iam bonus propemodum venator est, eques non pessimus, aulicus non imperitus, salutat paulo blandius, arridet comius, et invita Minerva * haec omnia. Tu quoque, si sapis, huc advolabis. Quid ita te iuvat hominem tam nasutum inter merdas * Gallicas consenescere? Sed retinet te tua podagra; ut ea te salvo pereat * male. Quanquam si Britanniae dotes satis pernosses, Fauste, ne tu alatis * pedibus huc accurreres; et si podagra tua non sineret, Daedalum * te fieri optares.
Nam ut e plurimis unum quiddam attingam, sunt hic nymphae divinis vultibus, blandae, faciles, et quas tu tuis camenis facile anteponas. Est praeterea mos * nunquam satis laudatus. Sive quo venis, omnium osculis exciperis; sive discedis aliquo, osculis dimitteris; redis, redduntur suavia; venitur ad te, propinantur suavia; disceditur abs te, dividuntur basia; occurritur alicubi, basiatur affatim; denique quocunque te moves, suaviorum plena sunt omnia. Quae si tu, Fauste, gustasses semel quam sint mollicula, quam fragrantia, profecto cuperes non decennium solum, ut Solon * fecit, sed ad mortem usque in Anglia peregrinari. Cetera coram iocabimur; nam videbo te, spero, propediem. *
Vale, ex Anglia. Anno M.CCCC.LXXXXIX.
Edidimus olim carmen de laudibus regis Henrici septimi et illius liberorum, nec non ipsius Britanniae. Is erat labor tridui, et tamen labor, quod iam annos aliquot nec legeram nec scripseram ullum carmen. Id partim pudor a nobis extorsit, partim dolor. Pertraxerat me Thomas Morus, qui tum me in praedio Montioii agentem inviserat, ut animi causa * in proximum vicum exspatiaremur. Nam illic educabantur omnes liberi regii, uno Arcturo excepto, qui tum erat natu maximus. Ubi ventum erat in aulam, convenit tota pompa, non solum domus illius verum etiam Montioiicae. Stabat in medio Henricus annos natus novem, * iam tum indolem quandam regiam prae se ferens, hoc est animi celsitudinem cum singulari quadam humanitate coniunctam. A dextris erat Margareta, undecim ferme annos nata, quae post nupsit Iacobo * Scotorum regi. A sinistris Maria * lusitans, * annos nata quatuor. Nam Edmondus adhuc infans in ulnis gestabatur. Morus cum Arnoldo sodali salutato puero Henrico, quo rege nunc floret Britannia, nescio quid scriptorum obtulit. Ego, quoniam huiusmodi nihil exspectabam, nihil habens quod exhiberem, pollicitus sum aliquo pacto meum erga ipsum studium aliquando declaraturum. Interim subirascebar Moro quod non praemonuisset, et eo magis quod puer epistolio inter prandendum ad me misso meum calamum provocaret. Abii domum, ac vel * invitis Musis, cum quibus iam longum fuerat divortium, carmen intra triduum absolvi. Sic et ultus sum dolorem meum et pudorem sarsi.
[Notes] [Vocabulary] [Contents]
Si tu tuaque generosissima coniunx, socer humanissimus reliquaque familia valetis, est cur maximopere gaudeamus. Nos hic quidem valemus perbelle, et indies bellius. Dici non potest quam mihi dulcescat Anglia tua, idque partim consuetudine, quae omnia dura lenire solet, partim Coleti * Charnocique Prioris humanitate, quorum moribus nihil fingi potest suavius, mellitius, amabilius; cum his duobus amicis ego vel in extrema Scythia vivere non recusem. Idem quod scripsit Horatius, * et vulgus interdum videre verum, res ipsa me docuit; cuius * hoc tritum nosti, quarum rerum durissimi soleant esse aditus, eas felicius evenire. Quid nostro illo ingressu * fuit, ut ita dicam, inauspicatius? At nunc secundiora indies omnia. Evomui taedium omne quo me quondam nauseantem videbas. Quod reliquum est, te oro, meum decus, ut quando tum cum meus me animus deficiebat, tuo sustinuisti, nunc cum meus mihi non deest, tuus ne destituat.
Quod ad diem praefinitum non veneris, expostulare tecum nec libet, nec iure me posse puto. Quid te retardarit equidem nescio. Hoc unum scio, quicquid fuit, legitimum quiddam et iustum fuisse, quare venire non potueris; nam voluisse nihil dubito. Neque enim ullam video causam cur istud fingere volueris. Et ea est generosissimae mentis tuae ingenua simplicitas, ut maxima etiam de causa mentiri nec scias si velis, nec velis si scias. Non est meum te vel hortari vel dehortari, immo dehortari potius. Quod tuae te res hortantur, id sequere. Nos ita te desideramus ut interim te tuis commodis inservire velimus. Si brevi venturus es gaudemus; sin qua res te retinet, modo incommodi nihil sit, ut hactenus fecimus, aequo te animo exspectabimus.
Pecunias meas anulo tuo diligenter obsignatas mitte. Priori iam sum multis nominibus obaeratus; ministrat ille quidem tum benigne tum * prompte. Verum quando ille humanissimi hominis officio functus est, par est nos invicem gratorum hominum munere fungi, et quam ille libenter dedit, tam nos libenter reddere. Ut rara supellectile, ita bonis amicis parcius utendum esse censeo. Si quid istic novatum est, facito me per literas certiorem. Bene vale.
Oxoniae. *
[Notes] [Vocabulary] [Contents]
Quam vellem nuper, ut exspectaram, ita nostro illi convivio interfuisses; vero inquam convivio, * non symposio. Mihi quidem omnino nullum unquam fuit suavius, lautius, mellitius. Deerat nihil. Belli homunculi, tempus lectum, locus lectus, apparatus non neglectus. Iis lautitiis ut vel Epicurum * ipsum, iis sermonibus conditum * erat ut vel Pythagoram * delectare posset. Homunculi non belli solum verum etiam bellissimi, et eiusmodi qui Academiam possent facere, non modo convivium. Quinam, inquies? Accipe, quo magis te doleas abfuisse. Primum Richardus prior, ille Charitum antistes; * tum Theologus is, qui eodem die Latinam habuerat contionem, vir tum modestus tum eruditus; deinde Philippus ille tuus, homo lepidissimae festivitatis. Praesidebat Coletus veteris illius theologiae vindex atque assertor. Accumbebat dextra Prior, homo (ita me deus amet) non minus mirabili mixtura ex omnium literarum generibus omnibus, quam ex summa humanitate summaque item integritate conflatus. Ad laevam recentior ille Theologus, cui nos quidem laevum latus clausimus, * ne poeta convivio deesset. Ex adverso Philippus, ne non adesset iurisperitus. Accumbit deinceps mixtum et sine nomine vulgus.
His ordinibus ita digestis statim bellum oritur inter pocula, non tamen ex poculis neque poculentum. * Cum variis de rebus parum conveniebat, tum de hac pugna erat acerrima. Dicebat Coletus Caym ea primum culpa Deum offendisse, quod tanquam conditoris benignitate diffisus suaeque nimium confisus industriae terram primus proscidisset, cum Abel sponte nascentibus contentus oves pavisset. Contra, nos pro se quisque niti, Theologus ille syllogismis, ego rhetoriis. * Ne Hercules quidem contra duos, aiunt Graeci. At ille unus vincebat omnes; visus est sacro quodam furore debacchari ac nescio quid homine sublimius augustiusque prae se ferre. Aliud * sonabat vox, aliud tuebantur oculi, alius vultus, alius aspectus, maiorque videri, * afflatus est numine quando.
Tandem cum et longius processisset disputatio, et esset quam ut convivio conveniret gravior atque severior, tum ego meis, hoc est poetae, partibus functurus, ut et eam contentionem discuterem et festiviore fabella prandium exhilararem, 'Res' inquam 'perantiqua est et ex vetustissimis auctoribus repetenda; de qua quid ipse in literis reppererim exponam, si prius detis fidem vos id quod sum narraturus pro fabula non habituros.' Ubi promiserant, 'Incidimus' inquam 'olim in vetustissimum codicem, cuius et titulum et auctorem aetas aboleverat tineaeque bonis literis semper infestae deroserant. * In eo unica tantum pagina nec erat carie vitiata nec a tineis aut soricibus arrosa, Musis credo quae sua sunt tutantibus. In ea me hac ipsa de re, de qua decernitis, legere * memini aut veram aut, si vera non est, certe veri simillimam narrationem; quam si vultis recensebo.'
Iubentibus illis 'Erat' inquam 'Caym ille homo quemadmodum industrius, ita famelicus et avidus. Is a parentibus persaepe audierat in viridario illo unde fuissent depulsi, segetes sua sponte provenire laetissimas spicis amplissimis, granis praegrandibus, culmis adeo proceris ut alnum nostratem aequarent; eis nec lolium nec spinam ullam aut carduum internasci. Haec cum ille probe meminisset videretque eam tellurem quam tum vexabat aratro, vix malignam minutamque frugem producere, dolum addidit industriae. Angelum illum paradisi custodem adiit, eumque veteratoriis technis adortus magnis promissis corrupit, ut sibi ex felicioribus illis segetibus vel paucula grana clam largiretur. Dicebat Deum iam olim huius rei securum ac neglegentem esse; tum si maxime rescisset, facile impune futurum, cum res esset nullius momenti, modo de pomis illis nihil attingeretur, de quibus solis fuisset interminatus Deus.
' "Eia" inquit "ne ianitor sis nimium diligens. Quid si ingrata etiam est illi nimia tua sedulitas? Quid si falli etiam cupit, magisque illum hominum callida industria quam iners otium delectabit? An vero tu tibi isto munere magnopere places? Ex angelo carnificem te fecit, ut miseros nos et perditos crudelis arceres a patria; te foribus cum rhomphaea * alligavit, cui muneri nos canes nuper coepimus addicere. Nos quidem sumus miserrimi, at tu mihi videris conditione non paulo afflictiore. Nos quidem paradiso caremus, quia pomum nimium dulce gustavimus. Tu ut inde nos arceas, pariter et coelo cares et paradiso; hoc miserior, quod nobis quidem huc atque illuc, quo fert animi libido, vagari liberum est. Habet et haec nostra regio, si nescis, quibus exsilium nostrum consolemur, nemora comis virentibus, mille arborum genera et quibus vixdum invenimus vocabula, fonticulos passim ex clivis, ex rupibus scaturientes; flumina limpidissimis aquis ripas herbidas lambentia, montes aerios, valles opacas, ditissima maria. Nec dubito quin in intimis illis suis visceribus claudat tellus aliquid bonarum mercium; quas ut eruam, scrutabor omnes eius venas, aut si mihi defuerit aetas, nepotes certe mei facient. Sunt et hic aurea mala, sunt fici pinguissimi, sunt frugum omniiuga * genera. Multa adeo passim sponte nascuntur ut paradisum istum non magnopere desideremus, si liceat hic aeternum vivere. Infestamur morbis; et huic rei inveniet remedium humana industria. Video herbas mirum quiddam spirantes. Quid si et hic inveniatur aliqua quae vitam faciat immortalem? Nam scientia ista non video quid ad rem pertineat. Quid mihi cum his quae nihil ad me attinent? Quanquam in hac parte non cessabo, quando nihil est quod non expugnet pertinax industria. Ita nos pro uno hortulo mundum latissimum accepimus, tu utrinque exclusus nec paradiso frueris neque coelo neque terra, perpetuo his affixus foribus, rhomphaeam semper versans, quid * nisi ut cum vento pugnes? Eia age, si sapis, tibi simul et nobis consule. Da quod sine tuo detrimento largiri potes, et accipe nostra vicissim quae tibi facimus communia. Miser fave miseris, exclusus exclusis, damnatis damnatior."
'Persuasit pessimam causam vir pessimus, orator optimus. Paucula grana furtim accepta diligenter obruit, enata sunt non sine fenore, id fenus rursum terrae gremio commissum, iterumque atque iterum, aliud atque aliud. Nec saepius aestas recurrit, quam ille iam ingentem spatiosumque agrorum tractum hac semente occupavit. Quae res ubi evidentior esse coepisset quam ut superos latere posset, vehementer iratus Deus "Quantum intellego" inquit "iuvat hunc furem labor et sudor. Eum ego illi magnifice cumulabo." Simulque cum dicto confertissimum undique agmen immittit in segetem, formicarum, curculionum, bufonum, erucarum, murium, locustarum, scrofarum, avium aliarumque id genus * pestium, quae segetem partim adhuc humo conditam, partim herbescentem, partim iam flavam, partim horreo compositam depascerentur. Accessit ingens ex coelo calamitas, grandinis et venti vis tanta ut quernis roboribus aequales culmi * illi stipulae aridae in morem defringerentur. Angelus ille custos mutatus atque, quod hominibus faveret, humano corpori inclusus. Caym, cum Deum incensis frugibus placare studeret, nec fumus subvolaret, certam illius iram intellegens desperat.'
Habes fabulam, Sixtine, inter pocula dictam atque inibi inter pocula natam, atque adeo ex ipsis, si libet, poculis, quam volui ad te perscribere; primum ne nihil scriberem, cum meas esse partes agnoscerem ut scriberem, quippe qui tuas literas posterior accepissem, deinde ne tu eius convivii tam lauti prorsus expers esses. Bene vale. Oxoniae.
[Notes] [Vocabulary] [Contents]
Subverebar nonnihil ad te scribere, Roberte carissime, non quod metuerem ne quid de tuo in nos amore tanta temporum locorumque disiunctio detrivisset; sed quod in ea sis * regione, * ubi vel parietes sint tum eruditiores tum disertiores quam nostrates sunt homines; ut quod hic pulchre expolitum, elegans, venustum habetur, istic non rude, non sordidum, non insulsum videri non possit. Quare tua te exspectat prorsus Anglia non modo iureconsultissimum, verum etiam Latine Graeceque pariter loquacem. Me quoque iampridem istic videres, nisi Comes * Montioius iam ad iter accinctum in Angliam suam abduxisset. Quo enim ego iuvenem tam humanum, tam benignum, tam amabilem non sequar? Sequar, ita me deus amet, vel ad inferos usque. Amplissime tu quidem mihi eum praedicaras graphiceque prorsus descripseras; at vincit cotidie, mihi crede, et tuam praedicationem et meam de se existimationem.
Sed quid Anglia nostra te delectat, inquis? Si quid mihi est apud te fidei, mi Roberte, hanc mihi fidem habeas velim, nihil adhuc aeque placuisse. Coelum tum amoenissimum tum saluberrimum hic offendi; tantum autem humanitatis atque eruditionis, non illius protritae * ac trivialis, sed reconditae, exactae, antiquae, Latinae Graecaeque, ut iam Italiam nisi visendi gratia haud multum desiderem. Coletum meum cum audio, Platonem ipsum mihi videor audire. In Grocino * quis illum absolutum disciplinarum orbem non miretur? Linacri * iudicio quid acutius, quid altius, quid emunctius? Thomae Mori ingenio quid unquam finxit natura vel mollius vel dulcius vel felicius? Iam quid ego reliquum catalogum recenseam? Mirum est dictu quam hic passim, quam dense veterum literarum seges efflorescat; quo magis debes reditum maturare. Comes ita te amat, ita meminit, ut de nullo loquatur saepius, de nullo libentius. Vale.
Londini * tumultuarie. Nonis Decembr. <1499>
[Notes] [Vocabulary] [Contents]
Multis nominibus tibi gratias agere debeo, mi Batte, qui vigilias * meas, hoc est opes, miseris, cum mature, quod non soles, tum optima fide, ut consuesti facere; denique per tabellionem * non modo diligentem verum etiam facundum, ita ut mihi non illius labori modo verum etiam orationi fuerit referenda merces. Verum artem arte lusimus * et iuxta vetus proverbium contra Cretensem Cretizavimus. *
Anglica fata * Parisios usque nos sunt persecuta. En tibi alteram narro tragoediam priore etiam atrociorem! Pridie Calendas Februarias Ambianos * pervenimus, bone deus, quam duro itinere! Iuno, opinor, aliqua rursus Aeolum * in nos excitarat. Ego cum iam de via ita essem affectus ut morbum etiam metuerem, coepi de equis conducendis cogitare, non paulo praestare ratus corpusculo quam nummulis parcere. Et hic sunt ad perniciem secunda omnia. Dum diversorium solitum peto, obiter forte aedes praetereo quasdam equis locandis inscriptas. Ingredior, advocatur locator, * homo effigie et habitu ita adamussim * Mercurium * referens ut mihi primo quoque congressu furis suspicionem dederit. Convenit de mercede. Conductis duobus equis iter sub vesperum ingredimur, comitante iuvene quodam, quem generum esse suum aiebat, qui iumenta domum referret. Postridie ad viculum quendam, cui divo Iuliano * nomen est, perventum est et quidem multa adhuc luce, locum latrocinio destinatum. Ego ut pergeremus hortabar. Ille latronis discipulus causari, equos non esse supra vires defatigandos, satius esse illic pernoctare ac postridie id dispendii anticipata luce sarcire. Non repugnabam magnopere, nihil etiamdum sceleris suspicans. Iam propemodum cenaveramus, cum ministra iuvenem illum una nobiscum accumbentem a convivio sevocat, alteri equo nescio quid mali esse dictitans. Discedit adolescens sed eo vultu ut aliud nuntiatum intellegeres. Ego continuo puellam revocans, 'Heus' inquam 'filia, uter equorum male habet, meusne an huius?' Nam aderat Anglus itineris mei comes. 'Et quid tandem est mali?' Illa conscientiam constanter dissimulare non valens subrisit, et figmentum confessa venisse notum quendam aiebat, qui iuvenem ad colloquium evocasset.
Nec ita multo post locator ipse, qui iugulos * nostros victimae * destinarat, cenaculum ingreditur. Nos admirari, rogare quidnam accidisset, quod tam inexspectatus atque improvisus adesset. Ait se rem adferre flebilem, filiam suam, eius iuvenis uxorem, ita ab equo calcibus percussam ut iam animam propemodum ageret; tumultuario itinere sese accurrisse, ut eum domum revocaret. Mihi iam tum commentum obolere * coepit. Utriusque vultum et gestus curiosius observo. In locatore ilico inconstantiam quandam animadverto, in iuvene stuporem qui e regione accumbebat; ac mecum * protinus Ciceronianum * illud, Nisi fingeres, non sic ageres. Iam mihi nihil agendum putabam, nisi ut ab homine absolverer, quippe qui nihil usquam viderem quod non latrocinium saperet. Augebant anteacta suspicionem, quod cum Ambianis de mercede convenisset, ille data opera me rogavit quasnam * esset pecunias accepturus. Subito aderant, nec scio unde emersissent, qui sermonibus adiuvabant fabulam. Mihi laudabant locatorem, gratulabantur de tali comite, me vicissim locatori commendabant. Rogabat semel atque iterum locator ecquem haberem postulatum, * id est nomisma rarius. Nego mihi esse. Deprompsi scutatum * unum atque alterum, qui tametsi satis probarentur, tamen blandius efflagitabat ut e multis quos habere me putabat, unum aliquem bellissimum darem. Est enim hoc huius sceleratissimae artis caput, explorare quantum quisque viator secum portet. Ostendebam quos tum habebam, e quibus ille bellissimum sibi retinuit.
