Aliquot Epistulae Pauli Manutii

(For information about Paulus Manutius and the famous Aldine Press, visit Brigham Young University's excellent In Aedibus Aldi.)

CONTENTS

[About the text]  
[1]  [2]   [3]  [4]  [5]  [6]  [7]  [8]  [9]  [10]   [11]   [12]   [13]   [14]   [15]   [16]   [17]   [18]  
[De morte Bonfadii] 

Praefatio

Ad edendas Pauli Manutii, bibliopolae Veneti clarissimi, epistulas adgredienti mihi non videbatur dubium, quin vel maxima earum pars non tantum haberet oblectationis, ut dignae essent, quae his temporibus evolverentur. Quae licet ad eloquentiam Ciceronianam proxime accedant, tamen, quae illius aetatis erat consuetudo, tantam verborum copiam vel salutandi vel laudandi gratia in eos, ad quos epistulae dabantur, pleno quasi cornu effundunt, ut in summa verborum ubertate ex exilitate rerum taedium nonnunquam obrepat legentibus. Eius rei culpa accidisse puto, ut etiam eae epistulae neglectae iacerent, quae etiam nunc eis, qui vel illorum temporum historiae vel latinitatis studiis navant operam, non vereor ne sint iniucundae. Dico eas, quibus ipsius Manutii vita, natura humanissima moresque candidissimi, sincera ac non fucata in Deum pietas, infatigatum litterarum studium, labores et pro conservanda retinendaque patris officina et pro tuenda Pontificum Romanorum auctoritate suscepti, illius cum aequalibus plurimis vel nobilissimo loco ortis vel litterarum laude maxime insignibus usus ac familiaritas cognoscantur et paene sub oculos subiciantur. Quas si ex oblivionis tenebris revocatas brevique volumine comprehensas offeram, operae pretium me facturum non despero.

Hac in re ita mihi intellexi esse versandum, ut ea editione, quae ipsius Manutii iudicio quam maxime recta et perpolita existimatur, pro archetypo uterer. Etenim cum ille in limanda oratione nunquam sibi satisfecerit, epistulas, quotiescumque prelo erat subiecturus, non solum recensebat, sed etiam aliquot locis corrigebat. Quod idem quia ante eam editionem, quam paullo prius, quam vita decederet, excudendam curavit, se facturum et per litteras Aldo filio promiserat et perfecit, eius libri dignitatem summam esse iudicaverim. Sed quid quibus locis censuerit immutandum, eorum exemplo, qui veterum Graecorum Romanorumque libros sibi proponunt edendos, singillatim quam religiosissime afferre vix opus esse opinor, praesertim cum fere nunquam tanta sit correctionis vis et gravitas, ut diversa admodum sententia evadat.

Hoc solum deberi legentibus mihi persuasi, ut et partes quasdam epistularum et nomina quaedam in primis editionibus posita, postea suppressa, restituerem. Quibus enim vel propter mutatos mores vel propter denegatam Pontifici Romano oboedientiam amicitiam renuntiaverat, eorum nomina, ne quando sibi essent pudori, si posthac in epistulis suis scripta legerentur, omittere constituit asteriscis in eorum locum substitutis.

In duodecimi libri epistulis post mortem patris ab Aldo filio adiectis auctoritatem secutus sum editionis earum principis, quae anno 1580 Venetiis in lucem prodiit.

Praeter has, quas commemoravi, epistulas, tres recepi, quae apud Krausium in appendice inveniuntur [II, LXIV, LXXIII]. Quattuor alias Antonii Augustini Renuardi Parisini annalibus Aldinis [IV, V] et epistulis Manutianis anno 1834 editis [VI, IX] acceptas refero.

Ipsius autem Manutii verba ita sequenda existimavi, ut scribendi rationem eius, ubi a nostra aliquantum discrepat, tamen quam diligentissime retinerem. Non dico de eis verbis, quorum vera ac genuina forma ne nunc quidem in omnibus libris scripta legitur: hoc peculiare est illius, ut coniungere soleat voculas quasdam, quae a nobis separantur, veluti 'idest' 'quam' cum superlativo, alias dirimat ab antecedenti, verbi causa 've' et 'ne' interrogativum. Singula autem enuntiata quod modo a maiuscula ordiuntur littera, modo a minuscula, hoc ideo videtur fecisse Manutius, ut aut in eadem re se pergere aut ad aliam significaret se venire. Maiuscula enim tum fere utitur, cum nos puncto posito eandem lineam, etiamsi satis spatii suppetit, non ad finem perscribimus, sed incipimus ab insequenti. Denique illud vix vereor ne in reprehensiones incurrat, quod interpungendi rationem Manutianam reieci, quippe qua propter signorum abundantiam legentium commodis ita non serviatur, ut interdum officiatur nosque eandem periodum denuo remeare cogamur.

Ac ne hoc quidem improbaveris, quod pristinum usitatumque epistularum ordinem non servavi, sed ita eas in temporum ordinem offero redactas, ut suam ipse Manutius vitam deinceps enarrare videatur. Qua in re ea occurrebat difficultas, quod ille non solum idem facere neglexit, id quod e numeris eius a me in titulis appositis apparet, sed etiam saepe ne annum quidem aut diem, quo quidque conscripsisset, adnotaverat. Accuratius igitur inquirendum erat, quo tempore unamquamque epistulam compositam iudicaremus. Qua via etsi Krausius iam me praecessit, qui fere omnium epistularum tempora definierit, tamen quibus quoque loco adductus causis annum apposuerit, nisi in commentario ad tres priores libros adiecto scriptum non reliquit. Quamquam non reticuerim in quibusdam epistulis etiam nunc locum relinqui dubitationi, de aliarum tempore investigando spem omnino esse abiciendam. Ubi autem annus certis indiciis reperiri potuit atque coniecturis, uncis inclusum eum adscripsi.

- Martinus Fickelscherer

1 Vido Lolgio Placentiam (II, 28).

Paulus Manutius, cum nimius esset in litterarum studiis, adulescens septendecim annorum in gravem morbum inciderat, quo per biennium conflictatus est (vide ep. XIII). Cuius reliquias ut prorsus depelleret, ad aquas Lucenses profectus est.

Paullo ante dederam ad te litteras, quas coniectura dierum putabam tibi iam esse redditas: hae nunc alterae consequentur. Scripsi te absente me cessare in litteris et omnino tuam operam tuamque illam in meis rebus officiosissimam sedulitatem vehementer requirere; sed meum consilium esse, te istinc ne prius commoveres, quam ego alicubi consedissem. Id ego volebam scilicet invitus, qui te socium et administrum meorum studiorum summe desidero. Sed volebam tamen tui commodi caussa: primum, quod hanc equitandi iactationem, quae me quidem delectat, tibi, otii cupido, suspicabar non placere; deinde, quod, si accidisset, ut istas regiones peteremus, quod post balnea facturi videbamur, intelligebam fore, ut adire commodius ad me posses intervallo minore. Nunc audi, cur sententiam mutaverim. Cardinali nostro, cui nimium saepe calculus molestus est, multis iam remediis frustra tentatis accedere nunc ad aquas Lucenses valetudinis caussa deliberatum est, nosque, ut scis, idem cogitamus. Iis aquis qui uti volunt, id maxime spectant, ut sicco tempore utantur. Haec est quasi methodus quaedam, quam servantibus salubres dicuntur esse: permixtae cum imbribus putrescunt, gravi periculo bibentium. Nos porro, o Lolge, qui didicimus a philosophis bonam valetudinem expetere sapientis esse, valde in hac quidem parte sapimus et, ut optime valeamus, accurate, quaecunque vires tuentur aut augent, persequimur, quae posse videntur infirmare ac minuere, declinamus. Itaque ad balneorum medicinam non prius accedemus, quam id et tuto et salutariter fieri posse intelligamus. Nunc quidem alienum tempus est. Vides, quae pluviae, quam paene hiemales dies. Haec dum ita se habent, nos opportunitatem spectantes in his oppidis et villulis iucunde satis oberrabimus. Quod quoniam quam diuturnum sit futurum divinare difficile est et ego, dum te careo, multis commoditatibus una careo, tuque, ut ternis iam litteris significare videris, non abes a me sine molestia: mea caussa rogo, tua hortor, ut, quamquam nondum consedimus, mature tamen, nisi quid gravius impedit, revertas. Et ut scias, quo me loco convenire possis, Pisis ad idus Iunias et ultra, ut opinor, aliquanto, sed ad idus Iunias certe commorabimur. Vale, Pisis [MDXXXI].

2 Aniano Burgonio.

Si mihi per negotia licuisset, respondissem litteris tuis et citius et uberius. Nunc etsi non minus premebar iisdem occupationibus, tamen cum et veterem nostram consuetudinem essem diligentius mecum recordatus et viderem alienum ab institutis meis, si ego diuturniori silentio tecum uterer, praesertim a te ad scribendum humanissime invitatus, putavi mihi faciendum, has ut ad te litteras quoquo modo conficerem. In quibus illud erit primum, quod erat prope extremum in tuis, hoc est de studiorum meorum ratione. Quae quidem eiusmodi est, ut eam facilius ipse tu tecum cogitare possis, quam ego perscribere. Nam cum huiusce provinciae, ad quam ego summis viris hortantibus me contuli, naturam et rationem facile videas idemque optime intelligas, quam magnam hoc tempore propter memoriam clarissimi patris expectationem sustineam: omnino potes tibi persuadere hanc ipsam curam unam esse, in qua totos dies et noctes invigilem. Atque ego tamen, ne semper idem agam, aliquid quotidie subsecivis horis vel scribo vel lego. Nudius tertius Euripidis Medeam in manus sumpseram: ecce tibi statim Cicero et Ovidius interpellatores, honesti illi quidem, sed interpellatores tamen et a quibus imprimendis aegre mihi quidquam vacui temporis concedatur. Ovidii, cum haec scriberem, Tristium libros excudebamus; Ciceroni autem epistolarum, quas familiares appellant, quinque libri iam erant confecti. Quae ubi primum erunt absolutae, dabo me recognoscendis iis, quae sunt ad Atticum inscriptae. Locos emendatos habeo supra bis mille et exemplaria vetustissima quattuor expecto. Interim in Catullum quaero, in quem item habeo non parum multa. De Themistio vero quod scire vis, spero fore, ut eum (nisi Deus aliquis obstiterit) exeunte mense praelo demus. Habes iam, plus etiam fortasse, quam postularas, non modo praesentis meae vitae rationem, sed etiam futurae divinationem. Tibi felicitatem istam, mi Aniane, gratulor, qui assidue cum philosophis et oratoribus in summo otio vivas. Quam consuetudinem ne desineres, hortarer ego te pro nostra coniunctione proque ea voluntate, quam ego iam pridem erga te contuli, nisi et te viderem tua sponte satis incitatum et me cognoscerem ad id faciendum minus accommodatum. Quare hanc partem omitto. Quod reliquum est, de me velim tibi omnia constanter pollicearis, quae ab amicissimo homine expectari et solent et debent. Ego omnem meam operam, curam et diligentiam ad te defero. Tu nullum officium neque gratius neque iucundius praestare mihi potes, quam si et creberrimas et eas longissimas ad me litteras miseris. Id quod eo libentius, ut puto, facere debes, quod haec ipsa scribendi vicissitudo non mediocrem fructum utrique nostrum est allatura: mihi, quod ex tuarum litterarum lectione semper aliquid memoria dignum excerpam; tibi, quod assidua scriptione consequeris, ut, si qua interdum festinantius legeris, ea revocata animo diutissime permaneant atque perdurent. Vale, Venetiis VIII id. Sept. [MDXXXIII].

3 Paulo Magnulo Patavium (IV, 52).

Putasti fore, ut ego te abeuntem litteris prosequerer? Non tu id quidem umquam. Convenerat enim, ut argumentum a te exspectarem. Argumentum igitur potest exspectare meus in te amor? Quo nihil uberius nec est nec umquam fuit. Itaque statim, ubi tu profectus es, cum me repentina quaedam voluntas excitasset, arripui calamum neque sum veritus, ut me scribentem sententia deficeret. Hui, quam multa iam nunc mihi veniunt in mentem. Sunt, quae possim scribere, levitates amatoriae. Quorum? inquis. Mecum habebo: neque tibi neque cuiquam edam. Volo enim parcere amicitiae, qua mihi sunt coniuncti, qui tam suaviter, ut ipsi putant, vivunt, ut ego sentio delirant. Sunt item skiamachiai quaedam et militaria munera populo data, taurorum venationes, saltatorum lusus, personatorum ineptiae. Quid quaeris? Sexcenta, quae mihi et benevolentia nostra suppeditat et familiaritas permittit, ut scribam. Quia tamen leviora sunt, omitto, ne gravem philosophum offendam. Porro de meis rebus quid exspectes, nihil est. Mutationem nullam fecerunt a discessu tuo. De te quae scire velim, haec sunt, quo modo redeuntem amici illi tui, libri scilicet, acceperint, num eo ipso die ad eorum consuetudinem te dederis, an potius, dum hae bacchationes defervescant, in hortis cum Epicuro, quam in gymnasio cum Aristotele velis vivere. Et, cum haec scripseris, adde verbum, si me amas, de pugiunculo illo tuo, quo ego te impeditum et alligatum ense cum vidi discedere, non tenui risum. Ac volui pungere te dicto, sed veritus sum, ne tu rustice me gladio. Epistolam habes iocationis plenam, qua te esse delectatum cognovero, si miseris ipse pleniorem. Vale [MDXXXIII?].

4 Paulus Manutius Hieronymo Seripando salutem.

Accepi litteras omnes tuas, quae mihi gratissimae fuerunt. Intellexi enim, quam facile consecutus essem, ut eum animum, quem ego per litteras detulissem, perlibenter amplectereris; qua quidem re nihil mihi potuit optatius accedere: non quod ego aliter umquam de te sensissem aut quod de tua in studiosos omnes voluntate dubitassem, sed quod ego ingenii tui candorem satis quidem illum ex aliorum sermone perspectum illustrius tamen etiam ex tuis litteris agnovi. Non enim eo solum contentus fuisti, quod quidem erat per se magnum, ut me in amicitiam tuam reciperes, sed aliud etiam ingenuum mentis et animi liberalis indicium attulisti, quod mihi, quaecunque sunt apud te a summis olim ingeniis elaborata, ea te velle ostendisse impertirem. Quamobrem, etsi cum ego amicitiam tuam expeterem, non ad haec aspexi, quae tu nunc amantissimis verbis ad me defers, immo vero iam etiam praestas: tamen ut agam tecum tam ingenue, quemadmodum et studia nostra requirunt et natura mea postulat, vehementius quam antea de hoc in me studio te amem necesse est. Quamquam enim satis per se magnam vim ad conciliandos homines ipsa virtus habet, tamen, cum accedunt ista ipsa humanitatis ornamenta, quae in te tanta esse perspicio, fit etiam aliquanto illa celebrior et illustrior. Itaque de emendationibus in Epistolas, quae mihi ab Honorato nostro redditae sunt, agerem tibi eas gratias, quas debere me intelligo, nisi et amicitia nostra genus hoc orationis respuere quodam modo videretur et te hoc a nobis exspectare non duceretur. Familiares quidem excussae iam exierunt, sed ego animum istum tuum nihilominus amplector et exosculor. Interim illae ad suum usque tempus ita permanebunt, ut ad privata studia usui mihi et Honorato nostro aliquando sint. Cuperem etiam in Catullum aliquid, in Terentium, Plautum et Officia Ciceronis. In Terentium et Plautum etiam aliunde exspecto. In Officia et Catulli poemata sunt quidem apud nos castigationes non parum multae; sed vides ardorem in hoc genere meum. Omnino totus in hoc sum, ut eam exspectationem, quae mihi propter paternam gloriam veluti gravis adversaria constituta est, si fieri possit, aliqua nostra cum laude sustineam. Cur autem tam multa simul a te petam, ne me putes id facere temeritate quadam mea, quam brevissime potero, summam tibi totius meae deliberationis exponam. Aldo patre defuncto, cum ego vix primam lucis usuram hausissem, omnis rei typographicae cura ad eos quasi per manus venit, qui sanguine coniuncti, voluntate dissimiles, cum augere domesticam hanc laudem et deberent et possent, in medio, quod aiunt, nostrae gloriae famaeque cursu defecerunt. Ex illo tempore omnia, ut inquit ille, 'in peius ruere ac retro sublapsa referri'. Non enim quidem licet in hac parte libere loqui, quae ad alios tota pertinet, et tamen haec ipsa cogitanti mihi ita stomachus interdum movetur, ut paene frontem feriam. Itaque feci dolore inflammatus, quod nullae rationes aliis persuadere satis potuissent, meque in has occupationes, in quibus adhuc versor, penitus repugnante natura conieci. Nunc in eam curam incumbo, ut, cum ab hoc instituto brevi discedere certum sit, prius aliquid in apertum referam, quod superiorum temporum offensam emendare commode possit. Quae caussa fuit, ut in Ciceronem et in reliquos a te petam, eoque id audacius egi, quod in hoc agitur non modo mei unius honor et emolumentum, sed etiam Italiae nostrae laus et gloria, quae si a barbaris hominibus in hoc genere superatur, quid potest esse turpius aut veteri nostra existimatione indignius? Ego vero huc omnes nervos intendo omnique non solum studio verum etiam contentione enitor, ut, quidquid ab illis ereptum videtur, patriae nostrae, quae semper quasi mercatus quidam bonarum artium est habita, restituerem. Quod si, ut spero, assequar, tum vero libenter istam artem desinam dictaque typographico muneri salute multa in otium me, ut possim aliquando arbitratu meo, id est cum virtute, vivere, totum abdam. A te non petam pluribus verbis, ut huic desiderio meo velis obsequi, ne, si id faciam, videar constantiae tuae diffidere, qui mihi illa multo ante iam ultro obtulisti. Agebas mihi gratias in prioribus illis de Arcadia Sannazarii, in quo mihi visus es inducere in amicitiam nostram genus orationis minime necessarium. Itaque posthac ista omittamus. Nudius tertius ipsius auctoris Elegias et Epigrammata accepimus, de quibus, ut Fascitellus noster iusserit, ita faciam. Impeditus plurimis negotiis iisdem maximis scripsi negligentius, quam par erat, itaque hanc epistolam conscindes.

Vale, MDXXXIIII. VIII. idus Mart. Venetiis. Manutius tuus raptim, ut vides.

5 Paulus Manutius Hieronymo Seripando S.D.

Etsi maxime vereor, ne tu vel negligentem, vel etiam tui parum memorem, qui rarius ad te scribam, existimes, mihi tamen interdum in hac ipsa dubitatione non sine aliquo dolore versanti duae caussae consolationem haud sane levem afferre solent et quod in hoc ipso cessationis crimine, ut video, ne tu quidem omni culpa vacas, qui nondum eis litteris, quas superioribus mensibus ad te dedimus, responderis et quod, quibus ipse occupationibus non dicam ab scribendi officio, sed ab ipsis etiam libris avellar, Fascitellus noster optimus testis esse potest. Quod utinam non ita esset, ut scribimus! Profecto meum studium in hoc genere minime desiderares. Sed accidit nescio quo meo fato, ut quo maxime tempore suavissimos earum artium fructus, quibus me ab ineunte pueritia dederam, colligere me sperabam, nunc quidem non illa solum iucunditate concessa iam animo privarer, sed acerbissimos etiam dolores miseriasque perciperem. Nosti autem ipse tu, an ulla Musis et Phoebo cum huiusmodi curis commercia sint. Me quidem in his molestiis degentem excludunt prorsus a consuetudine sua. Quo factum est, ut non modo quidquam umquam litterarum ad te conficere, sed ne Bitotti quidem principis lectissimae feminae et Scipioni Capycio, cuius eruditionem plurimi facio, respondere potuerim, quamquam serius aliquanto cognoscere quod velint quam cito, quod non ita gratum sit, omnino illis optatius esse debet. Cupio enim, ubi primum his fluctibus emersus eum portum attigero, quem ipsa mente quasi de specula quadam longe intueor, doctis omnibus et probis tibique in primis satisfacere, cuius quidem quod in amicitiam pervenerim, puto me quidem egregium atque praeclarum esse consecutum. Itaque non modo faciam, quod iubes de edendis Sannazarii monumentis, sed in reliquis etiam, quae te velle quaeque vel ad laudem vel ad existimationem tuam pertinere existimabo, dabo operam, ut me tui tuarumque rerum studiosissimum intellegas. Sannazarii autem nostri editio si longius, quam erat animi tui desiderium, dilata est, noli, obsecro, propterea me accusare neque credere magis id mea culpa fieri, quam quorumdam hominum improbitate atque invidia, qui me, cum iuvare et possent et deberent, odisse ac insectari maluerunt. Quod tamen incommodum partim ope Dei Opt. Max. partim nostra diligentia brevi sublatum iri speramus. Itaque renovatis denuo characteribus, quo magis clarissimi Comitis desiderio respondeant, ita impressionem libri maturabimus, ut nihil, quod sit in studio positum, praetermissuri simus. Tu, si nos diliges, ut hactenus fecisti, videbis diligenter, an in ea librorum supellectili, qua Sannazarius, cum viveret, usus est, extet Gratii Poema quoddam manu scriptum satis breve, numeris heroicis, de Venandi ratione, de qua re tuis postea litteris certiorem me facies. Vale, Venetiis, VI. idus Mart. MDXXXV.

6 P. Manutius B. Accolto, Cardinali Rau. Honoratissimo S.D.

Vel in summis occupationibus libenter facio, ut ad te scribam; nunc eo libentius, quod et mearum litterarum satis longum fuit intervallum et otii nunc tantum est, quantum optare numquam ausus essem. Itaque etsi, quod scriberem, magnopere non erat, tamen in tanta vacui temporis facultate non putavi mihi esse committendum, ut tu me quasi negligentem aut, quod gravius esset, tuorum erga me oblitorum (sic) immemorem accusare posses. Accipe igitur aliquid de studiis nostris, quoniam, quid tibi meis litteris significem, aliud fere non habeo. Matutinas horas in Aristotelem ponimus: unius Ta Ethica sumus aggressi admonitu atque hortatu Octavii nostri, qui me litteris prudentissime et officiosissime scriptis quasi dormientem excitavit. Quod quoniam ille cum sua sponte tum, ut conicio, de tua sententia fecit, vigilando operam dabo, ut utrique vestrum, quorum iudicia plurimi aestimo, satisfaciam. Pransi, cum aliquid de historia strictim attigimus, eximus animi caussa et, quod ad vesperam temporis super est, valetudini damus. Abditi deinde in cubiculum, quae reliquae sunt ante coenam horae, eas Ciceronis lectione consumimus. Hac ego meorum studiorum ratione ita delector, ut eam vel omnibus omnium Regum fortunis anteponam et simul interdum solitudinem aliquam spectem, ubi hoc otio sine ulla interpellatione diutissime fruamur. Quod profecto efficiam, si me hoc emendandi veterum libros onere, quo nunc quidem valde premor, Deus aliquis levarit. Interim, quoniam hanc Spartam, quae obtigit, deserere sine ignaviae suspicione non possumus, tueamur eam atque etiam, si fieri potest, ornemus. Quo nunc in genere aliquantum laboramus, propterea quod ii, qui nascenti meae laudi favere debebant, hactenus obscure inviderunt, nunc aperte etiam adversantur. Sed non dubito, quin omnem malevolentiam virtutis ope aliquando superemus. Quare haec, etsi sunt molesta in primis atque acerba, tamen non efficient, ut mihi hoc otium minus iucundum, minusve dulce sit. Facio enim constanter, quod doctissimi viri praecipiunt, ut in litteris et in iis studiis omnia ponam, quae nos secundis rebus delectare, adversis etiam iuvare possunt. In qua sententia multo confirmor magis, cum recordor, id quod facio saepissime, quantae tibi curae meae rationes fuerint, qua me praesentem humanitate tractaris, quibus absentem officiis ornatum esse volueris, quae non videor mihi ullo pacto posse sustinere, nisi me totum iis artibus dedam, quae sunt non modo ad referendam, sed etiam ad illustrandam gratiam aptissimae. Quod quia me facere intelligis et quia, ut Octavianus scribit, non existimas mihi esse patiendum, quantum proficiam, confido te de tuo in me studio nihil detracturum; idque ut facias etsi non arbitror esse necessarium, tamen magnopere te rogo. Vale, IIII. Kal. Oct. Venetiis [MDXXXVI?].

Cum hanc epistolam iam complicarem, redditae sunt ab Octavio litterae, quarum prima pagella valde me perturbavit. Significabat enim te graviter laborare, sed tamen aliquantum sum recreatus, posteaquam in iisdem litteris ea, quae volebam, legi de corpore tuo non nihil allevato. Spero autem et confido brevi fore, ut tua prudentia et temperantia reliquiis morbi depulsis pristinam valetudinem consequaris. De qua si fiam certior, magna sane molestia liberabor. Iterum vale.

7 Marcello Cervino Cardinali Romam (I, 7).

Postea quam Roma discessi, etsi tum mea vetus in te observantia, tum tua in me perpetua benevolentia postulare videbantur, ut ad te quam saepissime scriberem, tamen id non feci, propterea quod omne otium atque omnem etiam mentis tranquillitatem molestae in primis ademerunt occupationes. Quarum me, cum primum huc reverti, tantus aestus absorbuit, ut longo intervallo vix emerserim. Nam primum domesticas res ita male affectas offendi, ut eas servare multi temporis, non exigui laboris, etiam alicuius artis esset. Deinde, cum illa, quam scis in meis epistolis nutu tantum appellari, inimica natio virtutis ac diligentiae, quae etiam patri meo, viro optimo (et adde, si quid vis) negotium exhibuit, ad me vexandum atque opprimendum conspirasset, durius habui negotium, ut meas fortunas in tuto collocarem. Sed me, qui antea praesto mihi semper affuit laboranti, idem in hoc potissimum discrimine egentem opis et consilii, nec mediocriter de toto rerum mearum statu sollicitum respexit ac liberavit Deus. Itaque omni plane molestia perfunctus esse mihi videor. Quid quaeris? Aliqua etiam officii specie ab iisdem observamur ac se satis apte simulationis, ut opinor, artificio tuentur. Accipere tamen quod datur, quocumque animo detur, inscitiae non est. Nec hodierni mores et ratio temporum secus postulat. Cetera sunt in meis rebus non plane cuiusmodi nos putabamus, sed cuiusmodi tamen multi non sperarunt. Quibus haec, quae nunc agimus, amplissima videntur esse, cum nos prae iis, quae, nisi quis casus nostris consiliis occurrerit, agere aliquando cogitamus, tenuissima iudicemus. Quam quidem ad rem quod tu omnia, quae in te sunt, liberalissime polliceris, quodque Alexandrum etiam Farnesium, praestantem omni virtute Cardinalem, in eandem rationem propensum esse affirmas: equidem de te sic existimo, et multas esse res, in quibus iuvari a te pro tua summa tum dignitate, tum etiam fortuna possim, et in iis rebus nunquam omnino mihi tuam esse humanitatem defuturam. Farnesium autem, divinum adolescentem, natum ad liberalitatem et ad gloriam, non miror eo esse erga virtutem animo, quo quia semper fuit avus eius, iccirco ad eum gradum, qui est in terris summus et augustissimus, diis hominibusque volentibus adscendit. Ac sane ille cum domestico exemplo, tum multo etiam magis egregia ipsius natura ad immortalitatis laudem excitatus saepe alias, quanti bonas artes faceret, ostendit, sed proxime vel in primis, cum Hieronymum Ferrarium, iuvenem rarissimae virtutis, sanequam pro eius meritis ornavit atque auxit. In quo, cum apud unum posuisse beneficium videatur, a multis tamen gratiam inivit. Nam cum vos, tales viri, patrocinium litterarum suscipitis, quicunque bonis artibus delectantur, animo recreati veniunt in spem aliquando fore, ut post diuturnos labores et molestiarum quasi tempestates in quietis et otii portum vobis adspirantibus deferantur. Quos si in cursu studiorum instituto vestrae benignitatis aura deficiat, haerebunt neque iam potuerunt, quo intendebant, sine ope auxilioque vestro pervenire. Verum huiusmodi dubitationem vestra iam consuetudo sustulit. Magna enim optimae voluntatis documenta saepissime dedistis, maiora etiam dare cogitatis, cum quidem, ut Antonius Bladus ad me detulit, pulcherrimam rem et vobis dignissimam aggressi omnes libros Graece scriptos, qui nunc in Bibliotheca Palatina conditi asservantur, praelo subicere cogitetis, ut multiplicatis exemplaribus per orbem terrarum in usum omnium gentium omniumque saeculorum divulgenter. Cui se muneri Bladus a te esse praepositum aiebat, itaque venisse ad nos, ut et eos typos, quibus atramento illitis charta imprimitur, conflandos curaret et, si quae praeterea sunt ad opus necessaria, maturaret. Sane sum laetatus plurimum hominemque sua sponte diligentissimum tamen cohortari non desino, ut in ea re, quae ad commodum studiosorum, maxime vero ad tuam, ut ego sentio, gloriam spectat, operae ne parcat, eique dixi, ut ad omnia me et fratribus uteretur. Neque minus prolixe, quae verbis petierit, re praestabo. Nam et hominem diligo et vero tua voluntas maximi est apud me ponderis. In Romulo quidem tuo, quem initio sum complexus ut fratrem tuum, deinde amare coepi ut te fratre dignum, nihil praetermitto, quod aut in officio cohortandi aut etiam in studio iuvandi positum sit. Sed ille, cui notissimae sunt occupationes meae, pudore, credo, effecit, ut rarius ad me scribat, cum mihi, vel in maximis negotiis, ei vacare non modo non molestum, sed etiam gratissimum sit. Quod tu, si videbitur, ad illum scribes simulque litteris monebis, ut, quo consilio Patavium est profectus, id studio et diligentia consequatur. Neque tamen hoc dico, quod eum adhuc quidem lapsum esse putem, de quo etiam ea, quae volumus, et videmus et audimus; sed quod, infirmitatem eius aetatis cum recordor, interdum vereor, ut possit consistere. Vale. Venetiis. MDXXXIX.

8 Benedicto Accolto Cardinali Ferrariam (IV, 38).

Cum primum Venetias reverti, etsi eram et fessus aliquantum de via et eo morbo, qui me Ferrariae satis graviter afflixit, nondum plane levatus, tamen magnitudo meae in te observantiae tuaeque in me benevolentiae recordatio me adduxere, ut ad te scriberem. Quo genere officii quam mihi saepe apud te sit utendum, intelligo. Nam cum eo ipso die, quo mihi aditus ad tuam amicitiam patuit, de meis commodis et ornamentis non cogitare solum, sed agere etiam coeperis, omnino, si velim id, quod maxime velle debeo, quibus me studiis a pueritia dedidi, iis haberi non indignus, diligenter ineunda mihi ratio est, ut istam tuam ad me augendum tam propensam voluntatem plurimi apud me, et esse et semper fore significem. Id hoc tempore nisi litteris mittendis qua re alia consequar, non video. Facultatem maiorem si umquam nactus ero, arctissime complectar neque dimittam prius, quam tibi saltem aliqua ex parte persolvam. Quod interea a me deberi non solum non dissimulo, sed etiam apud omnes libentissime praedico. Quid enim mihi esse potest, non dicam honestius, sed gloriosius, quam te, virum omni genere virtutis excellentem, summa dignitate praeditum, acerrimi in hominibus cognoscendis iudicii, nullum officii genus aut studii, quod quidem ad meam sive utilitatem sive laudem pertineat, praetermittere? Mehercule nulla res fuit, quae nos ad probitatis et doctrinae opinionem commendare magis posset. Itaque, quod ante faciebam domestico tantum exemplo commotus, ut per eam viam, quam mihi pater meus tritam reliquisset, expedito cursu ad summam laudem gloriamque contenderem, id multo acrius facio nunc iudicio de me incitatus tuo. Cui vereor equidem, ut respondere possim, et est sane difficillimum. Sed tamen, quoniam ita tempus omne meum traduco, ut, quantum valetudinis ratio patitur, in litteris verser et quasi diuturnam sitim explere cupiens iisdem ex fontibus, unde illa fluxerunt, quae sunt laudum tuarum maxima, diligenter hauriam: non despero fore, ut et homines officia tua bene posita existiment et tu, qui tibi a me fructus debentur, eos non contemnendos aliquando percipias. Cuius rei maturitas dum veniat, est interea mei officii tui memoriam summa cum benevolentia sanctissime ac religiosissime colere, tuae vero humanitatis eam voluntatem, quam ad me iuvandum tua sponte contulisti, perpetuo retinere. Quorum alterum ego quam potero diligentissime faciam: alterum tu ut facias, propter incredibilem naturae benignitatem ne admonendus quidem es. Vale. Venetiis [MDXXXIX].

9 P. Manutius Be. Accolto Ravennae Cardinali S.D.

Vereor, ne tu me putes in scribendo factum esse negligentem, etsi caussam meae cessationis ab Octavio, ut opinor, habes cognitam. Verumtamen fortasse enim tu ita existimes, nullam occupationem esse tantam, quae officii cursum debeat interrumpere. Sed noli credere me tam abundare ingenio, ut nullo proposito argumento facile, praesertim ad te, possim scribere, qui cum argumento mehercule vix possum. Quae res facit, ut etiam si mihi otium contingat, quod sane a discessu tuo nullum contigit, litteras tamen ad te minus saepe mittam. Nunc rei magnitudo fecit, ut in summis occupationibus haec tamen exararem. Antonium fratrem sic amo, ut debeo. Sed inter fratres pietas esse solet, suavitas non solet. De nobis hoc ne credideris. Amamus inter nos, ut fratres, vivimus, ut aequales. Itaque non facile dixerim, uter utri sit carior aut iucundior; nisi forte in hoc officio ideo ille me videtur vincere, quod a me, qui sum natu minor, vinci se non patitur. Hunc tibi non puto opus esse ut commendem, sed commendo tamen eoque studio, quo me intelligis et fratrem et talem fratrem debere commendare. Accidit, ut eum in negotio suo tua plurimum gratia iuvare possit. Quamobrem humanitate tua fretus adibit ad te et caussam tibi suam de mandato suo diligenter exponet. Quae si tibi probabitur, peto a te, ut aequissima in re fratrem meum tui studiosissimum auctoritate tua, quae apud omnes bonos maxima est, adiuvandum suscipias. Vale. Venetiis IX. Kal. Sext. [ante annum MDXLIV].

10 Silvestro Aldobrandino (IV, 55).

In iis litteris, quas ad Angulum nostrum XVI. Kal. Sext. dedisti, valde mihi scripta urbane visa est illa pars, in qua nescio quid de me per iocum, sed cum quadam tamen amoris nota significasti. Gaudeo me tibi usque eo esse familiarem, ut etiam facetiis lacessas. Quo in genere si perges, gratiam referemus, ne tu homo ingeniosus nos tardiores impune commoveris. Mihi cum amico tuo recte convenit. Doctum hominem cognovi, bonum virum esse audio. Haec cum sint in hominibus transalpinis, amorem conciliant: quando magis in nostris? At in litteris aliquando dissensimus. Ego vero non nihil etiam a parente meo. Neque tamen parentis manibus eam, quam debeo, pietatem minus praesto. Opinionum enim dissimilitudo tantum abest a simultate, ut saepissime, non modo qui sententia discrepant, sed etiam, qui simultatem exercent, iudicio congruant. Quare amove istam ex animo tuo suspicionem meque cum illo ita crede esse reconciliatum, ut posthac ab eo, etiamsi dissentiendi caussa sit, dissentire tamen nolim. Hic, ut in tantis caloribus, non iniucunde vivimus: urbis mirifica elegantia, caeli summa salubritas. Si quando aestus maior est, quam ut ferre possimus, confugimus ad aquas. Innixi utribus inflatis, remoto loco, nos inter nos ludibundi flumina perambulamus. Quid quaeris? Si te haberemus, ad summam voluptatem nihil deerat. Sed animus tamen meus, quem tu, credo, cantionibus quibusdam tibi addixisti, pervolat magna spatia terrarum et te insciente saepe tecum est. Itaque non ego te prorsus careo. Nam si minus sermone, adspectu certe tuo fruor, dum de te cogito. Quod si aliquando contigerit, ut etiam sermone possim, nae ego collocutionum nostrarum fructum intervallo temporis amissum ita repetam, ut ne studiis quidem parcam tuis, in quibus audio te post nostrum discessum magna quaedam effecisse. Caput etiam illud litterarum tuarum Cardinalis Accoltus mihi ostendit, in quo ita scriptum est, paginas te circiter octingentas iam implevisse commentationibus iis, quas in Pandectarum libros texis. Puto magni laboris esse magnaeque difficultatis, sed si considerabis, quae tibi praemia proposita sint, vinces omnia. Petis immortalitatem, quam multi sequuntur, tu iam paene manibus apprehensam tenes. Vale. [MCXLI?].

11 Rainutio Farnesio Cardinali creato Romam (I, 1).

Quia virtus est ipsa per se amabilis et quia nobilitati honor et observantia debetur, amavi te iam inde a tua pueritia studio virtutis incensum et colui clarissimo genere ortum, Pauli III Pontificis nepotem. Iam tum equidem vidi praedixique multis, qui futurus esses. Et nunc opinionem auguriumque de te meum exitu probante utrique nostrum gratulor: tibi cui tribuuntur ea, quae semper illustria fuerunt, nunc eo magis, quod a Paulo III Pontifice tribuuntur; mihi, qui de tua futura dignitate, fretus indole, moribus, ingenio tuo, adolescens vere coniecerim. Cardinalis es. Optabile et honorificum: sed est in isto honore pondus et labor. Cadunt in eam, quam nunc sustines, personam virtutes omnes atque ita cadunt, ut, si absint, is, qui honor est, honor esse desinat, vel sit etiam summa deformitas. Curae autem et cogitationes illae sunt praeclarae, illae, Rainuti, te dignae aeternaque cum gloria coniunctae, pietatem praecipue colere; excubare animo pro salute ac dignitate Ecclesiae, beneficentiam sine spe praemiorum exercere, nihil omnino facere, nihil cogitare, in quo statim decus non eluceat. Nam, ubi paullo videtur obscurius, ibi satis constat turpitudinem inesse. Quae profecto tibi in mentem venire atque ob oculos assidue versari, cum in avi tui summam gloriam intueris, necesse est. Et omnino datum hoc vestro generi divinitus videtur, vobis nascentibus heroum numerus ut augeatur et quasi maius lumen de sublimi quadam specula errantibus honestis disciplinis viam et hospitium ostendat. Ergo alter alteri exemplum estis ad bene agendum, vobiscum simul et oriuntur virtutes et cum aetate crescunt, donec vitae munere perfunctos educant ex hac rerum humanarum taeterrima caligine et in illa sempiterna luce collocatos cum illo bonis omnibus circumfluente caelestium animorum coetu coniungant. Aut igitur mihi nullus tui cohortandi relictus est locus aut hic tantum, ut velis esse tui quam simillimus, quodque tuo generi, tuo nomini, tibimet ipsi tuisque debes institutis, id cumulate persolvendum existimes. Unum exoptandum, ut, qui tibi istam mentem cum ista auctoritate dedit (dedit autem omnium auctor laudandarum rerum et creator Deus), idem velit utriusque rei fructum esse maxime diuturnum et aequare tuae vitae spatium cum iis bonis, quae in te summa contulit. Profecto tales gubernatores, tam peritos, tam vigilantes, Christiana religio si numquam non haberet, numquam illae exorirentur dissidentium opinionum horribiles procellae, quae iactare multis abhinc annis Petri navem coeperunt neque dum consistere patiuntur. Quo quidem mihi libet ominari de te idem plane, quod cupio, futurum, ut optimis artibus, quamdiu vixeris, praesidio sis et ornamento, vivas autem, quamdiu vel temperantia duce vel naturae lege licet. Vale. Venetiis. MDXLIV.

12 Vido Fabro Patavium (I, 6).

Nescio, utrum fortunae succenseam, cuius culpa factum sit, ut ego tuas litteras duobus fere mensibus post eum diem, quo tu scripseras, acceperim, an eidem gratias habeam, quod mihi arculam quandam scriptorum meorum evolventi planeque aliud agenti de improviso illas obtulerit. Gratias habebo potius, quod eodem tempore simul cum iniuria beneficium accepi, et iniuriae beneficium praeferri aequum est. Sed quoniam vereor, ne tarditatem in scribendo meam durius acceperis, hunc tu mihi scrupulum, Vide, si ex animo evelleres, faceres humane nec tamen inique, cum hoc ipsum, quod commissum a me est, primum ex aliena culpa pendeat, deinde nunc quidem etiam corrigatur. Venio ad tuas litteras, quibus mihi gratius nihil potuit accidere, dicerem iucundius, nisi clausula illa de Bunello meo plane omnem iucunditatem eriperet. Nam sic fac existimes, ex illius viri interitu tantum me cepisse dolorem, quantum fortasse dies exhaurire nulla poterit. Vixerat mecum Venetiis per quadriennium, cum ego in illo probitatem morum virtutemque diligerem, ille in me propensionem, credo, quandam ad litteras non improbaret. Intercessere etiam inter nos officia quaedam, sed a me levia nec satis digna, quae memoria tenerentur, quae tamen ille, ut erat gratus, non meminisse solum, sed praedicare etiam solebat. Ego ab illo maximum habebam beneficium, quod me cum Philelphis et Campanis nescio quibus (ut aliis parcam), misere errantem in hanc recte scribendi viam primus induxerat. Videbatur quibusdam natura severior, sed erat lenissimus erga sui similes, hoc est erga bonos viros, ubi vitium nosset, censor acerrimus. Distinguere homines non fortuna sed moribus solebat. Loqui ad voluntatem neque ipse poterat neque ferre, qui ad istam artem eruditus esset: totus erat apertus et simplex. Satis scio fuisse, qui illum depravatae religionis nomine in crimen vocaverint. Quorum vitam si cum Bunelli vita comparares, Socratem diceres iniquorum conspiratione circumventum. Coluit omnes virtutes et philosopho dignas et homine Christiano, sed continentiam praeter ceteras. Hac vero ille triumphavit maxime et triumphavit adolescens, cum ceteros voluptas capit. Quo mirandum est minus, si tantus postea vir ex tanto adolescente factus est. Nam extremam vitae partem, quam, ut in fabula actum, decet esse perfectissimam, heroicam audio fuisse et plane divinam. Quare incumbamus, o Vide, et hanc operam Bunello nostro navemus, ut illius nomen immortalitate dignissimum extingui mortali cum corpore non sinamus. Quod equidem enitar et hominis mihi amicissimi, summi viri memoriam, si modo is ego sum, qui tantum praestare possim, profecto ab interitu vindicabo. Video te in tuis litteris idem velle, nec dubito, quin possis. Nam et Bunellum amas mortuum et vales plurimum ingenio, quod etiam pietas excitabit. Cuius officii societas eo gratior utrique nostrum esse debet, quod cum apud alios laudabilis maxime erit, illustri exemplo gratiae referendae, tum ad animos nostros amore coniungendos aeternaque necessitudine conglutinandos plus valere nihil potest. Reliqua erant in epistola tua magnifica quaedam et eleganter scripta de laudibus parentis mei, quae verissima fateor, quaedam etiam de me ipso, quae non agnosco. Nam etsi tibi, nobilissimo adolescenti multis non solum fortunae, sed etiam naturae doctrinaeque bonis ornato et, quod caput est, virtutis amanti, placere maxime velim, tamen quia nemo adhuc a me hoc impetravit, ut ea mihi adsciscerem, quae mea non essent, patere, obsecro te, de me ipso mihi potius me credere, quam tibi. Quod si cupidum esse laudis laudem esse vis, isto me licet nomine non contemnas, quod ea quae habent ii, qui laudabiles ducuntur, ego eadem ut haberem semper laboravi. Sed scis velle et perficere non idem esse. Alterum contingit multis, alterum dumtaxat iis, quos dii diligere putantur. Quorum ego te in numero, optime Vide, praestanti natura praeditum, Bunelli praeceptis informatum, confido facile futurum. Vale. Venetiis. MDXLVI.

13 Stephano Saulio Decentianum (I, 3).

Magnum est hoc, Sauli clarissime, humanitatis et amoris in me tui argumentum, quod, cum in istis locis nunc sis, ubi multam diei partem cum singulari viro, Cardinali Polo gravissimis sanctissimisque sermonibus traducas, non modo tamen de me cogites, quo ego uno contentus esse poteram, verum etiam id ipsum mihi declarandum litteris existimes. At quibus litteris? Scriptis mehercule, quod ad verba attinet, elegantissime, quod ad sententias, prudentissime, ut iis legendis non magis amarem amorem tuum, qui te ad scribendum impulerat, quam eloquentiam suspicerem, qua effeceras, ut illa ipsa, quae scriberes, cum ornatiora essent, amabiliora quoque viderentur. Quare, cum tibi ago gratias, ut debeo, immortales, quod ita animatus in me sis, tum vero etiam atque etiam te rogo, in quo me ambitio quaedam movet, ut id, quod facis, perpetuo facias. Quanti enim putas ad meam laudem interesse, cum hoc percrebrescit, me a Stephano Saulio diligi, cuius est familia perillustris, qui suae ipse familiae clarum lumen est, quem praeclari illi viri, eius consuetudine et convictu magnopere delectati, coluerunt, Bonamicus, Julius Camillus, Longolius. Haec ego, Sauli, cum aliquot abhinc annis cogitarem, semper quidem, ut a te diligerer, optavi; ut vero etiam laudarer, optare fortasse potui, sperare, cum ipse me nossem, certe non debui. Scripsisti in hac romanae linguae facultate non, mihi neminem praestare, sed id, quod ego cum legerem erubui, neminem esse, cui non ipse antecellam. Equidem, ut quod res est aperiam, fateor a prima pueritia ita me in litteris esse versatum, ut unam maxime spectarem eloquentiam, unam colerem, unam admirarer. Atque hoc me studio satis mea sponte flagrantem acrius inflammabant ii, qui tum homines vivebant, Bembus, Sadoletus, Bonamicus, quorum nomina per orbem terrarum celebrata sermonibus et scriptis exstingui nulla vetustate posse intelligebam. Polus hic noster, qui nunc in omni laude omnique virtute tantus est, suis me scriptis capiebat atque afficiebat maxime. Ego tum, ut erat aetas mea, praeter verborum et nonnullarum sententiarum ornamenta nihil agnoscebam. Pure et eleganter scribere putabam esse id, quod unum si assequerer, excellerem. Sed Rhambertus meus, qui ex Gasparis Contareni, praestantissimi viri, consuetudine prudentiam hauserat, praeclara quaedam notabat in Polo meque paullo aetate inferiorem, ex vulgata venalium magistrorum disciplina rudem atque impolitum erudiebat et conformabat exemplo. Tum quidem, quantum proficerem, non me paenitebat et ex iis, quae ieceram, fundamentis aliquid eiusmodi, quale ego vellem, excitari aliquando posse videbatur. Sed in rebus humanis quis est, cui nihil umquam secus accidat? Cum in eloquentiae studio multus essem nec satis valetudini parcerem, incidi in morbum. Qui cum esset per se gravis, tum eo factus est periculosior, quod usu mihi librorum a medicis interdicto magna sane est animi mei affectio atque aegritudo consecuta. Post biennium denique valetudine recuperata, cum praeteriti temporis iacturam sarcire diligentia vellem, ad pristina studia redeuntem exceperunt domesticae controversiae, quas neque sedare minimo negotio neque negligere sine gravi mearum fortunarum exitio licebat. His quoque me difficultatibus aliquando is, cui omnia debeo, eripuit Deus. Lucem iam, quasi diu per tenebras errassem, videbar aspicere. Et quamquam multorum annorum amisso fructu erat sane, cur ingemiscerem vitamque mihi haud satis iucundam putarem, tamen otii spe recreatus facile impetrabam a me ipso, ut ex animo meo superiorum molestiarum atque incommodorum memoriam oblivione delerem. Vigebat item, ut antea, pristina illa cura, nec erat quidquam in meis consiliis antiquius, quam ut abditas atque implicatas in mente cogitationes non modo aperire atque explicare verbis, verum etiam exornare quasique pigmentis et coloribus illustrare possem. Res erat nec exigui temporis et maximi laboris. Tempus non, quantum rei magnitudo ferret, suppetebat, cum ex vetere patris instituto in hoc imprimendorum librorum munere et restituendae antiquitatis cura distinerer. Laborem autem, vel si abundarem tempore, perspecta valetudinis meae ratio recusabat. Utrumque tamen cum voluntas vinceret quotidieque aliquot horas occupationibus ereptas stylo darem, ecce me nescio quis, homo certe satis fortuna felix, praemiis commotum et blanditiis captum atque irretitum Romam abduxit. Ubi cum aliquot menses non in iis, quae semper amaveram, litterarum studiis, sed inani officiorum genere consumpsissem et ille, quem secutus eram, montes aureos pollicitus vix minima praestaret, collegi ipse me neque solum studiorum meorum, quae intermiseram potius, quam dimiseram, verum etiam rei familiaris, cui nisi consulerem, ipsa quoque studia iacere necesse erat, habendam mihi rationem duxi. Quo consilio in patriam reversus retuli me omnino ad veteres meas tum legendi tum scribendi exercitationes. Sed tum in domestica re constituenda tum in emendandis antiquorum libris districtus, post ea vero etiam erudienda duodecim nobilium adolescentium Academia per triennium occupatus quantulam habuerim excolendae facultatem eloquentiae, quantumque in tantis temporum angustiis per eam, quam ingressus eram, latine scribendi viam procedere potuerim, facile, ut opinor, est existimare. Nosti tu, Sauli, cuius acies ingenii etiam ea, quae occultissima sunt, assequitur, primum, cuius prudentiae sit, quale illud est, quod in imitatione sit optimum, diiudicare, deinde cuius industriae, quod optimum iudicamus, id re ipsa consequi. Quod utrumque cum sit difficillimum, id quod, ut vides, nostra optimorum scriptorum paenuria declarat, cum tamen, qui in hoc genere elaborent, plurimi sint, satis equidem mirari non possum, cur tu me in epistola tua summum feceris in eloquentia dederisque id, quod ego si accipiam, mei sane dissimillimus, hoc est impudens plane sim. Nam ut cetera, quae dixi esse ad studium huiusce laudis necessaria, mihi non defuerint, quae utinam mediocria fuissent, temporis quidem, ut paullo ante exposui, multo minus habui, quam res tanta postulabat. Fatum in hoc singulare meum est, ut otio numquam abundem. Abundem autem? Utinam non semper indigerem maxime! Nunc ad occupationem etiam accessit sollicitudo, quam mihi ex immaturo Cardinalis Maffaei, divini hominis, interitu exortam utinam aliquando dies exstinguat. Ratio quidem hoc nondum potuit. Ille mea studia fovebat unus, ille mihi otii spem dederat et fecisset. Quis enim ad benignitatem propensior? Ille me, ubi opus esset, auctoritate ornabat, consilio monebat, re sustentabat. Quid plura? In illo mihi erant omnia et cum illo mihi omnia perierunt. Quare non tam mihi cogitandum est, ut opus universum de Romanis antiquitatibus, quod tu laudas, illo auctore institutum possim absolvere, quam ut partem aliquam iam confectam liceat perpolire. Quod ipsum, si mihi nunc per meas occupationes liceret, hic tamen, qui me vexat, dolor certe non concederet. Ac mehercule, haec ipsa, quae tu nunc legis, irrigavi lacrymis, cum scriberem. Nec putavi fore, cum tot curis distinerer, ut possem scribere. Sed magna vis amoris est, magna observantiae erga te meae. Ea fecit, ut hoc officium rebus omnibus anteferrem. Adventus tui iam aliquam nobis exspectationem amicorum sermo commoverat. Eam tu quod litteris confirmes, valde laetor. Cupio enim tuam tum humanitatem, tum prudentiam, quarum altera tibi ab hominibus amorem, altera etiam honorem conciliat, in consuetudine et sermonibus regustare. Me autem quod huius consilii praecipuam tibi ais esse caussam, facile patior mihi hoc a te, viro gravissimo, persuaderi amoque mirabiliter animum atque amorem istum tuum. Cui respondere officiis etsi difficile est, perpetuo tamen studio et singulari quodam observantiae genere, ut spero, tibi satisfaciam. Vale. Venetiis. MDLIII.

14 [Ioanni Sturmio] Argentoratum (II, 21).

Nos hic, optime [Sturmi], ordiar a re tristi, quando laetae non suppetunt, annum habemus pestilentem et pulcherrimam civitatem quotidianus deformat aspectus mortuorum. Furere iam coepit morbus et insultat in omnes palam sine discrimine, qui antea repebat sensim et latenter nec fere quemquam nisi obscuri loci infimaeque sortis attingebat. Quare divina sunt imploranda remedia: humana quam iaceant, saepe docuit eventus. Vobis recte istic esse audio perpetuoque sit opto, tum ab huiusmodi morbo, qui non modo privatas domos exhaurit, verum etiam urbes devastat, tum a cunctis discordiis ac bellis et intestinis et externis. Te vero florere omni laude, valere auctoritate, valere gratia, esse unum, ad quem omnes confluant consilii auxiliique caussa nisi plurimum laeter, male sentiam de virtute, unde tibi ista fluxerunt, male etiam de me ipso, quia tuam vitae rationem probavi quidem semper, secutus autem sum, quatenus licuit. Licuit enim certe multo minus, quam volebam. Unum si addis, ut ingenium tuum, quo nullum vidi praestantius, languere non sinas et otii tui rationem constare velis, hoc est, ut aggrediaris ad scribendum illa praeclara, quae te audio tuis familiaribus esse pollicitum, aut, si iam habes instituta, perpolias nobiscumque et cum posteritate communices: nae tu, Sturmi, omnium fortunam vincis et solidum plane possides felicitatem. Equidem, quod ad me attinet, idem conor pro mea virili parte et haereo, quoad possum, in scribendo. Sed mea ratio quam non sit eadem, quae tua, cognosce. Valetudine sum ea, quae facile in morbos incurrat, imbecilla prorsus et incommoda. Itaque saepe in cursu institutorum meorum, cum maxime vellem, consistere sum coactus. Accedunt, quae temporis haud exiguam partem auferunt, salutationes multae multorum. In quibus videtur esse honor et est omnino quaedam species, sed valeat ambitio. Odi omnia, quae detrimentum studiis afferunt. Quid domestica? Non enim tantum a me pendent ii, qui meos intra parietes vivunt, uxor, liberi, familia, sed fratres quoque suas in me uno rationes habent positas: uterque meis consiliis, alter etiam meis opibus, quantulaecumque sunt, nititur ac sustentatur. Vides rerum mearum imaginem, ut in tabula depictam. Nec tamen obrui me sino fluctibus molestiarum, sed enitor saepe et consequor interdum, ut ex omnibus curis atque occupationibus emergam meque saltem per aliquot horas in portum recipiam litterarum. Quo si frui diutius liceret, in caelo essem. Quia non licet, hortor te, cui otii satis est, ingenii vero, scientiae, iudicii multo plus, quam mihi, ut haec omnia studiosorum ad utilitatem conferas. Quod si facies, gloriosum tibi erit ex ipsa re, quem video praestare posse maxima, ceteris non modo re, verum etiam exemplo fructuosum. Fortasse enim te praeeunte alii, quoquo modo poterunt, invitati laude subsequentur. Ego meas Antiquitates, etsi, ut ille ait, spissum opus est, aliquando tamen, ut spero, pertexam. Vale. Venetiis (MDLVI).

15 Bartholomaeo Riccio Ferrariam (II, 5).

Vera narras, optime Ricci, atque ita narras, ut in magna litterarum prudentia facile tamen amor interluceat. Mihi, ut scribis, condiciones hoc biennio delatae sunt multae, omnes cum emolumento, nulla sine dignitate. Fecit tamen sive valetudo mea sive voluntas seu fati potius, quae in rebus humanis dominatur, occulta quaedam vis, ut omnes reiecerim. Hanc postremam, delatam a summo Cardinali, Hippolyto Estensi, unam avide sum complexus, unam omnibus anteposui. Nec est in meis consiliis quidquam antiquius, quam ut in illius aula, eximii Principis ac viri praestantissimi, consenescam. Itaque, quod hortaris, ut ad vos quam primum me conferam, non efficis, ut cupiditate iam ardeam; dolorem potius auges, cum intelligam, quod maxime volo, id me consequi, hoc quidem tempore, minime posse. Nam ut omittam, quod haec me frigoris acerrima vis et intemperies caeli semel aut iterum cubiculo egressum pessime accepit et in eadem claustra, in easdem, ubi iam multis mensibus iacui, tenebras retrusit, praeterea me pietas retinet. Fratres habet uxor mea duos. Quos ego ambos unice diligo, contraque ipsi mihi singularem non modo benevolentiam, verum etiam observantiam praestant. Probi sunt adulescentes, ingenio, modestia, virtute etiam ornati, una re minus laudandi, quod inter ipsos parum convenit. Orta est inter eos post obitum patris de hereditate dissensio, inde lis, inde odium. Quod nisi ego me interponerem, nisi utrumque prensarem rogaremque per parentis manes, per solitudinem matris, per existimationem familiae, conflictarentur assidue turpibus iudiciis, gravi iactura famae, magno rei familiaris detrimento. Hoc ego dum versor in negotio, dum in eo studium operamque pono, ut uxoris meae fratribus consulam, putem mihi esse verendum, ne quis me, sana praeditus mente, reprehendat? Non puto. Non igitur hoc te iudice pertimescam. Hem, Ricci, qui sacris in litteris non ambitione, ut multi, sed ita versatus es, ut scientiam e libris petitam vita exprimeres, quae sunt illae praeclara, quae nos ille bonarum actionum magister optimus edocuit? Non haec sunt: egentibus subvenire, errantes in viam, dissidentes ad concordiam revocare? Ama igitur me de hoc officio, non postulo, ut laudes. Iam enim didici, vel aetate doctus vel morbo admonitus, recte factorum fructum a Deo potius quam ab hominum iudiciis expectare omnemque laudem non in honore verborum, sed in ipsa re atque in una virtute constituere. Vides iam duas esse meae commorationis caussas, utramque satis gravem. Accedit tertia, ut imprimam librum meum de legibus romanis, quem poscentibus multis debere iam diutius vix possum. Eoque magis in hanc voluntatem incubui, quod inscriptus emittetur Hippolyto Cardinali. Tu, mi Ricci, fac tibi ita persuadeas, amabiliorem mihi Ferrariam fore tua caussa. Tuis enim sermonibus, tua humanitate, tuo lepore frui interruptamque multorum annorum consuetudinem licebit aliquando resarcire. Quod ut sit maxime diuturnum, opto vehementer et, ut tu amantissime auguraris, etiam spero. Vale. Venetiis MDLVI. [non ante Novembrem.]

16 Ad Antonium Aelium Polae Episcopum
in orationis Ciceronis pro P. Sextio Commentarium (Praef. XII).

Cum alia multa, quae vigebant olim, rerum laudandarum studia periisse atque extincta prorsus esse dolendum est, Aeli, vir optime ac doctissime, tum hanc, in qua sitam omnes vel maximam utilitatem intelligunt, interpretandi rationem ita amisimus, ut ex eorum, quibus nostra patrumque memoria suam hoc in genere industriam locare studium fuit, magno ac infinito prope numero non tamen ita multos, qui tolerabiles videantur, qui vero excellant, quam paucissimos aut fortasse neminem liceat invenire. Atque huius quidem incommodi culpa unde manaverit, exponam. Primum illud in controversiam non cadit, quo quidque praestantius, eo laboriosius ac difficilius esse. Alioqui nihil iam excelleret. Quod enim consequerentur multi, in eo dignitas non esset et ex copia utilitas exsisteret. Est igitur in magnis rebus item magna, quae nos ab earum quasi possessione arcet, constituta difficultas. Haec porro simplex non est, sed in duo genera dividitur. Quaedam enim, sicuti existimantur, ita difficilia sunt; quaedam cum non existimentur, tamen sunt. Ubi difficultas et est et apparet, inde multitudo voluntatem et studium libenter abducit. Rem quidem ipsam, quanti est, opinione aestimamus et vehementer expetimus. Magnis vero laboribus et vigiliis ut ematur, non facile quisquam a se ipso impetrat. Amat enim hominis natura moderatam quietem eaque alitur et crescit; nimias contentiones, quibus frangitur ac minuitur, recusat. Ubi vero facile in speciem aliquid ostenditur, difficultas inclusa latet. Cuiusmodi non esse pauca inanis multorum docuit experientia. Eo frequentes, bona spe invitati, accurrunt facileque ad eas res aggrediuntur, in quibus vel mediocrem operam si ponant, futurum, ut ex animi sententia succedat, arbitrantur. Quos deinde gravi temeritatis infamia refellit eventus. Huius generis haec est, de qua orationem instituimus, ratio interpretandi. Quis enim est, qui se non existimet Livium posse, Sallustium, Virgilium, ipsum mehercule Ciceronem ita commode explicare, ut desiderari ab eruditis beneque intelligentibus viris nihil queat? Atque hi, cum in C. Marii aut L. Syllae nomen inciderint, si Marii aut Syllae vitam a Plutarcho sumptam in sua scripta totam transtulerint, tum se suas praeclare partes absolvisse existimant, cum interim, in quo doctrinae, quae paullo sit occultior, appareant notae, in quo ingenii lumen eluceat, in quo prudentiae vis aut iudicii signa cernantur, nihil afferunt. Exire videmus quotidie a postremi ordinis hominibus factos, speciosis magnaque pollicentibus titulis insignes minimi pretii commentarios. Quos non modo qui scribunt, falsa de se ipsis opinione decepti, verum etiam qui typis impressos edunt, iis, qui hoc de genere iudicare possunt, inconsultis, quodam modo deformant praeclara studia litterarum et de posteritate ipsa pessime merentur. Sed cetera, quae ferenda non sunt, feramus tamen ac dissimulemus, sane multa. Commentarios vero illos, qui passim leguntur, in Ciceronis orationes (quem librum? Latinorum omnium facile principem) gravem, inquam, illam immensi voluminis molem quis est, qui ferre ullo modo possit? Loca sunt in Ciceronis orationibus male mendis affecta quam plurima, sanari nullum videas. Sunt ob antiquitatis obscuram notitiam difficilia: quis est de tot interpretum numero, qui lumine explanationis illustret? Denique communia tantum quaeque omnibus patent, ea sumunt ad explicandum; ex abditis, quo sine labore et ingenio accessus non est, doctrinae fontibus nihil hauriunt, contraque multa corrumpunt magis, dum emendare conantur; multa explanando pervertunt et pulcherrimas saepe sententias turpissimis inscientiae maculis inquinant. Quae me ita commovit indignitas, itaque meum animum, ut vere dicam, miseratio quaedam affecit, quasi ob illatam viro optimo egregieque de litteris merito, Ciceroni, qui Romanae terminos eloquentiae longissime protulit, ignominiam, ut statuerim, si cum vita valetudo et cum valetudine otium suppetat, triennium aut quod omnino res exiget spatii, in hoc omnium pulcherrimo libro interpretando studiosorum gratia consumere, non quod ego is sim, qui mihi tantum arrogem, ut detractam aliis scientiae laudem ad me transferam: abest hoc a consuetudine mea, abest a natura plurimum. Sed neque rursus is sum, qui, cum ceteros probe noverim, ipse me prorsus ignorem et qui, cum alios incusem propterea, quia non praestant ea, quae ab eorum studio postulantur, ego me, si quid praestare posse mihi videor, velim contemnere. Non ita laudem fugio, etsi nec nimis appeto. Alterum stupidae cuiusdam sapientiae, alterum insanae esse ambitionis vitium semper duxi. Neque vero, si quid mihi elegantioribus in litteris assumpsero, longe admodum ab iis finibus, quos modestiae ratio praescribit, discedere mihi videbor. Scis tu, Aeli, pro nostra vetere amicitia et familiaritate, per quot annos, quibus laboribus haec, quae ab humanitate nomen acceperunt, studia semper coluerim. Sciebat optime omnium et mihi, cum viveret, hoc nomine tribuebat plurimum, Bernardinus Maffeus Cardinalis, meus ille in omni mihi vita deflendus Maffeus, Urbis deliciae, lepor, humanitas, exemplum antiqui officii, flos omnium virtutum. Is amabat haec studia mirifice eaque, quibus poterat rebus (poterat autem plurimis), tuebatur et fovebat. Bene autem de hac, quaecumque in nobis est, vel potius quantulacumque est, Latinae orationis facultate existimabat meque quotidie, quantum possem, ut Latine scriberem, urgebat. Et scribebat ipse, ut scis, luculenter et egregie. Probabat omnino meum consilium et efferebat, maxime de commentariis in Ciceronis orationes. Sed exerceri malebat prius industriam meam in Antiquitatibus Romanis ipso potissimum auctore institutis. Interim, ut quasi ex unius partis forma de toto liceret aedificio coniicere, unam aliquam, quae specimen ingenii mei praeberet, orationem subsecivis horis ut exponendam susciperem, hortatus est. Ego sumpsi pro Sextio nec multis post eum sermonem mensibus hunc, qui nunc in tuo nomine, Antoni Aeli, apparebit, commentarium absolvi. Et quod, ille si viveret, fecissem, ut hoc ei, quidquid est, muneris deferrem, studio meo commotus, illius virtute impulsus, idem nunc, iisdem adductus caussis, tecum facio libentissime. Nam cum amicitia inter nos est, quanta inter duos, quorum et voluntates et iudicia consentiant, esse potest maxima: tum habes virtutem, non eam, quae petitur a libris, quae uno scientiae nomine definitur, sed eam, quae oritur ex animi praestantia et multas in se laudes continet, studium in suscipiendis Ecclesiae caussa laboribus, constantiam in perferendis, humanitatem in excipiendis hominibus, benignitatem in sublevandis, comitatem in consuetudine familiarium, gravitatem in congressu et sermone clarorum tuique similium virorum, denique voluntatis propensionem ad optima quaeque singularem. Itaque te summus ille artium honestarum patronus, decus Italiae, Alexander Farnesius Cardinalis in oculis fert, tibi arcana communicat, tuis in consiliis, si quid deliberandum est, multum, si quid perficiendum, in vigilantia plurimum ponit. Tu, quo apud illum Maffeus olim loco fuit, eodem ipse nunc es rectissimamque laudandarum actionum viam observatis Maffei vestigiis ingressus pergis eo faventibus hominibus, approbante Deo, ubi debitum iis, qui bene ac laudabiliter vixerint, praemium, summa dignitas persolvitur. Movit etiam me vehementer illa ratio, quod erat inter nos coniunctio animorum artissima, conveniebant sensus, congruebat voluntas, praeterea simplices animi et puri, nulla simulationis arte obducti, nulla invidiae aut malevolentiae labe suffusi. Quare, quoniam illa Maffei suavitas, illud ingenium, illa virtus erepta morte, nimium iniquo fato, nobis est (tametsi memoriam illius viri neque mihi mors neque omnino dies ulla umquam eripiet) et quando, quae illius erant partes in ornandis liberalibus disciplinis, eae translatae ad te videntur praeclarique muneris quasi vicarius relictus es: ego quoque, quod in illum studii, quod habui voluntatis ac benevolentiae (id erat tantum, ut accedere nihil posset), totum illud in te unum, illi quam simillimum, contuli. Et qui te antea multis erga me meritis, multis ingenii tui suavitatibus adductus, unice dilexissem, tamen id, quod in amore summum videbatur, auctum, cum hoc accessit, etiam atque etiam plenissimeque cumulatum intelligo. Tibi igitur offero fructum ingenii mei, in orationem pro Sextio commentarium, operis universi, quod maiores a me vigilias postulat, imaginem. Quod ipsum Maffeo promissum, idem tibi, qui eius in locum successisti, iam nunc animo dicamus. Verum hoc serius fortasse praestabitur. De re enim, quod ad me attinet, constitutum est et, ut vides, aggressus iam sum; de tempore is, a quo nostrorum consiliorum pendet eventus, rerum omnium moderator viderit Deus. Habeo nunc in manibus Antiquitates. Eas nisi pertexuero, nihil instituere in animo est. Pertexere autem ut possim, duo sunt optanda: valetudo et otium. Quod utrumque assiduis annorum superiorum studiis infirmatus et rei familiaris cura impeditus, nunc quidem magna ex parte desidero. Accipe interim hoc, quod adest, argumentum observantiae in me tuae et illud, quod aliquando, ut speramus, futurum est, suo tempore exspecta. [MDLVI]

17 [Petro Victorio] Florentiam (II, 22).

Gratae tuae litterae, gratissimus vero, qui te ad scribendum animus impulit. Atque ego te antea diligebam, quod ingressum esse minime vulgarem in viam litterarum longeque per eam processisse intelligerem. Sed auxit amorem in te meum haec a me nunc minus exspectata eoque iucundior voluntatis erga me tuae minime dubia significatio. Soleo enim amare in hominibus humanitatem haud paullo plus mehercule quam doctrinam. Ac doleo factum esse antea, -- casu dicam an voluntate tua? -- ut oriatur inter nos quibusdam ex opinionibus dissensio, iis tamen de rebus, quae si dilucide pateant, quod accidere potest utroque nostrum disputante, studiosis fortasse non nihil in eo consuletur, id quod est in meis consiliis et fuit semper antiquissimum. Nam quod mea quaedam improbas: si recte sentis, habeo gratiam. Errare possum et corrigi volo. Sin, ubi de meo sensu iudicas, tua te fallit opinio, ego tamen, quae a studio veritatis culpa manat, libenter ad laudem converto. Itaque quod ad hanc partem spectat, nemo audiet me querentem. Excusabo te potius atque etiam, quoad licebit, ornabo. Quod autem, quae meis in scriptis non improbas, ea dissimulas et in tuos commentarios meo nomine praetermisso quasi nova transfers, miratus sum et requisivi paullisper in eo modestiam tuam. Agam enim tecum libere, sicuti natura mea postulat et inter bonos viros aequum est. Illa de iudiciis extraordinariis, quae te scribis edidisse, si dederis operam, ut ad me perferantur, etsi ea discrepare significas a sententia mea, gratissima tamen erunt. Et gaudeo te tam esse diligentem in meis scriptis pervolutandis et occasionem mei admonendi et corrigendi tam libenter quaerere. Sic enim intelligam, ubi corrigendi finem feceris, nimirum, quae supererunt, a te omnia probari. Unum peto: sit condicio par. Des mihi, ut idem liceat per te, quod licere tibi per me volo. Si quid ego de tuis itidem non probavero, noli gravius commoveri. Iudicemus pariter, ego de te, tu de me, utram in partem libet. Amemus tamen inter nos, ut boni viri solent. Et, si quid fortasse de iudicio, nihil tamen de benevolentia detrahatur. Libros, quos petis, habeo nullos Cicerone excepto. Nec eius generis nunc quidem tibi quidquam polliceor. Quae vero ipse composuerim, paucis mensibus habebis, si valebo, commentarium in epistolas ad Quintum fratrem et librum de legibus romanis, qui est Antiquitatum mearum sextus. De Sextiana oratione si scriptam contuleris cum impressa, quaeque loca varia sunt, miseris, amabo te idque ut facias, rogo. Vale, Venetiis (MDLVI-MDLVII).

18 Ad Alfonsum Carafam Antonii Marchionis Montisbelli f.
in suos Commentarios Ciceronis Epistolarum ad Qu. fratrem (Praef. XI).

Si suo quaeque res merito penderetur, Alfonse Carafa, hominum esset in virtute vigilantium praeclara condicio, contraque, quos aversa a ratione voluntas ad malas artes et flagitiosa consilia traducit, cum iis pessime semper ageretur eorumque docti exemplo sapientius deinde alii non modo suis, verum etiam publicis rationibus consulerent. Itidem enim, ut e corruptis seminibus vitiosae fruges, sic a malis exemplis improba studia et a laudabilibus optima nascuntur. Verum hoc totum secus est. Quippe non modo ad reprehendendum, quae reprehendi iure possunt, procliviores, quam ad laudandum, quae laude digna sunt, omnes fere sumus nec satis aequa lance turpe et honestum examinamus, quae debemus pariter, alterum odisse, alterum diligere. Sed etiam saepe facimus, ut eas res easque actiones, quarum caussas ignoramus, quaeque rectene an secus fiant, diiudicare non possumus, accusemus tamen acerrimaque vituperatione, quae interdum efferri laudibus oporteret, ea deprimamus. Ac ne me putes, Alfonse clarissime, huius initium sermonis temere detulisse, ego nunc, si nescis, meam, meam dico? Immo vero communem utriusque nostrum caussam ago. Aut enim uterque agimus egregie aut uterque similiter peccamus. Audisne tu voces in latinae linguae nomen irrumpentes hominum obtrectantium, qui rei pulcherrimae scientiam reprehendant, qui nos derideant ludosque faciant atque etiam, si diis placet, odio dignos existiment, quod operae tantum ac temporis in hoc tam nobili studio collocemus? Tu fortasse non audis, totus in litteris abditus, multorum a consuetudine seiunctus, aut, si audis, negligis, opinor, magnis non tam fortunae, in qua tamen ipsa multum inest, quam rerum omnium laudabilibus praesidiis ad omnia munitus. Me vero, humilis hominem loci, hac una tibi Romani sermonis cupiditate parem, ceteris rebus omnibus inferiorem, ista fere, quae feriunt aures meas, vehementer commovent. Non quod ea, quibus utuntur, argumenta firma sint, quae ostendam esse inania, sed quod, ut eam quisque virginem, cuius amore flagret, intactam ab iniuria, puram ab omni labe velit, sic ego quasi lutosis maculis adspersam ac foedatam eloquentiam, quam semper dilexerim, cum ego adspicio, sensibus intimis afficior sic, ut ferre non possim. Obiiciunt illud primum: quatenus aliquid cognosci possit, eatenus in eo laborandum. Latinam linguam obsolevisse iam et extinctam paene totam esse. Quam enim hodie nationem, ut omnes animo perlustrentur, Latina loqui? Quod vero ex ea supersit in libris, minimum id esse, tamquam aliquod inane simulacrum corporis exanimis. Quocirca neque sciri perfecte, cum exiguam partem libri contineant, neque pronuntiari decenter, cum sermonis usus evanuerit, a nobis posse. Secundo loco statuunt: ut absolute percipi, quod negant, Latina lingua possit, mirari se tamen etiam atque etiam, cur industriam in ea discenda tam diuturnam ponamus. Vitio quidem id fieri voluntatis et iudicii. Dignitatem in re tantam non esse, ut haerere per tot annos in hoc studio debeamus. Concludunt postremo: ut de perfecta cognitione, de dignitate ac praestantia concedatur, tamen esse, cum ea pulsa successerit alia, minime necessariam. Haec isti; quae specie aliquid videntur: ego re nihil esse, si quando me praesente disputantur, concedo. Convenit inter nos esse aliquid in omnibus facultatibus atque artibus extremum. Quo nostra studia cum pervenerint, quiescendum. Sed hoc extremum quibus terminis metimur, reine natura, an vulgi opinione? Si opinione vulgi, licet propemodum otiose vivere: mediocria, quae putantur excellere, quaeramus. Id satis est. Illa summa, ubi summum decus habitat, quae vulgus ignorat, omittamus. Sin extremum illud esse volumus, quo perventum cum est, progredi longius non licet, moderata studia non dantur. Perfectam enim scientiae laudem adipisci maximi operis est. Itaque hoc extremum, quod, opinor, Natura novit una, sapiens nemo umquam se putavit esse consecutum. Exstant litterarum clarissimis testata monumentis, exempla summorum philosophorum. Qui cum aetatem in abditarum rerum perscrutanda notitia contrivissent multaque partim legendo partim cogitando praeclara et eximia reperissent, latere tamen adhuc magnis involutam difficultatibus veritatem et aliquid sibi atque adeo multum esse quaerendum existimabant. Eadem nunc aut certe similis admodum nostra ratio est. Quaerimus id, quod in Latina lingua perfectum putamus. Non assequemur: esto; verumtamen, quo plus, ut assequamur, contenderimus, eo scilicet propius, si quid studio proficitur, accedemus. At laboris et industriae terminus tamen statuendus aliquis est. Concedo; sed hoc quidem, si diligenter attendatur, nihil aliud est, quam perfectum ipsum definire. Hoc enim ad unum nostri labores intenduntur, hoc unum nostra spectat industria, perfectum autem ipsum ego mihi ab hominibus imperitis certe definiri nolo. Definiant ii, quibus utor magistris, Cicero, Caesar, Terentius, Plautus. Quorum ex libris, quae Latinae linguae sit elegantia, quae ubertas, quae vis, facile possim intelligere. Quae si, non dico quanta sunt (immensa enim esse video), sed si ea mihi magna ex parte comparassem, modum fortasse facerem studio meo. Sed, ut inter hos, qui nunc homines vivunt, aliquid esse videamur, nihil tamen, si vere de nobis ipsis iudicare volumus, prae illis, quorum exstant satis multa scripta divinitus, nihil, inquam, plane sumus. Quare quod ad scribendum attinet, habemus abunde, quod imitemur. De pronunciatione vero minimum laboro. Quid enim? An putamus in iis ipsis, qui tum Romae vivebant, eandem pronunciandi rationem fuisse? Non fuit. Confluebant in urbem, illecti spe summorum magistratuum, quod habuit illis temporibus praemium eloquentia, oratores ex universa Italia; caussas agebant Romani homines pariter atque peregrini, sono vocis dissimiles, pronunciatione diversi. Suam tamen quisque pro eo, quantum quisque valebat ingenio, laudem ferebat. Si Curibus educatum aut Arpini orantem in Foro audires, Sabinum statim aut Arpinatem agnosceres. Neque tamen a forensi opera et a iudiciis propterea quisquam est exclusus, quia minus Romane, hoc est quia minus apte minusve decenter pronunciaret. Nunc ipsum in hac, qua Itali omnes utimur, lingua estne omnium in disiunctis et longinquis urbibus simillima pronunciatio? Mehercule ne in iisdem quidem. Venetiis enim (domestico utar exemplo) aliter in urbe media, aliter in extrema loquuntur. Quapropter nimis iniusto privilegio damnabitur Latina lingua, si, quod in ceteris linguis usu videmus evenire, ut non modo diversis, verum etiam iisdem et temporibus et locis non similiter omnes pronuncient, id ei praecipuum apponatur, cuius etiam magnis ac praestantibus meritis aliquid largiri tum humanitatis tum aequitatis esset. Secundum erat de dignitate, in quo non tam equidem, quid ipse respondeam, quam quid istos in hanc mentem inpulerit, quaero. Itane? Dignitatem Latinae litterae non habent? Humiles et obscurae sunt litterae illae, quae populi Romani nomen extollunt atque illustrant? Quae summorum Imperatorum fortiter et praeclare gesta per omnes gentes cum laude disseminant? Quae maiores opes, quam ulla umquam lingua, maiora suorum meritorum praemia in orbis terrarum domina civitate sunt adeptae? Sed ineptus sim, si me patronum Latinae linguae profitear, quae tantum possidet eloquentiae, ut, ipsa suam caussam si agat, facile se ab adversariorum calumnia vindicare possit. Nunc quod isti postremo loco argumentum, quasi postrema in acie subsidium firmissimum collocant, videamus, in eo quantum roboris ac nervorum sit. Plus enim est fortasse, quam ut contemnere, minus certe, quam ut pertimescere debeamus. Nusquam, inquiunt, viget usus Latini sermonis: aliter nunc omnes loquimur. Id verum est. Si quid igitur in Latinam linguam studii confertur, opera non bene ponitur. Hoc falsum. Duplex autem est, qua utor, ratio probandi. Primum illud suscipio ac defendo: non, quaecumque necessaria non sint, propterea spernenda esse omnia atque explodenda; deinde, si spectetur utilitas, ita Latinam utilem esse linguam, ut etiam necessaria videatur. Quae sunt, quae vere et proprie necessaria dicimus? Nimirum ea, quibus carere nullo modo possumus. Huiusmodi sunt primum elementa, deinde, quibus famem frigoraque arcemus, victus, vestimenta, aedes aut ea, quibus haec parantur. Praeterea in publicis rebus leges et magistratus, in privatis severitas et vigilantia. Ex hoc numero Latinam certe non esse linguam facile concedo. Neque enim is ego sum, qui libenter cum veritate pugnem. Sed praeter haec, quibus hominum vita sustinetur et regitur, quam multa sunt minime necessaria, quae tamen habemus in deliciis, quae amamus, quae etiam honore prosequimur? Gemmas et vasa pretiose caelata, columnas marmoreas, laqueata tecta, sericas vestes, textiles picturas, artem in vocibus et fidibus, odores in unguentis, condimenta in cibis, haec certe atque huius generis sexcenta, non ut necessitati pareret, sed ut sensibus satisfaceret, invenit industria. Quae quin habeant iucunditatis et ornamenti plurimum, nemo negat. Quod si, quae sensus iuvant et laboriose quaesita sunt et retinentur accurate, quanto nobis ea, quae animum oblectant, potiora debent esse? