XXIV The Lives of Vitrarius and Colet

(Erasmus Roterodamus Iodoco Ionae Erphordiensi S.D.)

[Notes] [Vocabulary] [Contents]

Quod tam impense rogas, vir optime, ut tibi Ioannis Coleti vitam paucis * velut in brevi tabella depingam, hoc faciam lubentius, quod suspicor te tibi quaerere egregium aliquod pietatis exemplar, ad quod tuum institutum attemperes. * Equidem, mi Iona carissime, ut fatear me cum multis habuisse consuetudinem quorum integritas mihi valde probaretur, tamen nullum adhuc vidi in cuius moribus nescio quid adhuc Christianae puritatis non desiderarem, quoties ad horum duorum sinceritatem conferrem aliquem; quorum alterum mihi nosse contigit apud oppidum Artesiae, * quod vulgo dicitur sancti Audomari, * cum huc me pestis, hac sane in parte mihi felix, Lutetia propulisset; alterum in Britannia, quo me Montioii mei caritas pertraxerat. Lucrum facies, cuius scio te avidissimum; pro uno duos dabo.

Prior dictus est Ioannes Vitrarius, ordinis Franciscani * -- nam in hoc vitae genus adolescens inciderat; * meo iudicio nulla ex parte posthabendus Coleto, nisi quod ob servitutem instituti minus multis prodesse poterat. Annos natus erat ferme quadraginta quatuor cum hominem nosse coeperam; ac statim adamare me coepit, hominem sui multum dissimilem. Erat auctoritatis maximae apud optimos quosque, multis magnatibus * gratissimus, corpore procero et eleganti, natura felici, animo sic excelso ut nihil esset illo humanius. Scotias argutias * puer imbiberat, quas ne prorsus improbabat, quod quaedam scite dicerentur licet sordidis verbis, nec rursus magni faciebat. Ceterum, ubi contigisset Ambrosium, * Cyprianum, Hieronymum degustare, mirum quam prae his illa fastidiebat. Nullius ingenium magis admirabatur in sacris literis quam Origenis: cumque cavillarer me mirari, quod hominis haeretici * scriptis delectaretur, ille mira alacritate 'Fieri non potuit' inquit 'quin hoc pectus inhabitarit Spiritus sanctus, unde tot libri tam eruditi tanto ardore scripti prodierunt'.

Quanquam autem illud vitae institutum, in quod per inscitiam aetatis fuerat vel delapsus vel pertractus, nequaquam probabat, subinde dictitans apud me fatuorum esse vitam potius quam religiosorum ad nolae * signum dormire, expergisci, redormiscere, loqui, tacere, ire, redire, cibum capere, desinere pastu, denique nihil non facere ad praescriptum humanum potius quam ad Christi regulam: nihil iniquius esse quam inter tam inaequales aequalitatem, maxime quod illic saepenumero coelestia ingenia ac melioribus rebus nata, caerimoniis et constitutiunculis humanis aut etiam livore sepelirentur: tamen nec cuiquam unquam fuit auctor mutandae vitae, nec ipse quicquam huiusmodi molitus est, paratus omnia ferre potius quam ulli mortalium offendiculo * esse, Pauli sui exemplum in hoc quoque referens. Nihil autem erat tam iniquum quod ille pacis servandae studio non summa cum alacritate perpeteretur.

Libros divinos, praesertim epistolas Pauli, sic edidicerat, ut nemo melius teneret ungues * digitosque suos quam ille Pauli sui sermones. Dedisses * initium ex quacunque parte, ille mox totam epistolam absque ullo lapsu fuisset prosecutus. Ambrosii pleraque tenebat memoriter. Vixque credibile est quantum item ex aliis orthodoxis veteribus memoria complecteretur. Praestitit hoc illi partim memoria natura felix, partim assidua meditatio.

Rogatus a me in familiari colloquio, quibus modis praepararet animum suum iturus ad contionandum, respondit se solitum in manus sumere Paulum, et in eius lectione tam diu commorari, donec sentiret incalescere pectus. Illic haerebat, addens igneas ad Deum preces, donec admoneretur esse tempus incipiendi. Non dividebat * fere contiones suas; id quod vulgus ita facit, quasi secus facere non liceat; unde fit ut frequenter sit frigidissima distinctio. Quanquam omnis illa distinctionum cura frigus addit orationi, et artificii significationem praebens fidem elevat dicentis. At hic perpetuo quodam sermonis fluxu connectebat sacram Epistolam cum Evangelica lectione, ut auditor domum rediret et eruditior et inflammatior ad studium pietatis. Neque gesticulationibus ineptiebat nec vociferationibus tumultuabatur, sed totus apud se sic promebat verba, ut sentires ex ardenti ac simplici sed sobrio pectore proficisci: nec usquam immorabatur ad taedium usque, neque iactabat sese variis citationibus nominum, quemadmodum nunc e Scoto, Thoma, Durando, * nunc ex iuris utriusque * libris, nunc e philosophis, nunc e poetis centones * frigidos consarcinat, * quo populo nihil nescire videantur. Totus sermo quem promebat erat sacrae scripturae plenus, nec aliud ructare poterat. Amabat quod loquebatur.

Nonnunquam septies contionabatur uno die, nec unquam illi deerat sermonis eruditi copia, quoties de Christo loquendum erat. Quanquam tota illius vita nihil erat nisi sacra contio. Erat alacer minimeque tetricus in convivio: sed sic ut nullam unquam praeberet speciem levitatis aut ineptiae, luxus aut intemperantiae multo minus. Miscebat sermones eruditos, plerumque sacros, et ad pietatem facientes. Talia erant colloquia, si quis illum adibat; aut si quem ille visebat, aut si quo faciebat iter, habebat potentes amicos, qui illi in itinere mulum aliquoties aut equum subiciebant, quo commodius liceret confabulari; ibi promebat vir optimus exhilarato spiritu quae nullis gemmis poterant aestimari. Neminem ab se tristem dimittebat, immo neminem non dimittebat meliorem et ad pietatis amorem animatiorem.

Nihil erat in quo sentire posses illum ulli suo commodo servire; non ventri, non ambitioni, non avaritiae, non voluptati, non odio, non livori, non ullis malis affectibus erat obnoxius. Quicquid acciderat, agebat gratias Deo: nec aliud erat gaudium quam si quos inflammasset ad studium Evangelicae pietatis. Nec irritus fuit illius conatus. Complures tum viros tum feminas lucri fecerat Christo: qui quantum differrent ab hoc Christianorum vulgo, mors arguebat. Vidisses enim huius discipulos summa cum alacritate spiritus mori, et sub mortem vere cygneam canere cantionem, ea promentes quae pectus afflatum sacro numine testarentur: cum ceteri peractis caerimoniis et adhibitis sollemnibus illis protestationibus fidentes, diffidentes exhalarent animam. Testis est huius rei medicus eximius eius oppidi Ghisbertus * ac pertinax verae pietatis cultor, qui plurimis utriusque scholae * morientibus adfuit.

Pertraxerat aliquot et e sui gregis sodalibus, sed pauciores -- (quemadmodum et Christus apud suos non potuit multas virtutes * facere)--; nam illis fere placent qui sua doctrina plurimum commeatus convehunt in culinam, potius quam qui plurimas animas asserunt Christo. Cum autem ab omnibus vitiis abhorrebat animus ille purissimus ac vere templum Christo dicatum, tum maxime a libidine, adeo ut odore talium gravissime offenderetur, tantum aberat ut turpiloquium * ferre posset. In vitia vulgi nunquam odiose debacchabatur, neque quicquam adferebat e secretis confessionibus: sed ita depingebat honestatis imaginem, ut se quisque tacitus agnosceret. In consiliis dandis mira prudentia, mira integritas, mira dexteritas. Secretas confessiones non admodum volens audiebat, sed tamen in hoc quoque serviebat caritati: anxias ac subinde repetitas confessiones palam detestabatur.

Superstitioni ac caerimoniis minimum tribuebat, vescebatur cibis quibuslibet sobrie et cum gratiarum actione. Vestitus erat nihil ab aliis differens. Solebat nonnunquam et valetudinis causa suscipere iter aliquod, si quando senserat corpus humore degravari. Quodam igitur die, cum persolveret pensum precum matutinarum cum suo sodali, * sensissetque stomachum fortassis ob pridianam * inediam nauseantem, ingressus domum proximam, sumpsit cibi nonnihil, ac repetito itinere pergebat precari. Ibi cum sodalis illius putaret omnia repetenda ab initio, quod primae horae precibus nondum dictis sumpsisset cibum, ille alacer negavit quicquam esse admissum, immo Deo nonnihil fore lucri. 'Antehac' inquit 'languidi et segnes precabamur; nunc alacribus animis illi dicemus hymnos spirituales; et eiusmodi sacrificiis ille delectatur, quae ab hilari datore * offeruntur.'

Ego cum id temporis diversarer apud Antonium a Bergis * abbatem * Bertinicum, nec nisi post meridiem illic pranderetur, neque meus stomachus ferret tam diutinam inediam (erat autem tempus quadragesimae * ), praesertim cum totus essem in studiis, solebam ante prandium sorbitiuncula * tepida fulcire stomachum, quo duraret in horam prandii. Hac de re cum illum consulerem num liceret, ille circumspecto sodali, quem tum habebat laicum, ne quid offenderetur: 'Immo' inquit 'peccares nisi faceres, et ob cibulum omitteres * ista tua sacra studia, tuoque corpusculo faceres iniuriam.'

Cum Alexander Pontifex ex uno Iubilaeo * fecisset duos, quo quaestus esset uberior, eiusque dispensationem Episcopus Tornacensis * praesente pecunia suo periculo redimisset, summo studio adnitebantur commissarii, * ne sortem * perderet Episcopus, immo ut lucrum non poenitendum accederet. Hic in primis ad fabulae partes vocabantur ii qui in contionibus populo essent gratiosi. Noster sentiens id in scrinia conferri, quo sublevabantur ante pauperes, non improbabat quod offerebat Pontifex, nec probabat tamen. Ceterum illud improbabat, quod tenues fraudarentur solito subsidio: damnabat stultam eorum fiduciam qui nummo in scrinium coniecto putarent sese liberos a peccatis.

Tandem obtulerunt commissarii centum florenos ad structuram templi (nam id tum aedificabantur in eius monasterio), ut si nollet commendare venias pontificias, saltem ea taceret quae officerent. Ibi vir velut afflatu sacro percitus, 'Abite' inquit, 'hinc, Simoniaci, * cum vestra pecunia. An eum me putatis qui ob pecuniam sim suppressurus Evangelicum veritatem? Ea si vestro quaestui obstat, mihi maior esse debet cura animarum quam vestri compendii.' Cessere tum vigori pectoris Evangelici homines male sibi conscii, sed interim praeter exspectationem summo diluculo affixa est * excommunicatio; quae tamen a cive quodam detracta est priusquam multis innotesceret.

Ille nihil his minis territus, summa cum animi tranquillitate docebat populum et Christo sacrificabat: nec ullum metum prae se ferebat talis anathematis, * quod ob Christum praedicatum intentaretur. Mox citatus est ad Episcopum Morinensem. * Paruit Episcopo suo, venit uno sodali comitatus, nihil ipse de se sollicitus: sed tamen inscio illo cives equitum praesidia collocarant in itinere, ne per insidias interceptus in antrum aliquod coniiceretur. Quid enim non audet auri sacra fames? * Episcopus obiecit articulos aliquot, quos ex illius collegerant * contionibus: ille magno animo respondit et Episcopo satisfecit. Aliquanto post denuo vocatus est, obiecti sunt plures: ubi et ad hos responderat, rogabat cur non adessent accusatores, ut suo quoque periculo accusarent: se iam bis venisse honoris illius gratia quod episcopus esset, ceterum non venturum tertio, si simili modo vocaretur: esse sibi domi melius negotium. Ita suo ingenio relictus est, sive quia deerat ansa nocendi, sive quia timebant populi tumultum, in quo probitas illius habebat optimum quemque addictissimum: etiamsi ille tale nihil ambiebat.

Iamdudum rogabis, scio, quis huius viri fuerit exitus. Non solum displicuit commissariis, sed etiam suis fratribus aliquot, non quod non probarent vitam, sed quod ea melior esset quam ipsis expediebat. Totus inhiabat in lucrum animarum, ceterum ad instruendam culinam aut exstruendos parietes, ad illectandos * dotatos adolescentes segnior erat quam illi vellent: etiamsi hoc quoque non neglegebat vir optimus, duntaxat si quid ad sublevandam necessitatem pertineret, verum non ut plerique praepostere curabat ista. Immo quendam etiam thynnum * alienarat: is erat aulicus ac prorsus aulicis moribus, uxorem pro derelicta habens, quam habebat et claro genere natam et aliquot liberorum matrem. Hic cum omnibus tentatis, quo uxorem marito reconciliaret, nihil ageret, nec durus ille vel affinium respectu vel liberorum communium affectu vel sua ipsius conscientia flecteretur, reliquit hominem ceu deploratum. Is paulo post ex more petasonem * aut armum suillum misit. Ceterum Ioannes (nam tum Guardianum * agebat) mandarat ianitori ne quid reciperet nisi se vocato. Cum adesset munus, vocatus est: ibi famulis qui deferebant heri nomine, 'Referte' inquit 'onus vestrum unde attulistis: nos non recipimus munera diaboli.'

Itaque tametsi non ignorabant illius vitam ac doctrinam esse seminarium egregium Evangelicae pietatis, tamen quoniam non perinde conducebat proventui culinae, iussus est deponere Guardiani munus: quo nihil ille fecit lubentius, et suffectus est illi quidam quem ego novi, aliunde ascitus, homo non dicam qualis aut quam alteri dissimilis; in summa is mihi visus est cui nemo prudens cauletum * suum vellet committere; sive hunc * obtruserunt qui cupiebat abesse, sive is visus est ad rem magis idoneus. Porro cum ex eius convictu subolesceret * unus atque alter, qui simili spiritu raperetur ad studium consulendi pietati Christianae potius quam ad augendum penus, relegarunt hominem Curtracum * in monasteriolum virginum. Ibi quantum licuit, sui similis docens, consolans, adhortans, diem suum feliciter obiit, relictis aliquot libellis, quos e sacris auctoribus decerpserat Gallice; quos non dubito tales esse qualis erat hominis vita et oratio. Et tamen audio nunc a nonnullis damnari, qui putant esse ingens periculum si populus aliquid legat praeter ineptas fabulas historiarum. Vivit adhuc illius doctrinae scintilla in multorum pectoribus. Sic contemptim habitus est a suis vir ille singularis, qui si Paulo apostolo collega contigisset, nihil addubito quin illum suo Barnabae aut Timotheo fuerit antepositurus.

Habes vere gemmeum * Vitrarium nostrum, ignotum mundo, celebrem et clarum in regno Christi. Nunc Coletum huic simillimum accipe. Alterum alteri depinxeram, et uterque alterius videndi desiderio flagrabat, atque hac gratia Vitrarius in Angliam traiecerat; ac mihi post narrabat Coletus apud se fuisse Minoritam quendam, cuius colloquio prudenti pioque mirum in modum fuisset delectatus, sed adhibitum alterum quendam eiusdem ordinis Stoicum, * qui visus indigne ferre Christianum colloquium interruperit. Ac fortasse Coletus hoc nomine plus laudis meretur, quod nec indulgentia fortunae nec impetu naturae, longe alio trahentis, potuerit ab Evangelicae vitae studio depelli. Natus est enim e claris et opulentis parentibus, idque Londini. Siquidem pater * bis in urbe sua praefecturam summam gessit, quam illi Maioritatem appellant. Mater quae adhuc superest, insigni probitate mulier, marito suo undecim filios peperit ac totidem filias. Quorum omnium natu maximus erat Coletus, ac proinde solus heres futurus iuxta leges Britannicas, etiamsi illi fuissent superstites: sed ex omnibus ille superfuit solus, cum illum nosse coepissem. Accesserat his fortunae commodis corpus elegans ac procerum.

Adolescens apud suos quicquid est scholasticae * philosophiae, diligenter perdidicit, ac titulum assecutus est, qui septem liberalium artium * scientiam profitetur. Quarum nulla erat in qua ille non esset gnaviter ac feliciter exercitatus: nam et libros Ciceronis avidissime devorarat, et Platonis Plotinique * libros non oscitanter excusserat, nec ullam mathematices partem intactam reliquit. Post tanquam avidus bonarum rerum negotiator, adiit Galliam, mox Italiam. Ibi se totum evolvendis sacris auctoribus dedit, sed prius per omnia literarum genera magno studio peregrinatus, priscis illis potissimum delectabatur, Dionysio, * Origine, Cypriano, Ambrosio, Hieronymo. Neque tamen non legit Scotum ac Thomam aliosque huius farinae, si quando locus postulabat. In utriusque iuris libris erat non indiligenter versatus. Denique nullus erat liber, historiam aut constitutiones continens maiorum, quem ille non evolverat. Habet gens Britannica qui hoc praestiterunt apud suos quod Dantes ac Petrarcha * apud Italos. Et horum evolvendis scriptis linguam expolivit, iam tum se praeparans ad praeconium sermonis Evangelici.

Reversus ex Italia, mox relictis parentum aedibus Oxoniae maluit agere. Illic publice et gratis Paulinas epistolas omnes enarravit. * Hic hominem nosse coepi, nam eodem tum me deus nescio quis adegerat; natus tum erat annos ferme triginta, me minor duobus aut tribus mensibus. In Theologica professione nullum omnino gradum nec assecutus erat nec ambierat: tamen nullus erat illic doctor vel Theologiae vel Iuris, nullus abbas * aut alioqui dignitate praeditus, quin illum audiret, etiam allatis codicibus: * sive hoc laudis debetur Coleti auctoritati, sive illorum studio, quos non puduerit senes a iuvene, doctores a non doctore discere: tametsi post ultro delatus est doctoris titulus, quem ille recepit magis ut illis gereret morem quam quod ambiret.

Ab his sacris laboribus, Regis Henrici, eius nominis septimi, favore Londinum est revocatus, ac Decanus apud divum Paulum factus, ut illius praeesset collegio * cuius literas sic adamabat. Est autem dignitas eius nominis apud Anglos prima, tametsi sunt aliae proventu magis opimo. Hic vir optimus tanquam ad opus vocatus, non ad dignitatem, collegii sui collapsam disciplinam sarsit, et, quod erat illic novum, singulis diebus festis in suo templo contionari instituit, praeter contiones extraordinarias, quas nunc in regia, nunc aliis atque aliis locis habebat. Porro in suo templo non sumebat sibi carptim argumentum ex Evangelio aut ex epistolis Apostolicis, sed unum aliquod argumentum proponebat, quod diversis contionibus ad finem usque prosequebatur: puta Evangelium Matthaei, symbolum * fidei, precationem Dominicam. Et habebat auditorium frequens, in quo plerosque primores suae civitatis et aulae regiae.

Mensam Decani, quae antea sub hospitalitatis titulo luxui servierat, contraxit ad frugalitatem. Nam cum et ante annos aliquot in totum abstinuisset a cena, caruit vespertinis convivis. Porro cum serius pranderet, etiam tum minus habuit multos: sed hoc pauciores, quod et frugalis esset apparatus, tametsi nitidus, et brevis accubitus, * denique sermones qui non delectarent nisi doctos ac bonos. Consecrata mensa mox puer aliquis clara voce distincte pronuntiabat caput aliquod ex epistolis Pauli aut proverbiis Salomonis. Ex eo delectum locum ipse fere repetebat, ac sermonis occasionem sumebat, sciscitans ab eruditis aut ingeniosis etiam idiotis, quid hoc aut illud dictum sibi vellet. Atque ita sermonem temperabat, ut quanquam et pius et gravis, tamen nihil haberet taedii aut supercilii. Rursus sub convivii finem, cum iam utcunque satisfactum esset non voluptati sed necessitati, aliud argumentum iniecit: atque ita convivas dimisit et animo et corpore refectos, ut meliores discederent quam venerant, et stomachum minime cibis onustum referrent.

Impense delectabatur amicorum colloquiis, quae saepe differebat in multam noctem: sed omnis illius sermo aut de literis erat aut de Christo. Si grati confabulonis * non erat copia (nec enim quibuslibet delectabatur), puer aliquis e sacris libris aliquid pronuntiabat. Me nonnunquam et peregrinationis * comitem ascivit, nihil erat illic eo festivius: sed semper libellus erat itineris comes, nec alii sermones quam de Christo. Impatiens erat omnium sordium, adeo ut nec sermonem ferret soloecum * ac barbarie spurcum. Quicquid erat domesticae supellectilis, quicquid apparatus in cibis, quicquid in vestibus, quicquid in libris, nitidum esse volebat, de magnificentia non laborabat. Non nisi pullis vestibus utebatur, cum illic vulgo sacerdotes ac theologi vestiantur purpura. Summa vestis semper erat lanea ac simplex; si frigus hoc postulabat, interulis * pelliciis * se muniebat.

Quicquid e sacerdotiis redibat, id in usus domesticos oeconomo * suo dispensandum reliquit: quod erat patrimonii (erat autem amplissimum) ipse in pios usus distribuebat. Nam patre defuncto, cum ingentem pecuniae vim accepisset ex hereditate, ne servata gigneret in eo aliquid morbi, novam scholam * exstruxit in coemeterio Sancti Pauli, puero Iesu sacram, opere magnifico. Adiecit aedes magnificas, in quibus agerent duo ludi magistri, quibus amplum salarium designavit, quo gratuito docerent, sed sic uti schola non capiat nisi certum numerum. Eam distinxit in partes quatuor. Primus ingressus * habet ceu catechumenos. * Nullus autem admittitur nisi qui iam norit et legere et scribere. Secunda pars habet eos quos hypodidascalus instituit. Tertia quos superior erudit. Alteram ab altera dirimit velum quoddam quod adducitur ac diducitur cum libet. Supra cathedram praeceptoris sedet puer Iesus singulari opere, docentis gestu, quem totus grex adiens scholam ac relinquens hymno salutat. Et imminet Patris facies dicentis 'Ipsum audite': nam haec verba me auctore ascripsit. In postremo sacellum est, in quo licet rem divinam * facere. Tota schola nullos habet angulos aut secessus, adeo ut nec solarium sit ullum aut cubiculum. Pueris singulis suus locus in gradibus paulatim ascendentibus, distinctis spatiis. Quaeque classis habet sedecim, et qui in sua classe praecellit, sellulam habet ceteris paululo eminentiorem. Nec quosvis admittunt temere, sed delectus fit indolis et ingeniorum.

Vidit illud vir perspicacissimus, in hoc esse praecipuam reipublicae spem, si prima aetas bonis rationibus institueretur. Ea res cum constet immensa pecunia, tamen nullum in huius consortium admisit. Quidam legerat in eam structuram centum libras monetae Britannicae: ubi sensit Coletus hac gratia sibi nescio quid iuris vindicare laicos, permissu episcopi sui eam pecuniam contulit in sacras vestes templi. Reditibus totique negotio praefecit non sacerdotes, non episcopum aut capitulum, * ut vocant, non magnates: * sed cives aliquot coniugatos, probatae famae. Roganti causam ait nihil quidem esse certi in rebus humanis, sed tamen in his se minimum invenire corruptelae.

Atque ut hoc opus nemo non probavit, ita multi demirabantur cur magnificentissimas aedes exstrueret intra pomeria monasterii Carthusiensium, quod non procul abest a regia quae dicitur Richemonda. Aiebat se parare sedem illam suae senectuti, cum iam impar laboribus aut morbo fractus cogeretur se submovere ab hominum consortio. Illic erat animus philosophari cum duobus aut tribus amiculis eximiis, inter quos me solitus est numerare; sed mors antevertit. Nam cum ante paucos annos correptus esset sudore pestilenti, qui morbus peculiariter infestat Britanniam, et ab eodem tertio repetitus, utcunque tamen revixit; sed ex morbi reliquiis contracta est viscerum tabes, qua periit. Sepultus est ad australe chori latus in suo templo humili sepulchro, quod in eum usum iam ante annos aliquot delegerat, inscriptione addita 'IOAN. COL.'

Finem faciam, mi Iona, si pauca commemoraro primum de ipsius natura, deinde de opinionibus paradoxis, * postremo de procellis quibus explorata est hominis ingenua pietas. Cuius minimam portionem debebat naturae suae; siquidem animo praeditus erat insigniter excelso et omnis iniuriae impatientissimo, ad luxum ac somnum mire propensus, ad iocos ac facetias supra modum proclivis. Haec ipse mihi fassus est, nec omnino tutus a morbo philargyriae. * Adversus haec ita pugnavit philosophia sacrisque studiis, vigiliis, ieiuniis, ac precibus, ut totum vitae cursum ab huius seculi inquinamentis * purum peregerit. Opes in pios usus dissipavit. Adversus animi celsitudinem ratione pugnavit, adeo ut a puero * quoque moneri se pateretur. Somnum ac luxum abstinentia cenae perpetua, iugi sobrietate, indefessis laboribus studiorum sanctisque colloquiis profligavit: et tamen si quando sese obtulisset occasio vel iocandi apud facetos vel colloquendi cum feminis vel accumbendi in opiparis * conviviis, vidisses aliqua naturae vestigia. Et ob id fere a laicorum consuetudine abstinuit, sed praecipue a conviviis: ad quae si quando cogebatur, me aut mei similem adhibebat, quo Latinis fabulis declinaret profana colloquia. Atque interim sumpto ex uno tantum genere cibi pusillo, * uno aut altero cerevisiae * haustu contentus erat, a vino temperans, quo tamen delectabatur eleganti, sed temperatissime utens. Ita se sibi semper habens suspectum, cavebat ab omnibus quibus esse posset offendiculo cuiquam; nec enim ignorabat omnium oculos in se coniectos.

Nunquam vidi ingenium felicius, atque ob id similibus ingeniis unice delectabatur: sed ad haec se malebat demittere quae praepararent ad immortalitatem vitae futurae. Nulla in re non philosophabatur, si quando se laxabat fabulis amoenioribus. In pueris ac puellis delectabat naturae puritas ac simplicitas, ad cuius imitationem suos vocat Christus, angelis eos solitus comparare.

Iam ut alteram exsolvam partem, * opinionibus a vulgo multum dissidebat, sed mira prudentia hac in re sese attemperabat aliis, ne quos offenderet, aut ne quid labis in famam contraheret; non ignarus quam iniqua sint hominum iudicia, quamque prona in malum credulitas, quantoque facilius sit maledicis linguis contaminare famam hominis quam benedicis * sarcire. Inter amicos ac doctos liberrime profitebatur quid sentiret. Scotistas, quibus hominum vulgus ceu peculiare tribuit acumen, aiebat sibi videri stupidos et hebetes et quidvis potius quam ingeniosos; nam argutari circa alienas sententias ac verba, nunc hoc arrodere, nunc illud, et omnia minutatim dissecare, ingenii esse sterilis et inopis. Thomae tamen, nescio qua de causa iniquior erat quam Scoto. Etenim cum hunc * apud illum aliquando laudarem ut inter recentiores non aspernandum, quod et sacras literas et auctores veteres videretur evolvisse (cuius rei suspicionem mihi fecerat Catena quae vocatur Aurea) et aliquid haberet in scriptis affectuum, * semel atque iterum dissimulavit obticescens. Verum ubi rursus in alio colloquio inculcarem eadem vehementius, obtuitus est me, velut observans serione haec dicerem necne; cum animadverteret me ex animo loqui, tanquam afflatus spiritu quodam, 'Quid tu' inquit, 'mihi praedicas istum, qui nisi habuisset multum arrogantiae, non tanta temeritate tantoque supercilio definisset omnia? et nisi habuisset aliquid spiritus mundani, non ita totam Christi doctrinam sua profana philosophia contaminasset.' Admiratus sum hominis impetum, coepique diligentius eius viri scripta evolvere. Quid verbis est opus? omnino decessit aliquid meae de illo existimationi.

Cum nemo magis faveret Christianae pietati, tamen erga monasteria, quae nunc falso nomine pleraque sic vocantur, minimum habebat affectus; eisque aut nihil aut quam minimum largiebatur, ac ne moriens quidem aliquid illis decidit: * non quod invisos haberet ordines, sed quod homines suae professioni non respondebant. Nam ipsi in votis erat se prorsus ab hoc mundo extricare, sicubi repperisset sodalitium vere coniuratum in vitam Evangelicam. Atque id negotii mihi delegarat Italiam adituro, narrans sese apud Italos * comperisse quosdam monachos vere prudentes ac pios. Nec enim ille iudicabat esse religionem quam vulgus iudicat, cum sit aliquoties ingenii penuria. Laudabat et Germanos * aliquot, apud quos residerent etiamnum priscae religionis vestigia. Dictitare solebat se nusquam reperire minus corruptos mores quam inter coniugatos, quod hos affectus naturae, cura liberorum ac res familiaris ita veluti cancellis quibusdam distringerent, ut non possent in omne flagitii genus prolabi.

Nulli mortalium generi erat infensior quam episcopis qui pro pastoribus lupos agerent; nec ullos magis exsecrabatur, quod cultu sacro, caerimoniis, benedictionibus ac veniolis sese venditarent populo, cum toto pectore servirent mundo, hoc est gloriae et quaestui. E Dionysio ceterisque priscis theologis quaedam hauserat, quibus non ita favebat, ut usquam contenderet adversus decreta ecclesiastica, sed tamen ut minus esset iniquus iis qui non probarent sic passim in templis adorari imagines pictas, ligneas, saxeas, aereas, aureas, argenteas: item iis qui dubitarent an sacerdos insigniter ac palam improbus conficeret aliquid sacramentali functione; haudquaquam favens istorum errori, sed indignans iis qui vita palam et undique contaminata praeberent causam huiusmodi suspicionis.

Collegia * quae multo magnificoque sumptu sunt apud Anglos instituta, dicebat officere bonis studiis, nec aliud esse quam invitabula * otiosorum: neque scholis publicis * perinde multum tribuebat, quod ambitio profitendi et quaestus omnia vitians corrumperet sinceritatem omnium disciplinarum.

Ut confessionem secretam vehementer probabat, negans se ulla ex re capere tantundem consolationis ac boni spiritus, ita anxiam ac subinde repetitam vehementer damnabat. Cum apud Anglos mos sit ut sacerdotes fere cotidie faciant rem divinam, ille tamen contentus erat diebus Dominicis ac festis sacrificare, aut certe pauculis diebus extra hos: sive quod sacris studiis, quibus se parabat ad contionandum, et ecclesiae suae negotiis distineretur; sive quod comperiret se maiore cum affectu sacrificare si id ex intervallo faceret. Haudquaquam tamen improbabat illorum institutum, quibus placeret cotidie adire mensam Dominicam.

Cum esset ipse doctissimus, tamen anxiam hanc et laboriosam sapientiam non probabat, quae ex omnium disciplinarum cognitione et ex omnium auctorum lectione velut ansis omnibus * absolvitur: dictitans ita deteri nativam illam ingenii sanitatem et sinceritatem, hominesque reddi minus sanos et ad Christianam innocentiam puramque ac simplicem caritatem minus idoneos. Plurimum tribuebat epistolis apostolicis, sed ita suspiciebat admirabilem illam Christi maiestatem, ut ad hanc quodammodo sordescerent apostolorum scripta. Omnia fere Christi dicta miro ingenio revocarat ad terniones, * unde et librum instituerat scribere. Quod sacerdotes etiam occupati cotidie tam prolixas preces exhaurire cogerentur, etiam domi atque in itinere, vehementer admirabatur; cultum autem ecclesiasticum * magnifice fieri valde probabat.

Innumera sunt hodie in publicis scholis receptissima a quibus ille plurimum dissentiebat, de quibus inter amiculos solebat aliquando conferre; apud alios dissimulabat, ne geminum caperet incommodum, ut et nihil proficeret nisi in peius, et existimationis suae iacturam faceret. Nullus erat liber tam haereticus quem ille non attente evolveret, dicens se plus aliquotiens ex illis capere fructus quam ex horum libris qui sic omnia definiunt, ut frequenter adulentur coryphaeis, nonnunquam et sibi ipsis. Recte loquendi copiam non ferebat peti e praeceptionibus grammaticorum, quas asseverabat officere ad bene dicendum, nec id contingere nisi evolvendis optimis auctoribus; sed huius opinionis ipse poenas dedit. Cum enim esset et natura et eruditione facundus, ac dicenti mira suppeteret orationis ubertas, tamen scribens subinde labebatur in his quae solent notare critici. Atque hac, ni fallor, gratia a libris scribendis abstinebat, atque utinam non abstinuisset: nam huius viri cogitationes quacunque etiam lingua proditas optarim.

Iam ne quid defuisse putetur absolutae Coleti pietati, tempestates quibus agitatus est accipe. Nunquam illi bene convenerat cum suo Episcopo, * de cuius moribus ne quid dicam, superstitiosus atque invictus erat Scotista, et hoc nomine sibi semideus videbatur: quo quidem ex genere cum aliquot noverim quos nolim improbos appellare, nullum tamen adhuc vidi quem mea quidem sententia possis vere pureque dicere Christianum. Nec admodum gratus erat plerisque sui collegii, * quod tenacior esset disciplinae regularis, ac subinde quiritabantur * se pro monachis haberi; quanquam hoc collegium olim fuit, et in vetustis syngraphis * vocatur orientale monasterium. *

Sed cum iam odium senis Episcopi -- erat enim non minor annis octoginta -- atrocius esset quam ut premi posset, ascitis duobus episcopis aeque cordatis nec minus virulentis, incipit Coleto negotium facessere, non alio telo quam quo solent isti, si quando cui exitium moliuntur. Defert eum apud archiepiscopum Cantuariensem, * articulis aliquot notatis, quos ex illius contionibus decerpserat. Quorum unus erat quod docuisset non adorandas imagines: alter quod sustulisset a Paulo laudatam hospitalitatem, qui enarrans illud ex Evangelio, * 'Pasce, pasce, pasce oves meas,' cum in prioribus duobus cum reliquis interpretibus consentiret, pasce exemplis vitae, pasce sermone doctrinae, in tertio dissensisset, negans convenire ut apostoli, qui tum erant pauperes, iuberentur oves suas pascere subsidio temporali, * et huius loco aliud quiddam substituisset: tertium, quod cum in contione dixisset quosdam de charta contionari (id quod multi frigide faciunt in Anglia), oblique taxasset Episcopum, qui ob senium solitus sit facere. Archiepiscopus, cui Coleti dotes erant egregie cognitae, patrocinium innocentis suscepit, e iudice factus patronus, cum ipse Coletus ad haec aliaque stultiora respondere dedignaretur.

Non conquievit tamen senis odium. Tentavit aulam regiam in Coletum concitare, atque in primis Regem ipsum, iam aliud telum nactus, quod publice dixisset in contione pacem * iniquam praeferendam bello aequissimo. Id enim temporis * adornabantur bellum in Gallos, et huius fabulae non minimam partem Minoritae duo * agebant; quorum alter fax belli mitram meruit, alter bonis lateribus vociferabatur in contionibus in poetas: * sic enim designabat Coletum, cum is a poeticis numeris esset alienissimus, alioqui non imperitus musices. Hic rex, egregius iuvenis, dedit evidens specimen ingenii sui regno dignissimi, privatim hortans Coletum, pergeret sua doctrina libere succurrere moribus eius seculi corruptissimis, neque subduceret lucem suam temporibus tenebricosissimis: se non ignorare quid in illum stimularet episcopos illos, neque nescire quantum ipse fructus attulisset genti Britannicae sua vita sacraque doctrina. Addebat sese sic cohibiturum illorum conatus, ut aliis liqueret non impune fore si qui Coletum impeterent. Hic Coletus egit quidem gratias pro animo regio, ceterum quod obtulit deprecatus est, negans se velle ut cuiquam peius esset sua causa; se potius cessurum munus quod gerebat.

Sed aliquanto post data est illis ansa ut sperarent iam posse confici Coletum. A Pascha * parabatur expeditio in Gallos. In die Parasceves * Coletus apud Regem et aulicos mire contionatus est de victoria Christi, adhortans Christianos omnes ut sub Regis sui vexillo militarent ac vincerent. Etenim qui odio, qui ambitione mali pugnarent cum malis seque vicissim trucidarent, non sub Christi sed sub diaboli signis militare: simulque ostendit quam res esset ardua Christianam obire mortem, quam pauci bellum susciperent non odio aut cupiditate vitiati: quam vix consisteret * eundem habere fraternam caritatem, sine qua nemo visurus esset Deum, et ferrum in fratris viscera demergere. Addidit, ut Christum Principem suum imitarentur potius quam Iulios * et Alexandros. Multaque alia tum declamavit in hanc sententiam sic ut Rex nonnihil metueret ne haec contio adimeret animos militibus quos educebat. Huc velut ad bubonem * omnes convolant mali, sperantes fore ut Regis animus iam in illum posset exacerbari. Accersitus est Coletus iussu Regis. Venit, pransus est in monasterio Franciscanorum quod adhaeret regiae Grienwikensi. * Rex ubi sensit, descendit in hortum monasterii, et Coleto prodeunte dimisit suos omnes. Ubi solus esset cum solo, iussit ut tecto capite familiariter colloqueretur, atque ita exorsus est iuvenis humanissimus: 'Ne quid temere suspiceris, Decane. Non huc accersivi te, quo turbem tuos sanctissimos labores, quibus unice faveo, sed ut exonerem conscientiam meam scrupulis aliquot, tuoque consilio rectius satisfaciam officio meo.' Verum ne totum colloquium repetam (quod fere sesquihoram * productum est), interim in aula ferociebat Bricotus, existimans periclitari Coletum cum per omnia conveniret illi cum Regi; nisi quod Rex optabat, ut quod Coletus vere dixisset, diceret aliquando explanatius ob rudes milites, qui secus interpretarentur quam ipse dixisset, videlicet Christianis nullum esse bellum iustum. Coletus pro sua prudentia proque singulari animi moderatione non solum animo regio satisfecit, verum etiam auxit gratiam pristinam. Ubi reditum est in regiam, Rex dimissurus Coletum allato poculo praebibit, * et complexus hominem humanissime omniaque pollicitus quae sint ab amantissimo Rege exspectanda, dimisit. Iam aulica turba circumstans exspectabat exitum eius colloquii. Ibi Rex omnibus audientibus 'Suus' inquit 'cuique doctor esto, et suo quisque faveat. Hic est doctor meus'. Ita discesserunt quidam lupi, quod aiunt, hiantes, * et praecipue Bricotus; nec ab eo die quisquam est ausus impetere Coletum.

Habes, Iodoce, duos quos aetas nostra tulit, mea sententia vere sincereque Christianos, non tam depictos quam delineatos, * quantum passa est epistolaris angustia. Tuum erit ex utroque decerpere quod tibi videbitur ad veram pietatem maxime conducere. Iam si quaeres utrum alteri praeferam, mihi videntur pari laude digni, cum dissimili fuerint conditione. Siquidem ut magnum erat Coletum in ea fortuna constanter secutum esse, non quo vocabat natura, sed quo Christus; ita speciosior est laus Vitrarii, quod in eo genere * vitae tantum obtinuerit ac praestiterit spiritus Evangelici: perinde quasi piscis in palude vivens nihil trahat de sapore palustri. Sed in Coleto quaedam erant quae testarentur illum hominem esse; in Vitrario nihil unquam vidi quod ullo pacto saperet affectum humanum. Quod si me audies, Iona, non dubitabis hos duos divorum ascribere catalogo; etiamsi nullus unquam Pontifex eos referat in canonem. *

Felices animae, quibus ego multum debeo, vestris precibus adiuvate luctantem adhuc in huius vitae malis Erasmum, ut in vestrum contubernium remigrem, nusquam postea divellendus.

Vale, mi Iona. Bene habet si tuo desiderio feci satis; nam argumento scio nequaquam esse satisfactum.

Ex rure Andrelaco. * Id. Iun. Anno M.D.XXI.

XXV Colet and His Kinsman

[Notes] [Vocabulary] [Contents]

Solebam illi canere fabulam de Ioanne Coleto, viro perenni hominum memoria digno. Pessime illi conveniebat cum patruo, viro admodum sene ac praefractis moribus. Lis erat non de lana caprina, * nec de asini, quod aiunt, umbra, * sed de magna summa pecuniarum, ob quantam vel filius bellum indiceret patri. Coletus pransurus apud reverendissimum praesulem Guilhelmum * archiepiscopum Cantuariensem iunxit me sibi in cymba. Interea legebat ex Enchiridio meo remedium iracundiae, nec tamen indicabat cur ea legeret. Accubitus * ordo forte sic dabat ut Coletus sederet e regione patrui, vultu subtristi, nec loquens nec prandens. Archiepiscopi vero rara quaedam est hac in re dexteritas, ut curet ne quis parum hilaris sit in convivio, sermones ad omnium affectus attemperans. Per eum itaque iniectus est sermo de collatione aetatum. Hinc orta est inter mutos confabulatio. Denique patruus senum more gloriari coepit, quod tantus natu tantopere polleret viribus. A prandio nescio quid seorsum agitatum est inter illos. Ubi Coletus mecum repetierat cymbam, 'Video,' inquit, 'Erasme, te felicem esse.' Ego admirabar cur hominem infelicissimum diceret felicem. Ibi denarravit quam atroci animo fuerit in patruum, adeo ut propemodum statuisset omnibus Christianae modestiae repagulis refractis et cognationis affectu contempto manifestum bellum suscipere cum patruo: eaque gratia cepisse meum Enchiridion in manus, ut iracundiae remedium quaereret, et profuisse. Mox ex ea qualicunque confabulatione quae orta est in prandio, utrinque diluta est amarulentia, * sic ut mox Archiepiscopo sequestro facile res omnis inter eos composita est.

XXVI Thomas More

(Erasmus Roterodamus Clarissimo Equiti Ulricho Hutteno S.D.)

[Notes] [Vocabulary] [Contents]

Quod Thomae Mori ingenium sic deamas ac paene dixerim deperis, nimirum scriptis illius inflammatus, quibus, ut vere scribis, nihil esse potest neque doctius neque festivius, istuc, mihi crede, clarissime Huttene, tibi cum multis commune est, cum Moro mutuum etiam. Nam is vicissim adeo scriptorum tuorum genio delectatur, ut ipse tibi propemodum invideam. Haec videlicet est illa Platonis omnium maxime amabilis sapientia, quae longe flagrantiores amores excitat inter mortales quam ullae quamlibet admirabiles corporum formae. Non cernitur illa quidem oculis corporeis, sed et animo sui sunt oculi; per hos fit aliquoties ut ardentissima caritate conglutinentur, inter quos nec colloquium nec mutuus conspectus intercessit. Et quemadmodum vulgo fit ut incertis de causis alia forma alios rapiat, ita videtur et ingeniorum esse tacita quaedam cognatio, quae facit ut certis ingeniis impense delectemur, ceteris non item.

Ceterum quod a me flagitas, ut tibi totum Morum velut in tabula depingam, utinam tam absolute praestare queam quam tu vehementer cupis; nam mihi quoque non iniucundum fuerit interim in amici multo omnium suavissimi contemplatione versari. Sed primum non cuiusvis est omnes Mori dotes perspexisse. Deinde haud scio an ille laturus sit a quolibet artifice depingi sese. Nec enim arbitror levioris esse operae Morum effingere quam Alexandrum magnum aut Achillem, nec illi quam hic noster immortalitate digniores erant. Tale argumentum prorsus Apellis * cuiuspiam manum desiderat: at vereor ne ipse Fulvii Rutubaeque * similior sim quam Apellis. Experiar tamen tibi totius hominis simulacrum delineare * verius quam exprimere, quantum ex diutina domesticaque consuetudine vel animadvertere licuit vel meminisse. Quod si quando fiet ut vos aliqua legatio * committat, tum demum intelleges quam non probum artificem ad hoc negotii delegeris, vereorque plane ne me aut invidentiae incuses aut caecutientiae, * qui ex tam multis bonis tam pauca vel viderim lippus vel commemorare voluerim invidus.

Atque ut ab ea parte exordiar qua tibi Morus est ignotissimus, statura modoque corporis est infra proceritatem, supra tamen notabilem humilitatem. Verum omnium membrorum tanta est symmetria, ut nihil hic omnino desideres. Cute corporis candida facies magis ad candorem vergit quam ad pallorem; quanquam a rubore procul abest, nisi quod tenuis admodum rubor ubique sublucet. Capilli subnigro * flavore, * sive mavis, sufflavo * nigrore, barba rarior. Oculi subcaesii, * maculis quibusdam interspersi; quae species ingenium arguere solet felicissimum, apud Britannos etiam amabilis habetur, cum nostri nigrore magis capiantur. Negant ullum oculorum genus minus infestari vitiis. Vultus ingenio respondet, gratam et amicam festivitatem semper prae se ferens, ac nonnihil ad ridentis habitum compositus; atque ut ingenue dicam, appositior ad iucunditatem quam ad gravitatem aut dignitatem, etiamsi longissime abest ab ineptia scurrilitateque. Dexter humerus paulo videtur eminentior laevo, praesertim cum incedit; id quod illi non accidit natura sed assuetudine, qualia permulta nobis solent adhaerere. In reliquo corpore nihil est quod offendat. Manus tantum subrusticae sunt; ita duntaxat, si ad reliquam corporis speciem conferantur. Ipse omnium quae ad corporis cultum attinet semper a puero neglegentissimus fuit, adeo ut nec illa magnopere curare sit solitus quae sola viris esse curanda docet Ovidius. * Formae venustas quae fuerit adolescenti nunc etiam licet e culmo * conicere: quanquam ipse novi hominem non maiorem annis viginti tribus; nam nunc vix excessit quadragesimum.

Valetudo prospera magis quam robusta, sed tamen quae quantislibet laboribus sufficiat honesto cive dignis, nullis aut certe paucissimis morbis obnoxia: spes est vivacem fore, quando patrem habet admodum natu grandem, sed mire virenti vegetaque senectute. Neminem adhuc vidi minus morosum in delectu ciborum. Ad iuvenilem usque aetatem aquae potu delectatus est; id illi patrium fuit. Verum in hac re ne cui molestus esset, fallebat convivas e stanneo poculo cervisiam * bibens, eamque aquae proximam, frequenter aquam meram. Vinum, quoniam illic mos * est ad idem poculum vicissim invitare sese, summo ore nonnunquam libabat, ne prorsus abhorrere videretur, simul ut ipse communibus rebus assuesceret. Carnibus bubulis, salsamentis, pane secundario ac vehementer fermentato * libentius vescebatur quam his cibis quos vulgus habet in deliciis; alioqui neutiquam abhorrens ab omnibus quae voluptatem innoxiam adferunt etiam corpori. Lactariorum * et eorum foetuum qui nascuntur in arboribus semper fuit appetentior; esum * ovorum in deliciis habet. Vox neque grandis est nec admodum exilis, sed quae facile penetret aures, nihil habens canorum ac molle, sed plane loquentis est: nam ad musicam vocalem a natura non videtur esse compositus, etiam si delectatur omni musices genere. Lingua mire explanata articulataque, nihil habens nec praeceps nec haesitans. Cultu simplici delectatur, nec sericis purpurave aut catenis aureis utitur, nisi cum integrum non est ponere. Dictu mirum quam neglegens sit caerimoniarum, quibus hominum vulgus aestimat morum civilitatem. Has ut a nemine exigit, ita aliis non anxie praestat nec in congressibus nec in conviviis; licet harum non sit ignarus, si lubeat uti. Sed muliebre putat viroque indignum eiusmodi ineptiis bonam temporis partem absumere.

Ab aula principumque familiaritate olim fuit alienior, quod illi semper peculiariter invisa fuerit tyrannis, quemadmodum aequalitas gratissima. Vix autem reperies ullam aulam tam modestam quae non multum habeat strepitus atque ambitionis, multum fuci, multum luxus, quaeque prorsus absit ab omni specie tyrannidis. Quin nec in Henrici octavi aulam pertrahi potuit nisi multo negotio, cum hoc principe nec optari quicquam possit civilius ac modestius. Natura libertatis atque otii est avidior; sed quemadmodum otio cum datur lubens utitur, ita quoties poscit res, nemo vigilantior aut patientior. Ad amicitiam natus factusque videtur, cuius et sincerissimus est cultor et longe tenacissimus est. Nec ille metuit multorum amicitiam ab Hesiodo * parum laudatam. Nulli non patet ad necessitudinis foedus. Nequaquam morosus in deligendo, commodissimus in alendo, constantissimus in retinendo. Si forte incidit in quempiam cuius vitiis mederi non possit, hunc per occasionem dimittit, dissuens * amicitiam, non abrumpens. Quos sinceros reperit, et ad ingenium suum appositos, horum consuetudine fabulisque sic delectatur, ut his in rebus praecipuam vitae voluptatem ponere videatur. Nam a pila, alea, chartis, ceterisque lusibus quibus procerum vulgus temporis taedium solet fallere, prorsus abhorret. Porro ut propriarum rerum est neglegentior, ita nemo diligentior in curandis amicorum negotiis. Quid multis? Si quis absolutum verae amicitiae requirat exemplar, a nemine rectius petierit quam a Moro.

In convictu tam rara comitas ac morum suavitas, ut nemo tam tristi sit ingenio quem non exhilaret: nulla res tam atrox cuius taedium non discutiat. Iam inde a puero sic iocis est delectatus, ut ad hos natus videri possit, sed in his nec ad scurrilitatem usque progressus est, nec mordacitatem * unquam amavit. Adolescens comoediolas * et scripsit et egit. Si quod dictum erat salsius etiam in ipsum tortum, tamen amabat; usque adeo gaudet salibus argutis et ingenium redolentibus: unde et epigrammatis lusit iuvenis, et Luciano cum primis est delectatus, quin et mihi ut Morias Encomium * scriberem, hoc est ut camelus saltarem, * fuit auctor.

Nihil autem in rebus humanis obvium est unde ille non venetur voluptatem, etiam in rebus maxime seriis. Si cum eruditis et cordatis res est, delectatur ingenio; si cum indoctis ac stultis, fruitur illorum stultitia. Nec offenditur morionibus, * mira dexteritate ad omnium affectus sese accommodans. Cum mulieribus fere atque etiam cum uxore non nisi lusus iocosque tractat. Diceres alterum quendam esse Democritum, * aut potius Pythagoricum illum philosophum, qui vacuus animo per mercatum obambulans contemplatur tumultus vendentium atque ementium. Nemo minus ducitur vulgi iudicio, sed rursus nemo minus abest a sensu communi.

Praecipua illi voluptas est spectare formas, ingenia et affectus diversorum animantium. Proinde nullum fere genus est avium quod domi non alat, et si quod aliud animal vulgo rarum, veluti simia, vulpes, viverra, * mustela, et his consimilia. Ad haec si quid exoticum * aut alioqui spectandum occurrit, avidissime mercari solet; atque his rebus undique domum habet instructam, ut nusquam non sit obvium quod oculos ingredientium demoretur; ac toties sibi renovat voluptatem, quoties alios conspicit oblectari.

Bonas literas a primis annis hauserat. Iuvenis ad Graecas literas atque philosophiae studium sese applicuit, adeo non opitulante patre viro alioqui prudenti proboque, ut ea conantem omni subsidio destitueret, ac paene pro abdicato haberet, quod a patriis studiis desciscere videretur: nam is Britannicarum legum peritiam profitetur. Quae professio, ut est a veris literis alienissima, ita apud Britannos cum primis habentur magni clarique, qui in hoc genere sibi pararunt auctoritatem. Nec temere apud illos alia via ad rem ac gloriam parandam magis idonea; siquidem pleramque nobilitatem illius insulae peperit hoc studiorum genus. In eo negant quenquam absolvi * posse, nisi plurimos annos insudarit. Ab hoc igitur cum non iniuria abhorreret adolescentis ingenium melioribus rebus natum, tamen post degustatas scholasticas disciplinas sic in hoc versatus est ut neque consulerent quenquam libentius litigatores, neque quaestum uberiorem faceret quisquam eorum qui nihil aliud agebant. Tanta erat vis ac celeritas ingenii.

Quin et evolvendis orthodoxorum voluminibus non segnem operam impendit. Augustini * libros De civitate Dei publice professus est * adhuc paene adolescens auditorio frequenti, nec puduit nec poenituit sacerdotes ac senes a iuvene profano sacra discere. Interim et ad pietatis studium totum animum appulit, vigiliis, ieiuniis, precationibus aliisque consimilibus progymnasmatis * sacerdotium meditans. Qua quidem in re non paulo plus ille sapiebat, quam plerique isti, qui temere ad tam arduam professionem ingerunt sese, nullo prius sui periculo.

Tamen virginem duxit admodum puellam, claro genere natam, rudem adhuc, utpote ruri inter parentes ac sorores semper habitam, quo magis illi liceret illam ad suos mores fingere. Hanc et literis instituendam curavit et omni musices genere doctam reddidit, planeque talem paene finxerat; quicum libuisset universam aetatem exigere, ni mors praematura puellam sustulisset e medio, sed enixam liberos aliquot, quorum adhuc supersunt puellae tres, * Margareta, Aloysia, Cecilia, puer unus Ioannes. Neque diu caelebs vivere sustinuit, licet alio vocantibus amicorum consiliis. Paucis mensibus a funere uxoris viduam duxit, magis curandae familiae quam voluptati, quippe nec bellam admodum nec puellam, ut ipse iocari solet, sed acrem ac vigilantem matremfamilias; quicum tamen perinde comiter suaviterque vivit, ac si puella foret forma quantumlibet amabili. Vix ullus maritus a sua tantum obsequii impetrat imperio atque severitudine, * quantum hic blanditiis iocisque. Quid enim non impetret, posteaquam effecit ut mulier iam ad senium vergens, ad hoc animi minime mollis, postremo ad rem * attentissima, cithara, testudine, monochordo, * tibiis canere disceret, et in hisce rebus cotidie praescriptum operae pensum exigenti marito redderet?

Consimili comitate totam familiam moderatur, in qua nulla tragoedia, nulla rixa. Si quid exstiteris, protinus aut medetur aut componit; neque quenquam unquam dimisit ut inimicum aut ut inimicus. Quin huius domus fatalis quaedam videtur felicitas, in qua nemo vixit qui non provectus sit ad meliorem fortunam, nullus unquam ullam famae labem contraxit. Quin vix ullos reperias quibus sic convenerit cum matre, ut huic cum noverca; nam pater iam alteram * induxit; utramque non minus adamavit ac matrem. Porro erga parentes ac liberos sororesque sic affectus est, ut nec amet moleste nec usquam desit officio pietatis.

Animus est a sordido lucro alienissimus. Liberis suis semovit e facultatibus quod illis satis esse putat; quod superest largiter effundit. Cum advocationibus * adhuc aleretur, nulli non dedit amicum verumque consilium, magis illorum commodis prospiciens quam suis; plerisque solitus persuadere uti litem conponerent, minus enim hic fore dispendii. Id si minus impetrabat, tum rationem indicabat qua possent quam minimo dispendio litigare, quando quibusdam hic animus est, ut litibus etiam delectentur. In urbe Londoniensi, in qua natus est, annos aliquot iudicem egit in causis civilibus. Id munus ut minimum habet oneris (nam non sedetur nisi die Iovis * usque ad prandium), ita cum primis honorificum habetur. Nemo plures causas absolvit, nemo se gessit integrius; remissa plerisque pecunia quam ex praescripto debent qui litigant. Siquidem ante litis contestationem actor deponit tres drachmas, * totidem reus, nec amplius quicquam fas est exigere. His moribus effecit ut civitati suae longe carissimus esset.

Decreverat autem hac fortuna esse contentus, quae et satis haberet auctoritatis, nec tamen esset gravibus obnoxia periculis. Semel atque iterum extrusus est in legationem; * in qua cum se cordatissime gessisset, non conquievit serenissimus rex Henricus eius nominis octavus, donec hominem in aulam suam pertraheret. Cur enim non dicam pertraheret? Nullus unquam vehementius ambiit in aulam admitti quam hic studuit effugere. Verum cum esset optimo regi in animo familiam suam eruditis, gravibus, cordatis et integris viris differtam reddere, cum alios permultos, tum Morum in primis accivit; quem sic in intimis habet, ut a se nunquam patiatur discedere. Sive seriis utendum est, nihil illo consultius; sive visum est regi fabulis amoenioribus laxare animum, nullus comes festivior. Saepe res arduae iudicem gravem et cordatum postulant; has sic Morus discutit, ut utraque pars habeat gratiam. Nec tamen ab eo quisquam impetravit ut munus a quoquam acciperet. Felices res publicas, * si Mori similes magistratus ubique praeficeret princeps! Nec interim ullum accessit supercilium.

Inter tantas negotiorum moles et veterum amiculorum meminit et ad literas adamatas subinde redit. Quicquid dignitate valet, quicquid apud amplissimum regem gratia pollet, id omne iuvandae reipublicae, iuvandis amicis impendit. Semper quidem adfuit animus de cunctis bene merendi cupidissimus, mireque pronus ad misericordiam: eum nunc magis exserit, quando potest plus prodesse. Alios pecunia sublevat, alios auctoritate tuetur, alios commendatione provehit: quos alioqui iuvare non potest, his consilio succurrit: nullum unquam a se tristem dimisit. Diceres Morum esse publicum omnium inopum patronum. Ingens lucrum sibi putat accessisse, si quem oppressum sublevavit, si perplexum et impeditum explicuit, si alienatum redegit in gratiam. Nemo lubentius collocat beneficium, nemo minus exprobrat. * Iam cum tot nominibus sit felicissimus, et felicitatis comes fere soleat esse iactantia, nullum adhuc mortalium mihi videre contigit qui longius abesset ab hoc vitio.

Sed ad studiorum commemorationem redeo, quae me Moro mihique Morum potissimum conciliarent. Primam aetatem carmine potissimum exercuit. Mox diu luctatus est, ut prosam * orationem redderet molliorem, per omne scripti genus stilum exercens; qui cuiusmodi sit, quid attinet commemorare? tibi praesertim qui libros eius semper habeas in manibus. Declamationibus praecipue delectatus est, et in his, materiis paradoxis, quod in his acrior sit ingeniorum exercitatio. Unde adolescens etiamnum dialogum moliebatur, in quo Platonis communitatem * ad uxores usque defendit. Luciani Tyrannicidae respondit, quo in argumento me voluit antagonistam * habere; quo certius periculum faceret ecquid profecisset in hoc genere. Utopiam * hoc consilio edidit, ut indicaret quibus rebus fiat ut minus commode habeant respublicae; sed Britannicam potissimum effinxit, quam habet penitus perspectam cognitamque. Secundum librum prius scripserat per otium; mox per occasionem primum adiecit ex tempore. Atque hinc nonnulla dictionis inaequalitas.

Vix alium reperias qui felicius dicat ex tempore; adeo felici ingenio felix lingua subservit. Ingenium praesens et ubique praevolens, memoria parata; quae cum omnia habeat velut in numerato, * prompte et incontanter * suggerit quicquid tempus aut res postulat. In disputationibus nihil fingi potest acutius, adeo ut summis etiam theologis saepe negotium facessat, in ipsorum harena versans. Ioannes Coletus, vir acris exactique iudicii, in familiaribus colloquiis subinde dicere solet Britanniae non nisi unicum esse ingenium; cum haec insula tot egregiis ingeniis floreat.

Verae pietatis non indiligens cultor est, etiam si ab omni superstitione alienissimus. Habet suas horas, quibus Deo litet precibus, non ex more, sed e pectore depromptis. Cum amicis sic fabulatur de vita futuri seculi, ut agnoscas illum ex animo loqui neque sine optima spe. Ac talis Morus est etiam in aula. Et postea sunt qui putent Christianos non inveniri nisi in monasteriis.

Tales viros cordatissimus rex in familiam suam atque adeo in cubiculum non solum admittit verum etiam invitat; nec invitat modo verum etiam pertrahit. Hos habet arbitros ac testes perpetuos vitae suae, hos habet in consiliis, hos habet itinerum comites. Ab his stipari gaudet potius quam luxu perditis iuvenibus aut mulierculis, aut etiam torquatis * Midis * aut insinceris officiis; * quorum alius ad voluptates ineptas avocet, alius ad tyrannidem inflammet, alius ad expilandum populum novas technas suggerat. In hac aula si vixisses, Huttene, sat scio rursum aliam aulam * describeres, et aulas odisse desineres. Quanquam tu quoque cum eo principe vivis ut integriorem nec optare possis; neque desunt qui rebus optimis faveant. Sed quid ista paucitas ad tantum examen insignium virorum, Montioii, Linacri, Pacaei, Coleti, Stocschleii, * Latimeri, Mori, Tunstalli, Clerici* atque aliorum his adsimilium? quorum quemcunque nominaveris, mundum omnium virtutum ac disciplinarum semel dixeris. Mihi vero spes est haudquaquam vulgaris fore ut Albertus, unicum his temporibus nostrae Germaniae ornamentum, et plures sui similes in suam allegat familiam, et ceteris principibus gravi sit exemplo, ut idem et ipsi suae quisque domi facere studeant.

Habes imaginem ad optimum exemplar a pessimo artifice non optime delineatam. Ea tibi minus placebit, si continget Morum nosse propius. Sed illud tamen interim cavi, ne mihi possis impingere, quod tibi minus paruerim, neve semper opprobres nimium breves epistolas. Etiamsi haec nec mihi scribenti visa est longior, nec tibi legenti, sat scio, prolixa videbitur: id faciet Mori nostri suavitas. Bene vale.

Antuuerpiae * decimo Calendas Augusti Anno M.D.XIX.

XXVII A Dishonest Londoner

[Notes] [Vocabulary] [Contents]

Hoc nuper cuidam accidit apud Britannos, medico mihi ut patria communi, ita et amicitia coniunctissimo. Civem quendam Londoniensem, virum egregie nummatum et habitum adprime probum, arte curaque sua liberarat, non sine suo ipsius periculo; nam is pestilentissima febre tenebatur. Et ut fit in periculis, medico montes aureos fuerat pollicitus, si non gravaretur sibi in tanto vitae discrimine dexter adesse, obtestatus et amicitiam quae illi cum eo intercedebat. Quid multis? * Persuasit et iuveni et Germano. * Adfuit, nihil non fecit; revixit ille. Ubi verecunde de pecunia medicus admonuerat, elusit nugator, negans de mercede quicquam addubitandum, ceterum arcae nummariae clavem penes uxorem esse: 'et nosti' inquit 'mulierum ingenium. Nolo sentiat tantam pecuniae summam a me datam.' Deinde post dies aliquot hominem obvium forte factum, iam nitidum et nulla morbi vestigia prae se ferentem, appellavit et nondum datae mercedis admonuit. Ille constanter asseverare pecuniam suo iussu ab uxore numeratam esse. Medicus negare factum. Hic vide quam ansam bonus ille vir arripuerit. Cum forte medicus eum Latine numero singulari appellasset, ibi velut atroci lacessitus iniuria, 'Vah,' inquit 'homo Germanus tuissas * Anglum?' Moxque velut impos * animi, prae iracundia caput movens diraque minitans, subduxit sese. Atque ad eum modum honestus ille civis elusit, dignus profecto quem sua pestis repetat. Risimus quidem fabulam, nec tamen sine dolore propter indigne frustratum amicum, nec sine tam insignis ingratitudinis admiratione. Referunt gratiam leones in periculis adiuti; meminerunt officii dracones. Homo homini, amicus amico sic merito, pro mercede quae nulla * satis digna rependi poterat, ludibrium reponit. Atque haec in facti detestationem diximus, non in gentis odium. Nec enim par est ex hoc uno nebulone Britannos omnes aestimari.

XXVIII The Condition of English Houses

(Erasmus Roterodamus Francisco Cardinalis Eboracensis Medico S.)

[Notes] [Vocabulary] [Contents]

Frequenter et admirari et dolere soleo, qui fiat ut Britannia tot iam annis assidua pestilentia vexetur, praesertim sudore letali, * quod malum paene videtur habere peculiare. Legimus civitatem a diutina pestilentia liberatam, consilio philosophi mutatis aedificiis. Aut me fallit animus, aut simili ratione liberari possit Anglia. Primum quam coeli partem spectent fenestrae ostiave nihil habent * pensi: deinde sic fere constructa sunt conclavia, ut nequaquam sint perflabilia, quod inprimis admonet Galenus. * Tum magnam parietis partem habent vitreis tessellis * pellucidam, quae sic admittunt lumen ut ventos excludant, et tamen per rimulas admittunt auram illam colatam, * aliquanto pestilentiorem, ibi diu quiescentem. Tum sola fere strata sunt argilla, tum scirpis palustribus, qui subinde sic renovantur, ut fundamentum maneat aliquoties annos viginti, sub se fovens sputa, vomitus, proiectam cervisiam et piscium reliquias, aliasque sordes non nominandas. Hinc mutato coelo vapor quidam exhalatur, mea sententia minime salubris humano corpori.

Adde quod Anglia non solum undique circumfusa est mari, verum etiam multis in locis palustris est salsisque fluminibus intersecta; ne quid dicam interim de salsamentis, * quibus vulgus mirum in modum delectatur. Confiderem insulam fore multo salubriorem si scirporum usus tolleretur; tum si sic exstruerentur cubicula, ut duobus aut tribus lateribus paterent coelo; fenestris omnibus vitreis ita confectis, ut totae possent aperiri, totae claudi, et sic claudi ut non pateret per hiantes rimas aditus ventis noxiis. Siquidem ut aliquando salutiferum est admittere coelum, ita nonnunquam salutiferum est excludere. Ridet vulgus si quis offenditur coelo nubiloso. * Ego et ante annos triginta, si fueram ingressus cubiculum in quo mensibus aliquot nemo versatus esset, ilico incipiebam febricitare. * Conferret * huc, si vulgo parcior victus persuaderi posset ac salsamentorum moderatior usus; tum si publica cura demandaretur aedilibus, ut viae mundiores essent a caeno, curarentur et ea quae civitati vicina essent.

Ridebis, scio, otium meum, * qui his de rebus sollicitus sim. Faveo regioni quae mihi tam diu praebuit hospitium; et in qua libens finiam quod superest aevi, si liceat. Non dubito quin tu haec pro tua prudentia rectius noris; libuit tamen admonere, ut si meum iudicium cum tuo consentiat, haec viris principibus persuadeas. Haec enim olim regum cura consuevit esse. Scripsissem perlibenter reverendissimo domino Cardinali; sed nec otium erat nec argumentum, nec ignoro quibus ille negotiis distringatur. Bene vale, vir humanissime; cui debeo plurimum.

XXIX Fisher's Study at Rochester

(Erasmus Roterodamus Ioanni Episcopo Roffensi S.D.)

[Notes] [Vocabulary] [Contents]

Reverende Praesul, * maerens ac dolens hoc verbum legi in epistola tua, 'Utinam vivum me reperiat liber,' &c. Auxit famulus dolorem, qui nuntiavit affligi te adversa valetudine. Nihil indulges isti corpusculo. Suspicor magnam tuae valetudinis partem nasci ex loco. Nunc enim medicum agam, si pateris. Mare * vicinum et lutum subinde maris decessu nudatum coelum exasperat. Et habes bibliothecam undique parietibus vitreis, * qui per rimas transmittunt auram subtilem et, ut medici loquuntur, colatam, * pestilentem raris et imbecillis corpusculis. Nec me fugit quam assiduus sis in bibliotheca, quae tibi Paradisi loco est. Ego si in tali loco commorer tres horas, aegrotem. Magis conveniret cubiculum pavimento ligneo et parietibus undique ligno contabulatis. Spirant enim lateres et calx noxium quiddam. Scio pie viventibus mortem non esse formidabilem, sed totius ecclesiae refert talem episcopum esse superstitem in tanta bonorum inopia.

Basileae. * pridie nonas Septemb. Anno M.D.XXIIII.

[Contents]