Accedebant * ad maleficii coniecturam quaedam a iuvene in itinere dicta ac facta; quae consilio soceri de composito praeparata videri possent. E duobus equis alter erat ignavissimus, ut in fuga nihil futurum esset praesidii. Is cui ego insidebam, in collo vulnus ingens habebat adhuc unguentis oblitum. Non ita procul aberamus ab urbe, rogat iuvenis sibi liceat a tergo meo in lumbos equi conscendere, iumentum assuetum ferendis duobus, ne quid metuerem equo. 'Sero' inquit 'exivimus, hoc celerius perveniemus.' Passus sum; oritur sermo variis de rebus. Sic loquitur de socero quasi non optime de illo sentiret. Est et hoc unum e latronum mysteriis. Interea crumena mea defluit in tergum, inerant autem octo ferme coronati aurei. * Is reponit ad umbilicum. Rursum defluentem reponit, admonens ut crumena semper sit in oculis. Ego ridens 'Quorsum' inquam 'attinet servare vacuam?' * Obscura iam nocte nemus quoddam emensi tandem in vicum quendam emersimus. Iuvenis circumspectans fingit se nescire ubinam locorum esset, ducit nos in aedes nescio quas. Iubeo ut iuvenis ipse se curet suo more, nos utrique ieiuni cubitum imus. Anglus hoc religioni * dabat, ego valetudini; nam graviter e stomacho laborabam. Accedit mulier, nobis ut putabat altum dormientibus, multa cum ignoto illo, ut simulabat, iuvene familiarissime collocuta est. Tandem iuvene submonente reliquus sermo sibilis * peractus est, ut exaudire non possem.
Ante lucem extrudo eos ad iter. Toto itinere tracto iuvenem sane comiter. Ubi perventum est ad oppidum cui nomen Claro Monti, * paro ingredi, non illic acturus noctem sed aurum commutaturus, ne quid ea res esset in mora in vico pernoctantibus. Dissuadet iuvenis, affirmans sibi satis esse monetae argenteae. Itaque ad laevam * oppido relicto pergimus. Iam vico proximi cum essemus, forte praecesserat Anglus una cum iuvene, ego sequor,
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . sicut meus est mos,Interim imprudente me descenderat Anglus. Iuvenis adduxerat equum ad fores, ubi nunquam fuerat diversorium. Ubi sensi, demiror quid cogitet. Ille circumspectans negat se illic intra quatuordecim fuisse annos. Rogat quod mihi placeat diversorium. 'Quid si huc' * inquit 'divertamus?' et ostendit domum destinatam. Non abnuo, memor quod illic olim sat commode acceptus fuissem, * sed ignarus hospitem esse mutatum. Datur ex more cubiculum. Apponitur vinum, sed male respondens palato. Atqui vix eramus ingressi, cum video ignoto illi iuveni in culina vinum in vitro appositum, eo colore ut mihi gratularer. Hac igitur spe frustratus descendo, expostulo cum hospite; mutatur vinum. Haec iam tum mirabar magis quam habebam suspecta.
nescio quid meditans nugarum et totus in illis. *
Quare (ut ad intermissum narrationis ordinem redeam) iam certa suspicione latrocinii id agere coepi quo me cultro subducerem. 'Quid igitur' inquam 'tibi in animo est?' 'Ego' inquit 'fortasse vos Parisios deportabo, verum huic genero plane domum est recurrendum.' 'Immo' inquam 'commodius dabo consilium. Quando casus tam acerbus vobis accidit, ut tu filiam, hic uxorem prope perdiderit, illud vestra causa faciam. Habes a me scutatum sole insignem, restant passuum quatuordecim milia; diminue de ratione mercedis quantum de itinere superest, ac redite. Nos reliquum iter aut pedibus conficiemus aut equos mutabimus.' Caput quatiebat homo, deinde descendit, iuvene relicto mira latrocinii peritia ut quid nobis esset sententiae per hunc expiscaretur. Hic ego accito adolescente 'Heus,' inquam 'quaeso, verum dicas, quidnam de uxore tua, cedo?' * Confessus est rem commenticiam, verum socero necessarium esse iter Parisios, ut creditum repeteret. 'Ne quid' inquit 'illius oratione commoveare. Quin vos cras summo diluculo equos conscendite, nos utrique consequamur.' 'Atqui non temere est' inquam 'quod nos tanto itinere tam repente assequitur, et quidem noctu, tum die tam sacro.' Erat enim postridie Virginis matris purgatio. * 'Et quorsum' inquam 'attinet tot concinnare mendacia?' Iussit me adolescens bono esse animo, se omnia ex mea facturos esse sententia. 'Quod si quid ille gravetur,' inquit 'ego non deseram te, donec mihi rumpatur cor'; atque haec vultu illo stupido. Ita adsimulabat sese, tanquam furtim mihi contra socerum studeret; deinde descendit et ille, quid nisi ut praeceptori suo rem renuntiaret.
