XI A Visit to Lambeth

[Notes] [Vocabulary] [Contents]

Annis aliquot ante quam Italiam adii, exercendae Graecitatis * causa, quando non erat praeceptorum copia, verteram Hecubam Euripidis, tum agens Lovanii. * Ad id audendum provocarat F. Philelphus, * qui primam eius fabulae scenam vertit in oratione quadam funebri, parum ut tum mihi visum est feliciter. Porro cum stimulos adderet tum hospes meus Ioannes Paludanus, * eius Academiae rhetor, vir si quis alius exacto iudicio, perrexi quo coeperam. Deinde ubi literis ac montibus, quod aiunt, aureis * amicorum pellectus redieram in Angliam, addidi praefationem et carmen iambicum plus quam extemporarium, cum forte vacaret membrana, atque auctoribus eruditis amicis sed praecipue Guilhelmo Grocino, qui tum inter multos Britanniae doctos primam laudem tenebat, obtuli libellum dicatum reverendissimo praesuli * Guilhelmo archiepiscopo * Cantuariensi, * totius Angliae primati et eius regni Cancellario, hoc est iudici summo. Hoc erat tum notitiae nostrae felix auspicium. Is cum me paucis salutasset ante prandium, hominem minime multiloquum * aut ambitiosum, rursus a prandio paucis confabulatus, ut est et ipse moribus minime molestis, dimisit cum honorario munere, quod suo more solus soli dedit, ne vel pudore vel invidia gravaret accipientem: id actum est Lambethae. Dum ab hoc redimus * cymba vecti, quemadmodum illic mos est, inter navigandum rogat me Grocinus quantum accepissem muneris; dico summam immensam, ludens. Cum ille rideret, quaero causam risus, et an non crederet Praesulis animum esse talem, qui tantum dare vellet; aut fortunam esse talem ut tantam benignitatem ferre non posset; aut opus non esse dignum aliquo magnifico munere. Tandem edito muneris modo, cum ludens rogarem cur tantillum dedisset, urgenti respondit, nihil horum esse, sed obstitisse suspicionem, ne forte idem operis alibi dedicassem alteri. Eam vocem admiratus, cum rogarem unde nam ea suspicio venisset homini in mentem, ridens 'Quia sic' inquit 'soletis vos'; significans id solere fieri a nostrae farinae * hominibus. Hic aculeus cum inhaereret animo meo rudi talium dicteriorum, * simulatque me Lutetiam * receperam, inde petiturus Italiam, librum Badio * tradidi formulis * excudendum, * adiecta Iphigenia Aulidensi, * quam fusius ac liberius verteram agens in Anglia; et cum unam * duntaxat obtulissem Praesuli, utramque dicavi eidem. Sic ultus sum Grocini dictum, cum interim non haberem in animo revisere Britanniam, nec de repetendo Archiepiscopo cogitarem: tanta tum erat in tam tenui fortuna superbia.

XII A Letter to Aldus

(Aldo Manutio Romano Erasmus Roterodamus S.P.D.)

[Notes] [Vocabulary] [Contents]

Illud apud me saepenumero optavi, doctissime Manuti, ut quantum lucis attulisses utrique * literaturae, non solum arte tua formulisque * longe nitidissimis, verum etiam ingenio doctrinaque neutiquam triviali, tantundem emolumenti illa tibi vicissim rettulisset. Nam quantum ad famam attinet, dubium non est quin in omnem usque posteritatem Aldus Manutius volitaturus * sit per omnium ora, quicunque literarum sacris sunt initiati. Erit autem memoria tua, quemadmodum nunc est fama, non illustris modo sed favorabilis quoque et amanda; propterea quod (ut audio) restituendis propagandisque bonis auctoribus das operam, summa quidem cura, at non pari lucro, planeque Herculis exemplo laboribus exerceris, pulcherrimis quidem illis et immortalem gloriam allaturis aliquando, verum aliis interim frugiferis magis quam tibi. Audio Platonem Graecanicis * abs te formulis excudi, * quem docti plerique iam vehementer exspectant. Quos auctores medicinae impresseris cupio cognoscere. Atque utinam Paulum Aeginetam * nobis dones. Demiror quid obstiterit quo minus Novum Testamentum iampridem evulgaris, opus (ni fallit coniectura) etiam vulgo placiturum, maxime nostro, id est Theologorum, ordini.

Mitto ad te duas Tragoedias a me versas magna quidem audacia, ceterum satisne feliciter ipse iudicabis. Tomas Linacer, Gulielmus Grocinus, Gulielmus Latimerus, * Cutbertus Tunstallus, * tui quoque amici, non tantum mei, magnopere probarunt; quos ipse nosti doctiores esse quam ut iudicio fallantur, sinceriores quam ut amico velint adulari, nisi si quid amore nostri caecutiunt; neque damnant conatum meum Itali quibus adhuc ostendi. Badius * impressit sibi sat feliciter, ut scribit; nam ex animi sententia divendidit exemplaria iam omnia. Verum non satis consultum est famae meae, usque adeo mendis scatent omnia; atque offert quidem ille operam suam ut superiorem editionem posteriore resarciat. Sed vereor ne iuxta Sophocleum adagium * malum malo sarciat. Existimarim lucubrationes meas immortalitate donatas, si tuis excusae * formulis in lucem exierint, maxime minutioribus illis * omnium nitidissimis. Ita fiet ut volumen sit perpusillum, et exiguo sumptu res conficiatur. Quod si tibi videbitur commodum negotium suscipere, ego exemplar emendatum quod mitto per hunc iuvenem gratis suppeditabo, nisi paucula volumina mittere volueris amicis donanda.

Neque ego vererer rem meo sumptu meoque periculo moliri, nisi mihi esset intra paucos menses Italia relinquenda. Quare pervelim rem quamprimum absolvi. Est autem vix decem dierum negotium. Quod si modis omnibus postulas ut centum aut ducenta volumina ad me recipiam, tametsi non solet mihi admodum propitius esse Mercurius * et incommodissimum erit sarcinam transportari, tamen ne id quidem gravabor, modo tu aequum praescribas pretium. Vale, doctissime Alde, et Erasmum in eorum numero ponito qui tibi ex animo bene cupiunt.

Si quid est in officina tua non usitatorum auctorum, gratum facies si indicabis; nam docti illi Britanni hoc mihi negotii dederunt uti pervestigarem. Si de imprimendis Tragoediis res animo tuo non sedet omnino, reddes exemplar huic ipsi qui attulit ad me referendum. Bononiae. * V. Cal. Novembr.

Aldo Manutio Romano, viro undecunque doctissimo. Venetiis. *

XIII An Interview with Grimani

(Erasmus Roterodamus Augustino Eugubino, Cancellario Regularium Sancti Augustini, Ordinis Sancti Salvatoris S.)

[Notes] [Vocabulary] [Contents]

Et animum istum et fortunam gratulor, Augustine doctissime, non tibi modo sed et sacrarum literarum studiosis. Quos oportet omnes, si grati esse volunt, bene precari manibus incomparabilis viri Dominici Grymani, qui pulcherrimum hoc propositum et animo concepit et constanter perfecit, ut bibliothecam optimis quibusque libris diversarum linguarum instructam non mediocribus impendiis pararit, suique monumentum reliquerit: qui non video quo speciosiore titulo memoriam suae gentis posteritati valuerit commendare. Cum agerem Romae, semel atque iterum ab illo ad colloquium invitatus, ut tum abhorrebam * a cultu magnatum, * tandem illius palatium adii, pudore magis quam ex animo. Nec in area nec in vestibulo ulla hominis musca * apparebat. Erat tum tempus pomeridianum. Equum tradidi famulo et ascendi solus. Venio ad primum atrium, neminem video: ad secundum ac tertium, tantundem: nullum ostium occlusum repperi. Mecum demirans solitudinem, ad extremum venio: illic unum tantum reperio, Graeculum ut opinor medicum, tonso capite, custodem ostii patentis. Rogo quid ageret Cardinalis. Ait intus cum aliquot generosis confabulari. Cum nihil adderem, rogat quid vellem. 'Salutare,' inquam, 'si commodum esset. Nunc quia non vacat, alias revisam.' Dum abiturus paulisper per fenestram loci situm prospicio, redit ad me Graecus, percontans num quid velim renuntiari Cardinali. 'Nihil' inquam 'opus interpellare illius colloquium, sed brevi rediturus sum.' Tandem sciscitanti nomen edo. Eo audito, me non sentiente se proripuit intro, moxque egressus iubet ne quo abeam, ac protinus accersor. Venientem excipit non ut cardinalis -- et talis cardinalis -- extremae sortis homunculum, sed ut collegam. Posita est sella, collocuti sumus plus quam duas horas, nec interim licuit manum admovere pileo. Prodigiosam in tanto rerum fastigio comitatem!

Inter plurima quae de studiis eruditissime disseruit, satis indicans iam tum sibi fuisse in animo quod nunc de bibliotheca factum accipio, incipit hortari me ne Romam ingeniorum altricem relinquerem. Invitat ad domus suae contubernium et fortunarum omnium communionem, illud addens, coelum Romanum ut humidum et calidum meo corpusculo convenire, praecipueque eam urbis partem in qua palatium habebat, olim a pontifice * quodam exstructum, qui locum eum ut omnium saluberrimum delegisset.

Post multos sermones ultro citroque habitos, accersit nepotem suum iam tum archiepiscopum, adolescentem divina quadam indole praeditum. Conantem assurgere vetuit, 'Decet' inquiens 'discipulum coram praeceptore stare.' Tandem ostendit bibliothecam libris multarum linguarum refertam. Quem virum si mihi contigisset temporius nosse, nunquam Urbem eram relicturus; * quam longe supra meritum meum repperi faventem. Sed iam abire statueram, eoque res processerat ut mihi vix integrum esset ibi manere. Cum dixissem me accitum ab Angliae rege, desiit urgere: tamen hoc iterum atque iterum oravit, ne suspicarer ea quae promitteret non ex animo proficisci, neve ipsum ex vulgarium aulicorum moribus aestimarem. Aegre me dimisit a colloquio, sed cum abire gestientem diutius remorari nollet, illud extremis verbis a me stipulatus est, ut ipsum adhuc semel inviserem, priusquam Urbe excederem. Non redii infelix, ne hominis facundia victus mutarem sententiam. Nunquam mihi mens aeque fuit laeva. Sed quid agas cum urgent fata?

