[Notes] [Vocabulary] [Contents]
Accipe, me Beate, totam itineris mei tragicocomoediam. Mollis etiamnum ac languidulus, ut scis, Basileam * relinquebam, ut qui nondum cum coelo redissem in gratiam, cum tamdiu domi delituissem, idque perpetuis laboribus distentus. * Navigatio fuit non inamoena, nisi quod circa meridiem solis aestus erat submolestus. Brisaci * pransi sumus, sed ita ut nunquam insuavius. Nidor enecabat, tum nidore graviores muscae. Desedimus plus semihoram ad mensam otiosi, donec adornarent scilicet illi * suas epulas. Tandem nihil appositum est quod edi posset; sordidae pultes, offae, salsamenta non semel recocta, merae nauseae. Gallinarium * non adii. Qui hunc renuntiavit teneri febri, bellum quiddam adiecit; Minoritam * illum theologum, quicum mihi fuerat concertatio, sacros calices oppignerasse suo iure. O Scoticam * subtilitatem! Sub noctem eiecti sumus in vicum quendam frigidum; cuius nomen nec libuit scire nec, si sciam, velim edere. Illic paene exstinctus sum. In hypocausto * non magno cenavimus plus opinor sexaginta, promiscua hominum colluvies, idque ad horam ferme decimam: * o qui fetor, qui clamor praesertim ubi iam incaluerant vino! Et tamen ad illorum clepsydras * erat desidendum.
Mane multa adhuc nocte e stratis exturbamur clamore nautarum. Ego et incenatus * et insomnis navim ingredior. Argentinam * appulimus ante prandium ad horam ferme nonam; illic commodius accepti sumus, praesertim Schurerio suppeditante vinum. Aderat aliqua sodalitatis * pars, mox universi salutatum veniunt, sed nemo officiosius Gerbelio. Gebuilerius et Rudalphingius me immunem esse voluerunt; quod iam illis novum non est. Illinc equis Spiram * usque contendimus; neque usquam militis umbram vidimus, cum rumor atrocia sparsisset. Anglus equus * plane defecit vixque Spiram attigit; sic eum tractaverat sceleratus iste faber, ut illi ambae aures ferro candenti inurerentur. Spirae furtim subduxi me e diversorio, et ad Maternum * meum vicinum me recipio. Illic Decanus, vir doctus et humanus, suaviter et comiter nos biduum accepit. Hic forte fortuna Hermanum Buschium repperimus.
Illinc curru vectus sum Wormaciam, * atque hinc rursus Maguntiam. * Forte in eundem currum inciderat quidam Caesaris * secretarius, Ulrichus cognomento Farnbul. Is incredibili studio tum itinere toto me observavit, tum Maguntiae non passus ingredi diversorium ad aedes canonici * cuiusdam pertraxit: abeuntem ad navem deduxit. Navigatio non fuit inamoena, ob coeli commoditatem, nisi quod longior erat, nautarum studio. Ad haec offendebat equorum paedor. Comitati sunt me primum diem officii gratia Ioannes Longicampianus qui pridem Lovanii * professus est: * et huius amicus iureconsultus quidam. Aderat et Wesphalus quidam dominus Ioannes, canonicus apud Sanctum Victorem extra Maguntiam, homo commodissimus ac festivissimus.
Ubi Popardiam * appulimus, nosque, dum exploratur navis, in ripa deambulabamus, nescio quis agnitum me telonae * prodidit. Telones est Christophorus, ni fallor, Cinicampius, vulgato verbo Eschenfelder. Incredibile dictu quam gestierit homo prae gaudio. Pertrahit in aedes suas. In mensula inter syngraphas * telonicas * iacebant Erasmi libelli. Beatum se clamitat, advocat liberos, advocat uxorem, advocat amicos omnes. Interim nautis vociferantibus mittit duos vini cantharos, rursum vociferantibus mittit alteros, pollicitus ubi redierint se illis vectigal remissurum, qui talem virum sibi advexerint. Hinc officii gratia comitatus est nos Confluentiam * usque dominus Ioannes Flaminius, virginibus sacris illic praefectus, vir angelicae puritatis, iudicii sobrii sanique, doctrinae non vulgaris. Confluentiae dominus Matthias, officialis * episcopi, nos domum suam rapit, homo iuvenis sed moribus compositis; Latini sermonis exacte peritus, tum iureconsultissimus. Illic cenatum est hilariter.