Interea solitudinem nactus Anglum rogo quid tandem ipsi videretur. Is praeter latrocinium paratum nihil se videre respondit. 'At quid' inquam 'consilii?' Iam nox erat profunda. Venit interea cauponaria * lectos instratura; rogo ubinam essemus cubituri, lectum ostendit. 'Et ubi reliqui duo?' 'In altero' inquit 'hoc lecto'; qui communi cubiculo continebatur. Tum ego 'Est mihi' inquam 'quiddam nugarum transigendum cum hoc meo comite; sine nos in hoc cubiculo cubitare solos, dabitur merces utroque pro lecto.' Ibi venefica mulier et quid ageretur haud ignara primum suadere coepit ut una potius cubaremus; eos esse viros probos, nec causam esse quo minus illos in cubiculo dormire vellemus. Si quid inter nos haberemus communicandum, id sermone nostrate licere fieri; sin pecuniae nostrae timeremus, illis servandam committeremus, ovem (ut aiunt) lupo. Et ut malefica dignum erat, manifestaria vanitate reliqua cubicula iam hospitibus occupata ementiebatur, quando praeter nos nemo in iis aedibus erat hospes. Quid multa? * Argumentis victa obstinate sese id facturam negabat. Iubeo fores igitur aperiat ac nos aliquo eiciat. Ne id quidem se facturam affirmat, descenditque irata ac submurmurans * et homicidae illi rem omnem renuntiat, me de gradibus subauscultante.
In Anglo nihil erat neque animi neque consilii neque linguae; nam Gallice * prorsus nesciebat. Mihi primum illud visum est esse consultissimum, obice ferreo occludere cubiculi ostium, obiecto et ingenti scamno querno. Verum id consilium mox displicuit reputanti nos in tam vastis aedibus solos obiici pluribus; et iam multa nox erat, nec usquam vociferatio potuisset exaudiri, nisi qua parte cubiculum spectabat viam publicam: at illic obstabat templum monasterii cuiusdam. Interea dum circumspicio melius aliquod consilium, nec satis occurrit, puella pulsat fores. Ego clanculum submoto scamno rogo quid velit. Respondit nescio quid se adferre, sed voce alacri. Aperio fores, blandior et adludo puellae, quo metum dissimulem. Sedemus interim tanquam duae victimae mactatorem * exspectantes. Convenit tamen inter nos ut otiose sobrieque fabularemur ad ignem absque potatione, donec * indusiati * caligatique vicissim dormiremus ac vigilaremus. Paulo post ingreditur bonus ille vir, tanquam omnium rerum ignarus; observo hominem oculis diligenter. Quo fixius contemplor, eo certius latronem video; qui cum tandem se una cum suo tirone lecto composuisset, consequimur et nos, nec ea nocte quicquam sensimus, nisi quod experrectus Anglus gladium, quem ad pulvinum locaverat, longe amotum in extremum usque cubiculi angulum repperit. Nam duobus nobis unicus duntaxat erat ensis ac chirotheca * loricata; haec erat nostra panoplia. *
Ego multo ante diluculum consurgo, fenestras ac fores cubiculi aperio. Iam lucescere clamo, strepo, familiares expergefacio. Dum finem non facio, ibi latro voce quam diceres esse non somnolenti, 'Quid paras?' inquit. 'Vixdum est hora noctis undecima.' * Ego contra clamo coelum esse densissimis obductum nebulis, mox clarum diem emicaturum. Quid multis? * Adfertur lucerna. Interea ut observarem quid ageretur in inferioribus aedibus, decurro; obambulans ac circumspectans offendo latronum equos stantes ephippiis impositis, quomodo necesse erat eos totam stetisse noctem, cum praeter modo excitatam puellam nemo non esset in stratis. Tandem surgunt et nostri carnifices. Ibi res quaepiam incommoda, ut videbatur, nobis saluti fuit. Nihil enim latronem illum exciverat, nisi quod nos quam pecuniosissimos esse existimaret; * at haec una res illi fidem facere potuit nos tenui pecunia esse. Minusculum * erat argenteae pecuniae quam ut cauponi pro cena atque equis omnium satisfacere possem. Aut igitur ille aureum mutaret iussi, aut locator meo nomine quinque duodenarios * (tantum enim deerat) redderet, apud divum Dionysium * a me recepturus. Cauponaria neque sibi lances domi, neque qui mutaret aurum esse iurabat. Latro ille ait se ea quidem lege facturum, si sibi aureum pignoris loco tradidissem; hortabatur impendio id ut facerem cauponaria, mulier ut scelesta, ita et impudens et stulta; inde multa ac longa inter nos rixa. Poscebam mihi fores aperiret, me ipsum mutandi auri causa monasterii Priorem, quod e regione est, aditurum; illa negabat.
Rixatum est ad lucem usque. Tandem iussi sumus aurum quod mutatum vellemus proferre; protuli. Ibi alii nummo pondus deerat, alius adulterina materia dicebatur, alius parum solidus; hoc nimirum consilio, ut si quid reconditi esset auri, id proferre cogeremur. Ego cum sancte adiurassem mihi praeter eos nullos esse aureos, 'At comitem' inquit 'quin tu suos proferre iubes? Video enim illum belle esse nummatum'; idque iam blandius coepit poscere. Ego vero vultu et voce, ita ut solent et vera et ex animo loquentes, nihil comiti praeter syngrapham * esse deiero. Profertur denique libripens, * prodit et caupo; ibi libratum est sesquihoram, * nec aureus erat cui non aliquid scrupulorum * deesset. In aliis deerat ponderi, * in aliis causabantur materiam. Animadverti tandem et lancibus subesse fraudem et ponderi. Et forte fortuna id quod erat gravius manu corripio, caupone tum imprudente. Reliquum erat ut altero ponderaret, et repente utraque lance aureus praeponderabat. In utramque lancem translatus erat, eam inclinabat. Erat enim nummus pervetustus, cui supererat ultra legitimum pondus; ut in his * decrescunt omnia.
Iam iugulis nostris utcunque consultum erat, nihilque agebatur nisi ut lucelli aliquid per calumniam abraderent. Tum latro ille spe propemodum frustratus sua, vel quod parum magnifice nos nummatos intellegeret, vel quod se iam in certam suspicionem nobis venisse videret meque nonnihil etiam minitantem, denique quod iam multus esset dies, cauponem sibi nimis quam * familiarem a nobis sevocat. Aureum inter sese mutant, pro cena et equis retinent quantum libuit. Accepi viginti tres denarios, equidem laetus: tum metu, quantum mea fert simplicitas, dissimulato, 'Quin' inquam 'iam equos conscendimus?' Stabat etiamdum otiosus locator ille. 'Quid tibi' inquam 'in animo est? Cur non hinc fugimus? An ire ne nunc quidem paratus es?' 'Non sum,' inquit 'nisi universam summam reddideris.' 'Et quantum tandem poscis?' inquam. Poscit impudentissime quantum libitum erat, et quantum poscere conveniebat impudentissimum latronem. 'Duc igitur' inquam 'ita ut recepisti me Parisios, atque illic ratione inita quod tuum erit accipies.' At ille 'Quid' inquit 'mihi Parisiis * des, qui hic etiam mecum pugnas?' Sapiebat, non passus est se e suo latrocinio extrahi; nam a me quidem ista fingebantur, quippe cui nihil minus fuerit in animo quam cum carnificibus illis itineri me committere. Paulisper rixatus, cum ille nihil se commoveret, ad sacrum * me ire fingo; verum recta transmisso flumine Parisios peto, nec prius latronis sicam timere desivimus, quam Dionysius nos moenibus suis exciperet. Postridie Calendas Februarias Lutetiam * pervenimus, itinere vexati, exhausti pecuniis.
[Notes] [Vocabulary] [Contents]
Si vel amicitia nostra, doctissime Colete, vulgaribus causis coiisset, vel tui mores quicquam unquam vulgi sapuisse visi essent, vererer equidem nonnihil, ne ea tam longa tamque diuturna locorum ac temporum seiunctione, si non interisset, certe refrixisset. Nunc quoniam te mihi doctrinae cuiusdam singularis admiratio amorque pietatis, me tibi spes fortasse nonnulla vel opinio potius harum rerum conciliavit, non puto metuendum esse, quod vulgo videmus accidere, ne ideo desierim esse in animo quod absim ab oculis. Quod autem compluribus iam annis nihil a Coleto redditur literarum, vel occupationes tuas, vel quod certum non scires ubi locorum agerem, denique quidvis potius in causa fuisse mihi persuaserim quam oblivionem amiculi. Sed ut de silentio nec debeo nec velim expostulare tecum, ita maiorem in modum te oro obsecroque ut posthac tantillum otii suffureris * studiis negotiisque tuis, quo me nonnunquam literis tuis compelles. Miror nihil dum * tuarum commentationum * in Paulum atque in Evangelia prodiisse in lucem. Equidem non ignoro tuam modestiam; verum ista quoque tibi aliquando vincenda et publicae utilitatis respectu excutienda. De Doctoris titulo * ac Decanatus honore neque non aliis quibusdam ornamentis quae tuis virtutibus ultro delata esse audio, non tam tibi gratulor, quem certo scio nihil inde sibi praeter laborem vindicaturum, quam iis quibus tu ista gesturus es, quam ipsis honoribus, qui tum demum hoc nomine digni videntur, cum inciderint in promerentem neque tamen ambientem.
Dici non queat, optime Colete, quam velis equisque * properem ad sacras literas, quam omnia mihi fastidio sint quae illinc aut avocant aut etiam remorantur. Sed fortunae iniquitas, quae me perpetuo eodem aspicit vultu, fuit in causa quo minus me quiverim ab his tricis expedire. Hoc itaque animo me in Galliam recepi, ut eas si nequeam absolvere, certe quocunque modo abiiciam. Deinde liber ac toto pectore divinas literas aggrediar, in his reliquam omnem aetatem insumpturus. Quanquam ante triennium ausus sum nescio quid in epistolam Pauli ad Romanos, * absolvique uno quasi impetu quatuor volumina; progressurus, ni me quaedam avocassent: quorum illud praecipuum, quod passim Graeca desiderarem. Itaque iam triennium ferme literae Graecae me totum possident, neque mihi videor operam omnino lusisse. Coeperam et Hebraicas attingere, verum peregrinitate sermonis deterritus, simul quod nec aetas nec ingenium hominis pluribus rebus pariter sufficit, destiti. Origenis * operum bonam partem evolvi; * quo praeceptore mihi videor non nullum fecisse operae pretium. Aperit enim quasi fontes quosdam et rationes indicat artis theologicae.
Mitto ad te munusculum literarium, Lucubratiunculas * aliquot meas; in quibus est et concertatio illa De reformidatione Christi, qua quondam in Anglia sumus conflictati; quanquam adeo mutata ut vix agnoscas. Praeterea, quae tu responderas quaeque ipse rettuleram, non quibant inveniri. Enchiridion non ad ostentationem ingenii aut eloquentiae conscripsi, verum ad hoc solum, ut mederer errori vulgo religionem constituentium in caerimoniis et observationibus rerum corporalium, ea quae ad pietatem pertinent, mire neglegentium. Conatus autem sum velut artificium quoddam pietatis tradere, more eorum qui de disciplinis certas rationes conscripsere; reliqua omnia paene alieno scripsi stomacho: quod laboris datum est animo Batti mei et affectibus Annae Principis Verianae. A Panegyrico * sic abhorrebam, ut non meminerim quicquam fecisse me magis reluctante animo. Videbam enim genus hoc citra adulationem tractari non posse. Ego tamen novo sum usus artificio, ut et in adulando sim liberrimus et in libertate adulantissimus.
Si quid tuarum lucubrationum voles excudi * formulis, * exemplar tantum mittito; reliquum a me curabitur, ut emendatissime excudatur. Et scripsi nuper, et meministi opinor, de centum Adagiorum libris nostro sumptu in Angliam transmissis, idque ante triennium. Scripserat mihi Grocinus se summa fide summaque diligentia curaturum ut ex animi mei sententia distraherentur. Neque dubito quin promissa praestiterit, ut est vir omnium quos alit Britannia integerrimus optimusque. Dignaberis igitur et ipse hac in re operam tuam mihi commodare, admonendo atque exstimulando eos per quos putabis negotium oportere confici. Neque enim dubitandum quin tanto spatio divenditi sint libri, et necesse est pecuniam ad aliquos pervenisse; quae mihi in praesenti sic usui futura est ut nunquam aeque. Quavis enim ratione mihi est elaborandum ut menses aliquot totus mihi vivam, quo me aliquando ab iis extricem quae in literis profanis institui; id quod hac hieme sperabam futurum, nisi me tam multae spes elusissent. Neque admodum magna pecunia redimi poterit haec libertas, nimirum paucorum mensium.
Quare te obsecro ut me ad sacra studia vehementer anhelantem, quoad potes, adiuves, atque ab iis literis, quae mihi iam dulces esse desierunt, asseras. Non mihi rogandus est Comes meus, Guilielmus Montioius; tamen neque ab re neque absurde facturus videatur, si sua benignitate nonnihil adiuverit me, vel quod sic semper favit studiis meis, vel quod argumentum est ipso auctore susceptum ipsiusque inscriptum * nomini, nempe Adagiorum. Poenitet enim prioris editionis, vel quod typographorum * culpa sic est mendosa, ut studio * depravata videatur; vel quod instigantibus quibusdam praecipitavi opus, quod mihi nunc demum ieiunum atque inops videri coepit, posteaquam Graecos evolvi auctores. Decretum est igitur altera editione et meam et chalcographorum * culpam sarcire, simulque studiosis utilissimo argumento consulere. Quanquam autem interim rem tracto fortassis humiliorem, tamen dum in Graecorum hortis versor, multa obiter decerpo, in posterum usui futura etiam sacris in literis. Nam hoc unum expertus video, nullis in literis nos esse aliquid sine Graecitate. * Aliud enim est coniicere, aliud iudicare, aliud tuis, aliud alienis oculis credere. En quo crevit epistola: verum sic loquacem amor, non vitium, facit. Vale, doctissime atque optime Colete. Sixtino nostro quid acciderit cupio cognoscere; tum quid rerum agat dominus Prior Richardus Charnocus, animus tuus. Quo certius ad me perferantur ea quae scripturus missurusve es, iubebis reddi magistro Christophoro Fischero * tui amantissimo, omniumque literatorum fautori summo, in cuius familia diversor.
Lutetiae. * Anno M.D.IIII.