XIV A Conversation at Cambridge

[Notes] [Vocabulary] [Contents]

Venit in mentem quiddam quod ridebis, scio. Cum inter magistros * aliquot proponerem de hypodidascalo, * quidam non infimae opinionis subridens, 'Quis' inquit 'sustineat in ea schola vitam agere inter pueros, qui possit ubivis quomodocunque vivere?' Respondi modestius, hoc munus mihi videri vel in primis honestum, bonis moribus ac literis instituere iuventutem, neque Christum eam aetatem contempsisse, et in nullam rectius collocare beneficium, et nusquam exspectari fructum uberiorem, utpote cum illa sit seges ac silva reipublicae. Addidi, si qui sint homines vere pii, eos in hac esse sententia ut putent sese nullo officio magis demereri Deum quam si pueros trahant ad Christum. Atque is corrugato naso subsannans, * 'Si quis' inquit 'velit omnino servire Christo, ingrediatur monasterium ac religionem.' Respondi Paulum in caritatis officiis ponere veram religionem; caritatem autem in hoc esse, ut proximis quam maxime prosimus. Reiecit hoc tanquam imperite dictum. 'Ecce,' inquit, 'nos reliquimus * omnia; in hoc est perfectio.' 'Non reliquit' inquam 'omnia qui, cum possit plurimis prodesse labore suo, detractat officium quod humilius habeatur.' Atque ita, ne lis oreretur, hominem dimisi. Vale.

Cantabrigiae * postridie Simonis et Iudae.

XV An Encounter with Canossa

(Erasmus Roterodamus Germano Brixio S.)

[Notes] [Vocabulary] [Contents]

Decrevisti, ut video, Canossae nomen immortalitati * consecrare. Ante complures annos novi hominem in Anglia, sed ignotum notus. Rumor erat tum illuc venisse legatum Pontificium Cardinalem, sed cultu profano. * Invitarat me Andreas Ammonius ad prandium. Veni nihil suspicans insidiarum; amabam enim hominem familiariter. Apud eum repperi quendam veste oblonga, sed capillis in reticulum collectis, unico tantum famulo. Multa fabulatus sum cum Andrea, nihil omnino suspicans de Canossa. Admirabar tamen hominis militarem ferociam, itaque Graece percontatus sum Andream quisnam adesset. Is respondit, 'Negotiator quidam egregius.' Atque ego contra, 'Talis quidem videtur,' et persuasus * esse negotiatorem plane neglexi hominem. Accubitum est. Canossa praesedit, * ego proximus. Toto convivio cum Andrea familiariter ex more fabulas miscui, non dissimulans negotiatoris contemptum. Tandem percontatus sum Andream num verus esset rumor venisse legatum qui iussu Leonis decimi dissidium inter Galliarum et Angliae reges componeret; annuebat. 'Summus' inquam 'Pontifex non eget meis consiliis; si tamen hic me adhibuisset, aliud suasissem.' 'Quid?' inquit Ammonius. 'Non expediebat' inquam 'fieri mentionem pacis.' 'Quamobrem?' 'Quoniam pax' inquam 'subito coiri non potest. Atque interea dum monarchae tractant de conditionibus, milites ad odorem pacis peiora moliuntur quam in bello. Per indutias autem subito cohibentur militum manus. Indutias autem praescriberem trium annorum, quo liceret commode de duraturi foederis legibus dispicere.' Approbavit Andreas et 'Hoc,' inquit, 'opinor, agit hic legatus.'

His ita dissertis redii ad id quod Ammnonius non responderat liquido. 'Estne' inquam 'cardinalis?' 'Unde' inquit 'tibi istuc in mentem venit?' 'Quoniam' inquam 'hoc narrant Itali.' * 'Et illi' inquit 'unde norunt?' 'Hic' inquam 'te novi. Si post annos aliquot te videam in Brabantia, quaeras unde te agnoscerem?' Subriserunt inter sese, me ne tantulum quidem etiam suspicante. Mox urgebam num revera esset cardinalis. Tergiversatus est Ammonius. Tandem 'Est' inquit 'animo cardinalitio.' Hic ego suaviter arridens 'Istuc aliquid est,' inquam 'gerere animum cardinalitium.'

Haec aliaque multa Canossa audivit tacitus. Tandem dixit nescio quid Italice. Mox admiscuit voces Latinas, sed sic ut posses negotiatorem ingeniosum agnoscere. Cum nihil responderem, ad me versus dixit: 'Demiror te in hac barbara natione velle vivere, nisi forte hic mavis esse solus quam Romae primus.' Hanc argutiam demiratus in negotiatore, respondi me vivere in ea regione quae plurimos haberet insigniter doctos, inter quos mihi satis esset ultimum tenere locum, cum Romae nullo in numero futurus essem. Haec aliaque dixi, nonnihil iratus negotiatori. Puto mihi tunc genium aliquem bonum adfuisse; alioqui in summum discrimen me pertraxerat Ammonius, qui non ignorabat quanta libertate soleam apud amicos effutire quicquid in buccam venerit.

Surreximus. Andreas et ego diutius ambulavimus in horto qui aedes dirimit, * ac post diutinam confabulationem officii causa * produxit ad ostium terrestre (nam ea pars domus in qua pransi fueramus, spectat flumen Thamisin); malebam enim redire * pedibus quam cymba. Post aliquot dies cum redissemus in colloquium, aperit Andreas fabulae scenam, * ac mecum sedulo agit ut Canossam comiter in Italiam, plurima testificans quam ille de me magnifice tum loqueretur tum sentiret. Sed surdo canebat fabulam. * At interim parum amice factum est ab Ammonio, qui non ignorabat linguae meae loquacitatem. Poteram aliquid vel in Pontificem vel in legatum effutire, quod mihi post fraudi fuisset.

XVI Erasmus' Apologia Pro Vita Sua

(Reverendo Patri Servatio Erasmus S.P.)

[Notes] [Vocabulary] [Contents]

Humanissime pater, literae tuae per plurimorum iactatae manus tandem ad me quoque pervenerunt iam Angliam egressum; quae mihi sane voluptatem incredibilem attulerunt, quod veterem illum tuum in me animum adhuc spirant. Paucis autem respondeo, utpote ex itinere iam scribens, et ad ea potissimum quae tu scribis ad rem maxime pertinere. Tam varia est hominum sententia, et suus cuique avium cantus, ut omnibus satisfieri non possit. Ego certe hoc sum animo, ut quod sit factu optimum sequi velim; testis est mihi Deus. Nam si quid olim iuveniliter sensi, id partim aetas, partim rerum correxit usus. Nunquam mihi fuit consilium vel vitae genus vel cultum mutare, non quod probarem, sed ne cui scandalo essem. Scis enim me ad vitae genus tutorum pertinacia et aliorum improbis hortatibus adactum esse magis quam inductum; tum Cornelii Woerdeni * conviciis et pudore quodam puerili fuisse retentum, cum intellegerem mihi hoc vitae genus haudquaquam aptum esse; nam non omnibus congruunt omnia. Ieiuniorum semper impatiens fui, idque peculiari quadam corporis ratione. Semel excitatus e somno nunquam potui redormiscere * nisi post horas aliquot. Ad literas tantum rapiebatur animus, quarum istic nullus usus, * adeo ut non dubitem quin si in liberum aliquod vitae genus incidissem, non solum inter felices verum etiam inter bonos potuissem numerari.

Itaque cum intellegerem me nequaquam esse idoneum isti generi vitae, et coactum non sponte suscepisse, tamen quia receptum est publica nostri seculi opinione piaculum esse a semel suscepto vitae genere desciscere, decreveram et hanc infelicitatis meae partem fortiter perpeti. Scis enim me multis in rebus infortunatum esse. At hoc unum ceteris omnibus gravius semper duxi, quod in huiusmodi vitae genus detrusus essem, a quo cum animo tum corpore essem alienissimus: animo, quod a caerimoniis abhorrerem et libertatis amans essem; corpore, quod etiamsi maxime placuisset vitae institutum, corporis natura non ferebat eiusmodi labores. At obiiciet mihi aliquis annum probationis * (ut vocant) et aetatem maturam. Ridiculum. Quasi quis postulet ut puer anno decimo septimo, maxime in literis educatus, norit se ipsum, quod magnum est etiam in sene, aut anno uno id discere potuerit quod multi cani nondum intellegunt. Quanquam ipse nunquam probavi, et gustatum iam multo minus, sed iis quas dixi rationibus sum irretitus; tametsi fateor eum qui vere sit bonus, in quovis vitae genere bene victurum. Neque diffiteor me ad magna vitia fuisse propensum, non tamen usque adeo corrupta natura quin si commodus accessisset gubernator et vere Christianus, potuissem ad bonam duci frugem.

Hoc igitur interim spectavi, in quo vitae genere minime malus essem, atque id sane me assecutum puto. Vixi interim inter sobrios, vixi in studiis literarum, quae me a multis vitiis avocaverunt. Licuit consuetudinem habere cum viris vere Christum sapientibus, quorum colloquio factus sum melior. Nihil enim iam iacto de libris meis, quos fortasse vos contemnitis. At multi fatentur se redditos eorum lectione non solum eruditiores verum etiam meliores. Pecuniae studium nunquam me attigit. Famae gloria nec tantillum tangor. Voluptatibus, etsi quondam fui inclinatus, nunquam servivi. Crapulam et ebrietatem semper horrui fugique. Quoties autem cogitabam de repetendo vestro contubernio, succurrebat invidia multorum, contemptus omnium, colloquia quam frigida, quam inepta, quam non sapientia Christum, convivia quam laica; denique tota vitae ratio, cui si detraxeris caerimonias, non video quid relinquas expetendum. Postremo succurrebat corporis imbecillitas, quae iam aetate et morbis ac laboribus aucta est; quae facit ut nec vobis satisfacturus essem et me ipsum occiderem. Iam annis aliquot obnoxius sum calculo, * gravi sane malo et capitali. Iam annis aliquot nihil bibo nisi vinum, neque quodvis vinum, idque cogente morbo. Non fero quemvis cibum, nec coelum quidem quodlibet. Nam morbus hic facile recurrens maximam postulat vitae moderationem; et novi coelum Hollandicum, novi victus vestri rationem, ut de moribus nihil dicam. Itaque si redissem, nihil aliud fuissem assecutus nisi quod vobis molestiam attulissem et mihi mortem.

Sed tu forsitan bonam felicitatis partem existimes inter confratres * emori. At fallit et imponit ista persuasio non solum tibi verum etiam propemodum universis. In loco, in cultu, in victu, in caerimoniolis quibusdam Christum et pietatem collocamus. Actum putamus de illo qui vestem albam commutarit in nigram, aut qui cucullum * pileo verterit, qui locum subinde mutet. Ausim illud dicere, magnam Christianae pietatis perniciem ex istis quas vocant religionibus exortam esse, tametsi pio fortassis studio primum inductae sunt. Deinde paulatim creverunt et in sex milia discriminum sese sparserunt. Accessit summorum pontificum auctoritas nimium ad multa facilis et indulgens. Quid enim laxis istis religionibus conspurcatius * aut magis impium? Quanto magis est e Christi sententia totum orbem Christianum unam domum et velut unum habere monasterium, omnes concanonicos * et confratres putare; baptismi sacramentum summam religionem ducere, neque spectare ubi vivas sed quam bene vivas. Vis me sedem stabilem figere, quod ipsa etiam suadet senectus. At laudatur Solonis, Pythagorae Platonisque * peregrinatio. Vagabantur et Apostoli, praecipue Paulus. Divus Hieronymus etiam monachus * nunc Romae est, nunc in Syria, nunc in Antiochia, nunc alibi atque alibi; et canus etiam sacras persequitur literas.

At non sum cum hoc conferendus, fateor; sed tamen nunquam mutavi locum, nisi vel peste cogente, vel studii causa vel valetudinis, et ubicunque vixi (dicam enim de me ipso fortassis arrogantius, sed tamen vere), probatus sum a probatissimis et laudatus a laudatissimis. Nec ulla est regio, nec Hispania, nec Italia, nec Germania, nec Anglia, nec Scotia, quae me ad suum non invitet hospitium. Et si non probor ab omnibus (quod nec studeo), certe primis omnium placeo. Romae nullus erat Cardinalis qui me non tanquam fratrem acciperet, cum ipse nihil tale ambirem; praecipue vero Cardinalis Grimanus, et hic ipse * qui nunc Pontifex Maximus est, ut ne dicam de episcopis, archidiaconis * et viris eruditis. Atque hic honos non tribuebatur opibus, quas etiam nunc non habeo nec desidero; non ambitioni, a qua semper fui alienissimus; sed literis duntaxat, quas nostrates rident, Itali adorant. In Anglia nullus est episcopus qui non gaudeat a me salutari, qui non cupiat me convivam, qui nolit domesticum. Rex ipse paulo ante patris obitum, cum essem in Italia, scripsit ad me suapte manu literas amantissimas, nunc quoque saepe sic de me loquitur ut nemo honorificentius, nemo amantius; et quoties eum saluto, blandissime complectitur et oculis amicissimis obtuetur, ut intellegas eum non minus bene de me sentire quam loqui. Et saepe mandavit suo eleemosynario * ut mihi de sacerdotio * prospiceret. Regina * conata est me sibi praeceptorem adsciscere. Nemo est qui nesciat me si vel paucos menses velim in aula regis vivere, quantum libeat sacerdotiorum mihi accumulaturum; sed ego huic otio meo et studiorum laboribus omnia posthabeo. Cantuariensis Archiepiscopus, totius Angliae primas et regni huius Cancellarius, vir doctus et probus, me sic amplectitur ut, si pater esset aut frater, non posset amantius. Et ut intellegas hoc eum ex animo facere, dedit mihi sacerdotium * centum ferme nobilium, quod postea volente me in pensionem centum coronatorum mutavit, ex mea resignatione; ad haec dedit dono supra quadringentos nobiles his pauculis annis, idque nihil unquam petenti. Dedit uno die nobiles centum et quinquaginta. Ab aliis episcopis supra centum nobiles accepi gratuita liberalitate oblatos. Dominus Montioius, huius regni baro, quondam meus discipulus, dat annue mihi pensionem centum coronatorum. Rex et Episcopus Lincolniensis, qui nunc per regem omnia potest, magnifice multa promittunt. Sunt hic duae universitates, Oxonia et Cantabrigia, * quarum utraque ambit habere me; nam Cantabrigiae menses complures docui Graecas et sacras literas, sed gratis, et ita facere semper decretum est. Sunt hic collegia, in quibus tantum est religionis, tanta vitae modestia, ut nullam religionem non sis prae hac contempturus, si videas. Est Londini dominus Ioannes Coletus, divi Pauli Decanus, * vir qui summam doctrinam cum admirabili pietate copulavit, magnae apud omnes auctoritatis. Is me sic amat, id quod sciunt omnes, ut cum nemine vivat libentius quam mecum; ut omittam alios innumeros, ne sim bis molestus et iactantia et loquacitate.

Iam ut de operibus meis dicam aliquid, Enchiridion opinor te legisse, quo non pauci fatentur sese ad pietatis studium inflammatos; nihil mihi arrogo, sed gratulor Christo, si quid boni per me contigit illius dono. Adagiorum opus ab Aldo impressum an videris nescio. Est quidem profanum, sed ad omnem doctrinam utilissimum; mihi certe inaestimabilibus constitit laboribus ac vigiliis. Edidi opus De rerum verborumque copia, * quod inscripsi Coleto meo, opus utilissimum contionaturis; * at ista contemnunt ii qui omnes bonas contemnunt literas. His duobus annis praeter alia multa castigavi * divi Hieronymi Epistolas; adulterina et subditicia * obelis * iugulavi, * obscura scholiis * illustravi. Ex Graecorum et antiquorum codicum collatione castigavi totum Novum Testamentum, et supra mille loca annotavi * non sine fructu theologorum. Commentarios in Epistolas Pauli incepi, quos absolvam, ubi haec edidero. Nam mihi decretum est in sacris immori literis. In hisce rebus colloco otium meum et negotium. In his magni viri dicunt me valere quod alii non valeant; in vestro vitae genere nihil valiturus sum. Cum multis doctis et gravibus viris habui consuetudinem, et hic et in Italia et in Gallia, sed neminem adhuc repperi qui mihi consuluerit ut ad vos me recipiam, aut qui hoc iudicaverit melius. Quin et ipse felicis memoriae dominus Nicolaus Wernerus, qui te praecessit, semper hoc mihi solitus erat dissuadere, suadens ut alicui episcopo me potius adiungerem, addens se nosse et animum meum et suorum fraterculorum mores; nam iis utebatur verbis lingua vernacula. Et in hoc vitae genere in quo sum, video quae fugiam, sed quid potius sequar non video.

Nunc restat ut de ornatu quoque tibi satisfaciam. Semper antehac usus sum cultu canonicorum, * et ab Episcopo Traiectino, * cum essem Lovanii, * impetravi ut sine scrupulo * uterer scapulari lineo pro veste linea integra, et capitio nigro pro pallio nigro, iuxta morem Lutetiorum. * Cum autem adirem Italiam videremque toto itinere canonicos nigra veste uti cum scapulari, ne quid offenderem novitate cultus, veste nigra illic uti coepi cum scapulari. Postea pestis orta est Bononiae, * et illic qui curant peste laborantes linteum album ex humero pendens ex more gestant; hi congressus hominum fugitant. Itaque cum die quodam doctum amicum viserem, quidam nebulones eductis gladiis parabant me invadere, et fecissent, ni matrona quaedam admonuisset ecclesiasticum me esse. Altero item die cum Thesaurarii * filios adirem, undique cum fustibus in me concurrerunt, et pessimis clamoribus adorti sunt. Itaque a bonis viris admonitus occultavi scapulare, et impetravi veniam a Pontifice Iulio * secundo ut ornatu religionis uterer aut non uterer, ut mihi visum esset, modo haberem vestem sacerdotalem; et si quid ante peccatum esset ea in re, iis literis id totum condonavit. In Italia ergo perseveravi in veste sacerdotali, ne mutatio esset alicui scandalo. Postquam autem in Angliam redii, decrevi meo solito uti ornatu, et domum accersito amico quodam primae laudis et in vita et in doctrina, ostendi cultum quo uti statuissem. Rogavi an in Anglia conveniret. Probavit, atque ita in publicum prodii. Statim admonitus sum * ab aliis amicis eum cultum in Anglia ferri non posse, ut celarem potius. Celavi; et quoniam non potest ita celari quin aliquando deprehensus scandalum pariat, reposui in scrinium et vetere summi Pontificis auctoritate sum usus usque adhuc. Excommunicant Pontificiae leges eum qui religionis habitum abiecerit, quo liberius inter seculares versetur. Ego coactus deposui in Italia, ne occiderer; deinde coactus deposui in Anglia, quia tolerari non poterat, cum ipse multo maluerim uti. At nunc denuo recipere plus gigneret scandali quam mutatio ipsa gignebat.

Habes universam vitae meae rationem, habes meum consilium. Cupio et hoc vitae genus mutare, si quod videro melius. Sed in Hollandia quid agam non video. Scio non conventurum cum coelo neque cum victu; omnium oculos in me excitabo. Redibo senex et canus, qui iuvenis exivi, redibo valetudinarius; exponar contemptui etiam infimorum, solitus et a maximis honorari. Studia mea compotationibus permutabo. Nam quod polliceris officium tuum in quaerenda sede, ubi cum maximo, ut scribis, vivam emolumento; quid sit, non possum coniectare, nisi forte collocabis me apud monachas aliquas, * ut serviam mulieribus, qui nec archiepiscopis nec regibus unquam servire volui. Emolumentum nihil moror; * neque enim studeo ditescere, modo tantum sit fortunae ut valetudini et otio literarum suppetat, et vivam nulli gravis. Atque utinam liceat hisce de rebus coram inter nos commentari; nam literis nec satis commode nec satis tuto licet. Tuae enim quanquam per certissimos missae sic tamen aberrarant, ut nisi ipse casu me in arcem hanc contulissem, nunquam fuerim visurus; et accepi iam a compluribus ante inspectas. Quare ne quid scripseris arcani, ni certo cognoveris ubi locorum sim et nuntium nactus sis fidissimum. Peto nunc Germaniam, id est Basileam, * editurus lucubrationes meas, hac hieme fortassis futurus Romae. In reditu dabo operam ut pariter colloquamur alicubi. Sed nunc aestas ferme praeteriit et longum est iter. Literas tuas tertio a Pascha * die scriptas accepi Nonis Iuliis. Rogo ut salutem meam tuis piis votis Christo commendare ne neglegas. Cui si certo scirem rectius fore consultum, si ad vestrum redierim contubernium, hac die ad iter accingerer. Bene vale, quondam sodalis suavissime, nunc pater observande.

Ex arce Hammensi iuxta Calecium * postridie Nonas Iulias Anno 1514.

XVII Erasmus' Reception at Basel

(Desiderius Erasmus Roterodamus Iacobo Wimphelingo, Germanus Germano, Theologus Theologo, Literarum Scientissimo Literarum Sitientissimus S.D.)

[Notes] [Vocabulary] [Contents]

Iam quod scire cupis quomodo reliquum iter successerit, paucis accipe. Ad oppidum Selestadiense, * tuam patriam, feliciter perveni. Ibi continuo primores reipublicae haud scio cuius indicio de meo adventu facti certiores, per publicum nuntium tres exquisitissimi vini misere cantharos * xenii * nomine. Invitarunt ad prandium in diem posterum; verum excusavi, properans ad hoc negotium in quo nunc sum. Ioannes Sapidus, * tuus in literis alumnus, qui te moribus quoque mire refert quique te non secus ac patrem et amat et suspicit, Basileam * usque nos est prosecutus. Illic admonueram hominem ne me proderet: delectari me paucis amiculis sed exquisitis ac delectis. Primum itaque non aderant alii quam ii quos maxime volebam, Beatus Rhenanus, * cuius ego prudenti modestia et acerrimo in literis iudicio vehementer delector, nec est quicquam huius cotidiana consuetudine mihi iucundius: item Gerardus Listrius, medicae rei non vulgariter peritus, ad haec Latinae, Graecae et Hebraicae literaturae pulchre gnarus, denique iuvenis ad me amandum natus: ad haec Bruno Amorbachius singulari doctrina, trilinguis et hic. Ioanni Frobenio reddidi literas ab Erasmo missas, addens esse mihi cum eo familiaritatem arctissimam: ab eodem de edendis illius lucubrationibus negotii summam mihi commissam: quicquid egissem, id perinde ut ab Erasmo gestum ratum fore: denique me illi adeo similem ut qui me videret Erasmum videret. Is postea risit intellecta fraude. Socer Frobenii, resolutis omnibus quae debebantur in diversorio, nos una cum equis ac sarcinis in suas aedes traduxit. Post biduum huius academiae doctores per theologicae professionis decanum * et alterum quendam in posterum diem nos ad cenam vocarunt. Aderant omnes omnium facultatum, ut vocant, doctores. Erant me cotidianis officiis oneraturi, ni iam accinctus ad laborem institutum rogassem uti me mihi relinquerent.

Audio passim apud Germanos esse viros eleganter eruditos, quo mihi magis ac magis arridet et adlubescit * mihi mea Germania; quam piget ac pudet tam sero cognitam fuisse. Proinde facile possum adduci ut hic hiemem usque ad Idus Martias. Deinde confectis quae volo in Italia negotiis ad Idus Maias vos revisam. Atque id faciam lubentius, si velut de eodem quod aiunt oleo * eademque opera universas lucubrationes meas hibernis his mensibus liceat * emittere. Adagiorum opus iam excudi coeptum est. Superest Novum Testamentum a me versum et e regione Graecum una cum nostris in illud annotamentis. * Tum epistolae divi Hieronymi a nobis recognitae et a supposititiis * ac nothis repurgatae, necnon et scholiis nostris illustratae. Praeterea Senecae oratoris omnia scripta non sine maximis sudoribus a nobis emaculata. * Fortassis et scholiorum nonnihil adiciemus, si dabitur otium. Sunt et alia minutalia, de quibus minus solliciti sumus. Quae si suscipiet hic chalcographus, abdemus nos testudinum ritu, non ad somnum sed ut toti versemur in hoc negotio. Ex Italia reduces, uti spero, dies aliquot salutandis et cognoscendis Germaniae proceribus sumemus. Nam hos vere proceres existimo non qui funes aureos collo circumferunt * quique parietes et vestibula pictis maiorum imaginibus ornant, sed qui veris ac suis bonis, hoc est eruditione, moribus, eloquentia, patriam suam ac suos non solum illustrant sed etiam adiuvant.

XVIII Bishop Fisher

(Erasmus Reuchlino Suo S.D.)

[Notes] [Vocabulary] [Contents]

Nullo sermone consequi queam quo studio, qua veneratione, tuum nomen prosequatur magnus ille literarum ac pietatis antistes, * Episcopus Roffensis; * adeo ut cum antehac plurimi fecerit Erasmum, nunc admiratione Reuchlini paene contemnat: quae res adeo me nulla urit invidia, ut vehementer etiam gaudeam proque mea virili * currentem, quod aiunt, exstimulem. Nullas ad me dat literas (scribit autem crebrius) in quibus non faciat honorificentissimam tui mentionem. Decreverat posito cultu episcopali, hoc est linea veste qua semper utuntur in Anglia nisi cum venantur, * traicere, hac praecipue causa impulsus quo tecum colloqui liceret; tanta habet hominem discendi tuique sitis. Atque hac lege nos ad navim properantes decem apud sese dies detinuit, ut una traiceremus. Verum incidit postea cur mutaret consilium; at, si rem distulit, animi propositum non mutavit. In extremo digressu sollicite me rogavit qua re posset tibi gratum facere. Respondi tuam fortunam non esse eiusmodi ut magnopere egeres pecunia, verum si mitteret anulum aut vestem aut aliud eiusmodi quod ceu sui monumentum posses amplecti, id fore gratissimum. Respondit se nihil laborare quanti constaret, modo tibi gratum esset. Collaudavi hominis animum; suspicor eum brevi ad te venturum. Interim fac scribas mihi quid tibi potissimum mitti cupias; nullis ille parsurus est sumptibus. Sensi illum avidissimum calamorum Niloticorum, * cuiusmodi mihi tres donasti; proinde si tibi sunt aliquot, nullum munus gratius mittere possis. * Non gravaberis eum crebris appellare literis, et item Coletum. Uterque tui studiosissimus est, uterque talis est, ut etiam si nulla speraretur utilitas, tamen ob egregias quibus praediti sunt virtutes et animum in te propensum, digni essent amore mutuo. Nunc ambo summam apud suos obtinent auctoritatem; Coletus etiam regiae maiestati intimus est et ad privatissimum colloquium quoties vult admittitur.

Leo summus pontifex ad meam epistolam * quam excusam legisti diligenter respondit; nec minus amanter quam diligenter adiecit alterum Breve, * quo me sua sponte Regi Anglorum commendavit haudquaquam more vulgari; atque id nominatim adiecit, se id sua sponte facere nec a me nec a quoquam ut id faceret rogatum. Responderat uterque Cardinalis; * verum hae literae in Germaniam missae sunt ad Richardum Paceum, * hominem egregie doctum, qui nunc apud Helvetios * oratorem gerit. Quin et Pontificis Brevia mihi non ante sunt reddita quam in Angliam redii; quae si tempore fuissent reddita, fortasse et Hieronymum * Leoni dedicassem. Mihi vixdum in Brabantiam reverso illustrissimus princeps meus Carolus * praebendam * donavit satis et honorificam et copiosam.

Revisi Britanniam salutaturus Maecenates meos et amicos veteres; repperi multo nostri quam reliqueram amantiores. Archiepiscopus * cum semper amaret unice, nunc tantum adiunxit veteri in me studio ut ante parum amasse videri possit. Omnia sua mihi detulit; recusavi pecuniam. Abeunti donavit equum et calicem cum operculo elegantissimum inauratum, pollicitus apud mensarios pecuniam quantam iussero se depositurum. Novum Testamentum plurimos amicos mihi conciliavit ubique, tametsi nonnulli strenue reclamarint, praesertim initio; sed hi in absentem tantum et ferme tales ut nec legerint opus meum et, si legerint, non intellecturi.

Scribe ad nos frequenter, doctissime Reuchline. Quicquid Antuuerpiam * miseris ad Petrum Aegidium, scribam publicum, id mihi certo reddetur. Bene vale, Germaniae decus.

Si Philippum * iuvenem ad Roffensem miseris tuis commendatum literis, mihi crede, tractabitur humanissime et ad amplissimam fortunam provehetur; nec usquam continget plus otii ad optimas literas. Fortassis ille sitit Italiam. At his temporibus Italiam habet Anglia et, ni plane fallor, quiddam Italia praestantius. Rursum vale.

Calecii * VI Kalendas Septembres.

[Contents]