Apud Bonnam * nos reliquit ille canonicus, vitans urbem Coloniensem; * quam et ipse vitare cupiebam, sed minister cum equis eo praecesserat, neque quisquam erat in navi certus, cui de ministro revocando negotium committere potuissem: et nautis diffidebam. Mane itaque ante sextam Agrippinam * appulimus die Dominico, * coelo iam pestilenti. Diversorium ingressus mando hospitii ministris de conducenda biga, et cibum ad decimam parari iubeo. Audio sacrum, prandium differtur. De biga non successit. Tentatur de equo conducendo; nam mei erant inutiles. Nihil succedit. Sensi id quod erat. Agebatur ut illic haererem. Ego protinus iubeo meos adornari equos, imponi alteram manticam, alteram hospiti committo, et claudo meo equo ad Comitem Novae aquilae * percurro: est autem iter horarum quinque. Is agebat Bedburii. *
Apud hunc suavissime quinque dies sum commoratus tanta tranquillitate et otio, ut bonam recognitionis partem apud eum peregerim; nam eam Novi Testamenti partem mecum abduxeram. Utinam hominem nosses, mi Beate. Iuvenis est, sed rara et plusquam senili prudentia, pauciloquus, sed quod de Menelao praedicat Homerus, * argute loquitur, immo cordate, citra ostentationem doctus non in uno studiorum genere tantum, totus candidus et amico amicus. Iam firmus eram ac robustulus, iam mihi pulchre placebam, ac fore sperabam ut validus Episcopum inviserem Leodiensem * et alacrem me redderem amicis Brabanticis. Quae convivia, quas gratulationes, quas confabulationes mihi promittebam. Decreveram, si vernasset autumnus, Angliam adire, et quod rex iam toties offert, accipere. Sed o fallaces mortalium spes! o subitas et inopinatas rerum humanarum vices! E tantis felicitatum somniis in extremum exitium praecipitatus sum.
Iam in posterum diem erat conducta biga. Comes nolens mihi ante noctem valedicere, praedicavit se ante abitum mane visurum me. Ea nocte saeva quaedam venti tempestas coorta est, quae et ante diem proximum praecesserat. Ego nihilo secius surgo post noctis medium, annotaturus quaedam Comiti; cumque iam esset hora septima, nec prodiret Comes, iubeo illum excitari. Venit et, ut est modestissimo pudore praeditus, rogat num esset sententia discedere coelo tam incommodo; se mihi timere. Ibi, mi Beate, Iupiter nescio quis aut malus genius, non dimidium mentis, ut ait Hesiodus, * sed totam mentem ademit; nam dimidium mentis ademerat, cum Coloniae * me committerem. Atque utinam aut ille acrius amicum commonuisset, aut ego verecundis sed amicissimis monitis obsequentior fuissem. Rapit me fati vis. Quid enim aliud dicam? Conscendo bigam non tectam, flante vento
quantus altis montibusAuster erat, neque quicquam praeter meras pestes spirabat. Ego mihi vestibus probe tectus videbar, sed ille violentia sua nihil non penetrabat. Successit sub noctem pluviola, vento suo pestilentior. Venio Aquisgranum * lassulus ob quassationem bigae, quae mihi in via saxis constrata tam erat gravis, ut equo quamlibet claudo maluerim insidere. Hic per canonicum quendam, cui me Comes commendarat, rapior e diversorio ad aedes cantoris. * Ibi ex more convivium agitabant aliquot canonici. Mihi prandium tenuissimum acuerat stomachum; sed apud hos tum nihil erat praeter carpas, * easque frigidas. Expleo me. Cum in multam noctem (nam serius accubuerant) cena proferretur fabulis, ego petita venia cubitum abeo, quod proxima nocte minimum dormieram.
Frangit trementes ilices. *
Postridie pertrahor ad aedes Vicepraepositi; * nam ad illum redibat periodus. * Ibi cum praeter anguillam nihil esset piscium, -- nimirum tempestas fuerat in culpa, cum ipse sit alioqui splendidus convivator --, expleo me pisce durato ventis, quem a baculo quo contunditur, Germani stockfisch vocant: nam eo alioqui satis delector; sed comperi partem huius adhuc crudam fuisse. A prandio, quoniam coelum erat pestilentissimum, in diversorium me confero. Iubeo excitari foculum. Confabulatur mecum canonicus ille, vir humanissimus, ferme sesquihoram. * Deinde pactus cum auriga de manticis, rursus invitor ad cenam. Excuso, non proficio. Apparatus tum erat praelautus, sed mihi frustra. Ubi confovissem * stomachum sorbitiuncula, * domum me confero; dormiebam enim apud cantorem. Egredior; ibi corpus inane mire ad nocturnum coelum inhorruit. Nox gravis fuit.
Postridie mane rursus hausta cervisiola tepida cum paucis micis panis, equum conscendo morbidum et claudum; quo fuit incommodior equitatio. Iam sic affectus eram, ut magis conveniret lecto confoveri quam equo insidere. Sed ea regio non parum habet rusticitatis, commoditatis aut elegantiae minimum, et illic mihi ne valere quidem satis esset commodum, nedum aegrotare: quo magis libebat effugere. Latronum periculum (nam ibi summum erat) aut certe metum extudit morbi molestia. Confectis eo cursu quatuor passuum milibus perventum est ad Mosae Traiectum. * Illic sorbitiuncula utcunque confoto stomacho, rursus inscensis equis Tongros * adeo. Id oppidum abest tribus milibus passuum. Haec postrema equitatio mihi longe gravissima fuit. Incommodus incessus equi mire torquebat renes. Tolerabilius ambulabam pedibus, sed metuebam sudorem, et periculum erat ne nox in agris nos occupasset; itaque incredibili totius corporis cruciatu Tongros pervenio.
Iam ob inediam ac laborem inediae additum omnes corporis nervi defecerint; adeo ut nec firmus esset status aut incessus. Lingua -- nam ea valebat -- dissimulabam morbi magnitudinem. Hic cervisiaria * sorbitiuncula foto stomacho cubitum eo. Mane iubeo conduci bigam tectam. Mihi visum est ob silices equo insidere, donec ad terrenam viam esset ventum. Conscendo maiorem equum, quod is commodius iret per saxa et pedibus certioribus. Vix conscenderam, contactus coelo frigido sentio oboriri glaucoma, * posco pallium. Sed mox syncopis * successit. Vel manu contacta * poteram excitari. Ibi meus Ioannes cum ceteris astantibus passi sunt in equo sedentem mea sponte expergisci. Experrectus bigam ascendo.
Iam eramus vicini oppido Divi Trudonis. * Rursus inscendo equum, ne biga vectus viderer aegrotus. Rursus coelo vespertino offensus nauseo, sed citra syncopim. Offero duplum pretium bigario, ut me postridie vehat usque ad Tenas. * Id oppidum abest a Tongris sex milibus passuum. Accipit conditionem. Hic hospes mihi notus narrat quam graviter tulerit Episcopus Leodiensis, quod se insalutato discessissem Basileam petens. Confoto stomacho sorbitiuncula eo cubitum. Hic forte quadrigam nactus, quae Lovanium peteret (aberat autem sex milibus passuum), in eam me conicio. Incredibili molestia vectus sum, ac paene intolerabili, sed tamen eo die ad horam septimam pervenimus Lovanium.
Non erat sententia petere meum cubiculum, * vel quod suspicabar illic frigere omnia, vel quod nolebam committere ut, si pestis rumor ex me fuisset ortus, collegii commodis aliquo pacto officerem. Ad Theodoricum typographum * diverto, amicum sincerum. Ea nocte eruperat inscio me maximum ulcus, iamque dolor conquieverat. Postridie accerso chirurgum. * Apponit malagmata. * Iam novum ulcus accesserat in tergo, quod minister fecerat Tongris, dum ob renum dolorem ungens me oleo rosaceo, * digito calloso durius fricat costam quandam. Id post exulceratum est. Abiens chirurgus clam dicit Theodorico et famulo pestem esse; missurum quidem malagmata se, non venturum autem ipsum ad me. Accerso medicos, negant quicquam esse morbi: rursum alios consulo, idem affirmant. Accerso Hebraeum, * is optabat tale corpus suum quale meum esset.
Cum non rediret uno atque altero die chirurgus, rogo Theodoricum quid sit in causa. Excusat ille nescio quid. At ego rem suspicans 'Quid?' inquam, 'Num iudicat esse pestem?' 'Hoc ipsum' inquit 'constanter affirmat; tres esse carbunculos.' * Risi satis, nec ullam pestis imaginationem demitto in animum. Post dies aliquot venit chirurgi pater, inspicit, idem iudicat, et in os asseverat germanam esse pestem. Nec sic quidem mihi persuaderi potuit. Accerso clam alterum chirurgum magni nominis. Inspicit; is vero, ut erat homo rusticior, 'Non vererer' inquit, 'tecum cubare'; idem sentiebat Hebraeus. Accerso medicum quendam, cui plurimum tribuunt Lovanii; nam hic bonos esse medicos admodum est rarum. Rogo numquid mali portenderet corpus; negat. Narro de ulceribus, addens argumenta, quibus colligerem non esse pestem. Ulcera non erant nova neque sponte nata. Nulla febris, nullus insignis capitis dolor nisi ob iactionem, * nulla somnolentia, palatum perpetuo sanissimum.
Cetera sat fortiter audierat. At simul atque ulcerum mentio facta est, sensi hominem pertimescere. Do medico coronatum aureum, pollicitus est se post prandium ad me rediturum. Is territus ex oratione mittit ministrum. Reicio; et iratus medicis Christo medico me commendo. Stomachus intra triduum restitutus est, hausto pullo gallinaceo contuso, et cyatho vini Belnensis. * Hic protinus ad studii quoque laborem reversus, absolvo quod deerat in Novo Testamento.
Apud Theodoricum curatus fere quatuor hebdomadis, * in cubiculum meum remigravi. Semel duntaxat ad proximum templum exii sacri gratia, nondum sat firmis viribus. Si pestis fuit, pestem eam labore et incommoditate animique robore depuli: quando saepenumero magna morbi pars est morbi imaginatio. Ab adventu protinus edixeram ne quis me adiret, nisi nominatim accitus, ne vel ego cuiquam essem terrori vel mihi quisquam officio suo molestus: tamen irrupit Dorpius omnium primus; mox Atensis, Marcus Laurinus et Paschasius Berselius, qui cotidie aderant, mihi bonam morbi partem ademerunt mellitissima consuetudine sua.
Mi Beate, quis crederet hoc corpusculum exile, delicatum, atque etiam aetate iam imbecillius, post tot itinerum labores, post tot studiorum sudores, tot etiam morbis suffecturum? Scis enim quam graviter paulo ante laborarim Basileae, idque non semel. Nonnulla suspicio tangebat animum meum, eum annum mihi fore fatalem; adeo malo malum succedebat, semperque gravius. Ego vero tum etiam cum maxime morbus urgebat, sic eram affectus ut nec vitae desiderio cruciarer nec mortis metu trepidarem. In uno Christo tota spes erat, a quo nihil aliud precabar, nisi ut daret quod mihi saluberrimum esse iudicaret. Iuvenis olim, ut memini, ad nomen etiam mortis solebam inhorrescere. Hoc certe profeci accessione aetatis, mortem leviter metuo, neque metior hominis felicitatem longaevitate. * Annum excessi quinquagesimum, ad quem cum ex tam multis tam pauci perveniant, iure queri non possum me parum diu vixisse: deinde si quid hoc ad rem pertinet, iam nunc paratum est monimentum, quo posteris tester me vixisse. Et fortassis a rogo, quemadmodum poetae * loquuntur, ut consilescet * livor, ita magis elucescet * gloria: quanquam non convenit ut Christianum pectus tangat humana gloria: utinam ea contingat gloria ut Christo probemur.
Bene vale, Beate carissime. Cetera cognosces ex literis ad Capitonem. Lovanii. Anno M. D. XVIII.
[Notes] [Vocabulary] [Contents]
Unice Maecenas, antehac gratulatus sum Angliae tuae, quae tot haberet viros egregia probitate parique doctrina praeditos: nunc propemodum invidere incipio, quae sic efflorescat omni genere studiorum, ut omnibus regionibus laudem praeripiat ac paene tenebras offundat. Quanquam ista laus haud ita nova est vestrae insulae, in qua constat et olim eximios viros exstitisse. Declarant id vel academiae vestrae, quae vetustate nobilitateque cum vetustissimis ac celeberrimis certant. Deamo Richardum episcopum Wintoniensem, * qui magnificentissimum collegium suo sumptu proprie dicavit bonis literis. Magis autem exosculor egregium ac prorsus heroicum animum Thomae Cardinalis Eboracensis, * cuius prudentia schola Oxoniensis non solum omni linguarum ac studiorum genere, verum et moribus qui deceant optima studia, condecorabitur. Nam Cantabrigiensis * academia iampridem omnibus floret ornamentis, praeside Ioanne episcopo Roffensi, * qui nulla in parte non egregium agit praesulem. *
Ceterum huius laudis praecipua portio regio pectori, velut horum consiliorum fonti, debetur. Cum tot regnis ac regibus altissima pax est atque, ut augurari libet, aeterna. Pelluntur nocentes, vigent bonae leges, evehuntur optimae literae. Rex ipse hisce rebus omnibus non solum auctor est ac dux, verum etiam exemplum, primus ipse praestans quod praescribit. Nulli mortalium magis ex animo bene volo quam tibi; et tamen parum abest quin invideam tuae celsitudini, * quae tantis bonis fruatur sine me quondam commodorum et incommodorum socio. Quodque gravius est, interim dum tu tot nominibus felix es, mihi cum taeterrimis quibusdam non hominibus sed portentis conflictandum; * in quo mehercle lubens experirer quid posset eloquentia, ni me Christianus pudor, ceu Pallas quaepiam Homerica, * iam capulo manum admoventem capillos vellicans revocaret. Bene vale.
Antuuerpiae. * Anno M. D. XIX. Calendis Maiis.
[Notes] [Vocabulary] [Contents]
Multa quidem nova cotidie nobis gignit hic Africa * nostra, Nicolae carissime; sed quaedam eius sunt generis, ut nec tibi gratum arbitrer futurum legere nec mihi tutum scribere. Quod nuper accidit accipe. Ad duodecimum Calendas Octobris, evocatus amoenitate coeli, secesseram in hortum, quem Ioannes Frobenius satis amplum et elegantem meo commercatus est hortatu. Nam ibi soleo pomeridianis aliquot horis vel somnum obrepentem arcere vel assiduitatis taedium fallere, si quando invitat aeris temperies. Post deambulatiunculam conscenderam domunculam hortensem, * iamque coeperam aliquid ex Chrysostomo vertere, cum interim vitreas fenestras ferit fulmen, sed tacitum ac lene. Primum suspicabar oculorum esse errorem. Cum rursus semel atque iterum effulsisset, demiror ac prospicio si se vertisset coelum, contractisque nubibus pluviam ac tempestatem minaretur. Ubi nihil video periculi, ad librum redeo. Mox auditur sonitus, sed obtusior. Ad eum modum poetae narrant Iovem ludere, si quando est hilarior; siquidem longe aliud fulminis genus erat quo gigantum moles * disiecit ac Salmonea et Ixionem * demisit in Tartara. Paulo post emicat plus fulgoris, et audio fragorem horribilem, cuiusmodi fere crepitus audiri solet, si quando fulminis ictus impegit se vehementius in aliquid solidum.
Etenim cum agerem Florentiae * eo tempore quo Iulius Pontifex, terrenus Iuppiter, tonabat ac fulminabat adversus Bononiam, * magnam diei partem et tonabat * vehementer et fulminabat, magnaque vis imbrium ruebat. Cum horribilis fragor insonuisset, territus subduxi me et ad ceteros redii. 'Aut me plane fallit' inquam 'animus, aut post hunc crepitum audietis aliquid parum laeti nuntii.' Et ecce non ita multo post, venit chirurgus nuntians in collegio virginum tres ictas; quarum una mox exanimata est, altera propemodum exstincta, tertia sic afflicta ut negaret esse spem vitae.
Ad similem itaque sonitum surrexi et prospicio quae sit coeli facies. Ad laevam erat serenitas, ad dexteram conspicio novam nubis speciem, velut e terra sese proferentis in sublime, colore propemodum cinericio, * cuius cacumen velut inflexum sese demittebat. Dixisses scopulum quempiam esse vertice nutantem in mare. Quo contemplor attentius, hoc minus videbatur nubi similis. Dum ad hoc spectaculum stupeo, accurrit famulorum unus quem domi reliqueram, admonens ut subito me domum recipiam; civitatem armatam in tumultu esse. Nam is mos est huic reipublicae, ut sicubi fuerit exortum incendium, confestim armati procurrunt ad tuendas portas ac moenia. Nec satis tutum est armatis occurrere; ferrum enim addit ferociam animis, praesertim ubi nihil est periculi. Hortus autem in quo studebam erat pone moenia. Recurro domum, multis obviis armatis. Aliquanto post rem totam didicimus, quae sic se habebat.
Paucis ante diebus in unam turrim earum quibus moenia ex intervallis muniuntur, delata fuerant aliquot vasa pulveris bombardici. * Ea cum magistratus iussisset reponi in summa camera turris, nescio quorum incuria reposita sunt in imam turrim. Quod si vis pulveris in summo fuisset, tectum modo sustulisset in aera, reliquis innocuis. Ac miro casu per rimas illas speculatorias * fulmen illapsum attigit pulverem, moxque vasa omnia corripuit incendium. Primum impetus incendii tentavit an esset oneri ferendo * possetque totam molem in altum tollere. Idque testantur qui viderunt turrim iuxta partes imas hiantem semel atque iterum, sed rursus in se coeuntem. Ubi vis ignis sensit molem esse graviorem quam ut totam posset subvehere, eo conatu relicto totam turrim in quatuor partes immani crepitu dissecuit, sed tanta aequalitate ut amussi geometrica factum videri posset, ac per aera aliam alio sparsit. Ipse pulvis accensus in altum se recepit, qui flamma consumpta cinericiae nubis praebebat speciem. Vidisses immania fragmenta turris, avium ritu, volitare per aera; quaedam ad ducentos passus deferri, qua dabatur liberum aeris spatium; alia civium domos longo tractu demoliri.
Non procul a turri magistratus curarat exstruendas aediculas quasdam. Hae lateris * unius impetum excepere. Tantus autem erat fragor tamque subitus, ut qui erant in propinquo putarent rupto coelo mundum in chaos abiturum. Nec ridiculum putabatur quod vulgo dici solet: Quid si coelum ruat? In agris multi sunt ruina oppressi, multi sic membris vel truncati vel afflicti ut miserandum spectaculum praeberent obviis: e quibus aiunt exstinctos numero duodecim, misere vexatos quatuordecim. Sunt qui credant hoc ostento quiddam portendi in futurum; ego nihil aliud arbitror significari quam incogitantiam eorum qui casum eum non usque adeo rarum non praecaverint. Nec mirum si pulvis ille levissimus disiecit saxeum aedificium: etiam si turrim eam undique ducentorum pedum cinxisset paries, ignis ille subitus ac vehemens disiectis obstaculis omnibus erupisset in suum locum. Quid autem vento mollius? Et tamen inclusus terrae cavis Boreas nonne montes totos concutit, terram hiatu diducit, et interdum campos spatiosos in collem erigit?
Quis hoc machinarum genus excogitavit? Olim artes ad humanae vitae usum repertas diis attribuit antiquitas, veluti medicinam Apollini, agricolationem * Cereri, vitis culturam Baccho, furandi artificium Mercurio. Huius inventi laudem non puto cuiquam deberi, nisi vehementer ingenioso cuipiam, nec minus scelerato cacodaemoni. Si quid tale comminisci potuisset Salmoneus ille, potuisset vel ipsi Iovi medium unguem * ostendere. Et tamen hic nunc Christianorum atque adeo puerorum lusus est. In tantum apud nos decrescit humanitas, accrescit immanitas.
Olim Corybantes * tympanorum et tibiarum strepitu homines compellebant in rabiem. Habet enim ille sonitus miram vim ad commovendos animos. At horribilius sonant nostra tympana, * nunc anapaestis, * nunc pyrrhichiis perstrepentia. At his nunc pro tubis Christiani utimur in bello, quasi illic non satis sit esse fortem, sed oporteat furere. Quid autem dixi de bello? Utimur in nuptiis, utimur diebus festis, utimur in templis. Ad furiosum illum sonitum procurrunt in publicum virgines, saltat nova nupta, ornatur festi diei celebritas, * qui tum est maxime laetus, si toto die per urbem obambulat plusquam Corybanticus tumultus. At ego arbitror apud inferos non alio organo celebrari dies festos, si modo sunt illic ulli. Plato putat magni referre quo genere musices uteretur civitas, quid dicturus si hanc musicam audisset inter Christianos? Iam hoc musicae genus quod simul et flatile * est et pulsatile, * in templis sollemne, quibusdam non placet, nisi bellicam tubam longe superat. Nec id satis; sacrificus * vocem ad tonitrui * fragorem effingit, nec alii magis placent aliquot Germaniae principibus. Adeo nostris ingeniis nihil est dulce quod non sapiat bellum. Sed desino iocari. Bene vale. Datum Basileae * sexto Calendas Octobris. Anno M.D.XXVI.
Nunc fieri videmus ut ex iis qui in diatribis * theologicis diutius exercitati sunt, quam plurimi prodeant ad disputandum arguti, ad contionandum * accommodi perquam pauci. Hic mihi succurrit vir omnium memoria seculorum dignus, Guilhelmus Waramus, archiepiscopus Cantuariensis, totius Angliae primas, non ille quidem titulo sed re theologus. Erat enim iuris utriusque * doctor, legationibus aliquot feliciter obeundis inclaruit et Henrico regi eius nominis septimo, summae prudentiae principi, gratus carusque factus est. His gradibus evectus est ad Cantuariensis ecclesiae fastigium, cuius in ea insula prima est dignitas. Huic oneri per se gravissimo additum est aliud gravius. Coactus est suscipere cancellarii munus, quod quidem apud Anglos plane regium est; atque huic uni honoris gratia, quoties in publicum procedit, regia corona sceptro regio imposita gestatur. Nam hic est velut oculus, os ac dextra regis, supremusque totius regni Britannici iudex. Hanc provinciam annis compluribus tanta dexteritate gessit, ut diceres illum ei negotio natum, nulla alia teneri cura. Sed idem in his quae spectabant ad religionem et ecclesiasticas functiones tam erat vigilans et attentus ut diceres eum nulla externa cura distringi. Sufficiebat illi tempus ad religiose persolvendum sollemne precum pensum, ad sacrificandum * fere cotidie, ad audiendum praeterea duo aut tria sacra, ad cognoscendas causas, ad excipiendas legationes, ad consulendum regi si quid in aula gravius exstitisset, ad visendas ecclesias sicubi natum esset aliquid quod moderatorem postularet, ad excipiendos convivas saepe ducentos: denique lectioni suum dabatur otium.
Ad tam varias curas uni sufficiebat et animus et tempus, cuius nullam portionem dabat venatui, nullam aleae, nullam inanibus fabulis, nullam luxui aut voluptatibus. Pro his omnibus oblectamentis erat illi vel amoena quaepiam lectio vel cum erudito viro colloquium. Quanquam interdum episcopos, duces et comites habebat convivas, semper tamen prandium intra spatium horae finiebatur. In splendido apparatu quem illa dignitas postulabat, dictu incredibile quam ipse nihil deliciarum attigerit. Raro gustabat vinum, plerumque iam tum septuagenarius bibebat pertenuem cervisiam, quam illi biriam vocant, eamque ipsam perparce. Porro cum quam minimum ciborum sumeret, tamen comitate vultus ac sermonum festivitate omne convivium exhilarabat. Vidisses eandem pransi et impransi sobrietatem. A cenis * in totum abstinebat, aut si contigerant familiares amici, quorum de numero nos eramus, accumbebat quidem, sed ita ut paene nihil attingeret ciborum. Si tales non dabantur, quod temporis cenae dandum erat, id vel precibus vel lectioni impendebat. Atque ut ipse leporibus scatebat mire gratis, sed citra morsum atque ineptiam, ita liberioribus iocis amicorum delectabatur. A scurrilitate et obtrectatione tam abhorrebat quam quisquam ab angui. Sic ille vir eximius sibi faciebat dies abunde longos, quorum brevitatem multi causantur. Et tamen isti qui subinde queruntur ad seria negotia sibi deesse otium, bonam diei partem, interdum et noctis, perdunt in rebus non necessariis.
Verum ut eo redeam, cuius gratia interieci hunc sermonem, erat illi iuxta morem horum temporum necessum praeter familiam, quam alere cogebatur numerosissimam, aulae regiae, totius regni negotiis etiam profanis dare operam; nec ibi * moribus hodie receptum est ut summi praesules * contionentur: tamen quod in hoc officii genere diminutum erat, abunde pensabat gemina vigilantia, partim prospiciens ne quis inutilis ad Dominici gregis curam adhiberetur, partim multos sua liberalitate fovens in literarum studiis, quos sperabat ad bonam frugem evasuros. In hos erat tam exposita liberalitas, ut moriens nihil reliquerit praesentis pecuniae, sed aeris alienis nonnihil; tametsi non deerat unde id dissolvi posset. Haec nequaquam loquor ad gratiam. Amavi vivum nec minus amo mortuum; quod enim in illo amabam non periit. Si supputem quicquid ille dare mihi paratus erat, immensa fuit eius in me liberalitas; si ad calculum vocemus quod accepi, sane modicum est. * Unicum modo sacerdotium in me contulit, immo non dedit sed obtrusit constanter recusanti, quod esset * eius generis ut grex pastorem requireret, quem ego linguae ignarus praestare non poteram. Id cum vertisset in pensionem, sentiretque me et eam pecuniolam gravatim accipere, quod e populo cui nihil prodessem colligeretur, sic me consolatus est vir egregie pius: 'Quid' inquit 'magni faceres, si uni agresti popello praedicares? Nunc libris tuis omnes doces pastores fructu longe uberiore; et indignum videtur si ad te paulum redit stipis ecclesiasticae? Istam sollicitudinem in me recipio. Providebo ne quid illi desit ecclesiae.' Idque fecit; nam submoto cui resignarem * sacerdotium (is erat illi a suffragiis, * homo variis distractus negotiis) alium praefecit iuvenem * rei theologicae peritum, probatis et integris moribus.
Reverendissimum dominum Ioannem Fischerum, Roffensem episcopum, quod cum aliis omnibus officiis praesule * dignis, tum praecipue studio docendi populum verum praestaret episcopum, sic amabat, sic venerabatur, quasi ille fuit metropolitanus, * ipse ei suffraganeus. Hoc testimonium defuncto patrono citra adulationis suspicionem praebere licet. Nec ille meis eget laudibus, nec ego ullum adulationis praemium ab eo exspecto. Sed haec ea gratia commemoravi ut ostenderem exemplar, quod secuti huius aetatis antistites * facile possint pensare detrimentum officii, quod variis distenti negotiis ad contionandum non habeant vacuum tempus: tum quibus rationibus sibi possint dies reddere longiores, ut ad varias curas et tempus et animus et valetudo sufficiat.
[Notes] [Vocabulary] [Contents]
Cum haec adornaretur editio, incomparabilis heros Guilhelmus Waramus, archiepiscopus Cantuariensis ac totius Angliae primas, terras reliquit et in coeleste contubernium emigravit: vir ex omni virtutum et ornamentorum genere concinnatus, sive spectes in tanto rerum fastigio comitatem etiam infimis obviam, sive in tanta rerum affluentia spontaneam victus sobrietatem, sive in tantis negotiorum undis perpetuam animi tranquillitatem (id quod divinae cuiusdam mentis esse videtur), sive sincerum erga pietatem et religionem affectum, quam semper summo studio, nullo supercilio, tum docuit tum praestitit. Nemo vidit illum nihil agentem. Quis autem non facile condonasset tali viro, si quando animum negotiis externis delassatum iocis aut lusibus relaxasset? At illi pro venatu, pro aucupio, pro alea, pro chartis, * pro morionibus * proque ceteris avocamentis * vulgaribus erat aut frugifera lectio aut cum erudito viro colloquium. Iam vero benignitatem cum in omnes tum praecipue in studiosos quid referam? De me nihil dicam, qui non ita multum ab illo accepi, idque obtrusum verius quam datum: nisi quod in acceptis numero quicquid ille obtulit; obtulit autem frequenter vera fronte fortunarum omnium communionem. Sed in alios quam non fuerit illius parca liberalitas vel illa vox arguit quam paulo ante mortem emisit. Nuntiantibus enim famulis in thesauro vix esse triginta aureos signatae pecuniae, gratulabundus dixit 'Bene habet. Sic mori semper fuit in votis. Sat est viatici mox hinc emigraturo'. O mentem summo episcopo dignam!
Ex tanta fortuna minimum impendit sibi. Mensa erat et pro more regionis * et pro dignitate tanti praesulis * splendida, sed in mediis deliciis ipse vulgaribus * libentius utebatur atque hoc ipsum parcissime. Cena tam erat frugalis ut prope nulla esset. Vinum perquam raro gustabat verius quam bibebat, contentus tenuissima cervisia quam illi vulgo biriam appellant. Eadem in cultu frugalitas. Nunquam holosericis * utebatur nisi rem divinam peragens; adeo ut cum sub Caroli Caesaris et Regis Angliae conventum, * qui fuit ante annos, ni fallor, undecim * Calecii, * edicto Cardinalis Eboracensis * non episcopi tantum sed et inferioris gradus homines cogerentur magnis impendiis ornare sese byssinis * ac damascenis, * solus omnium ille contempto edicto pilum in cultu suo non mutaverit. Quid esse possit illo pectore incorruptius? Nunc felix illa anima, sicut Ecclesiae praeclarum lumen fuit, ita coelesti Hierosolymae * sidus illustre addit. Frequenter apud suos hanc vocem solebat emittere: 'Utinam mihi contingat priusquam hinc emigrem, semel videre complectique meum Erasmum. Nunquam sinam illum a me divelli.' Votum erat mutuum, sed neutri contigit quod optavit. Utinam illud concedat Christi misericordia, ut nos invicem brevi complectamur illic ubi nulla est futura distractio, neque quisquam erit qui vel illum mihi vel me illi invideat.
Bene vale, quisquis es qui haec legis.
Friburgi Brisgoiae * Anno M.D.XXXIII.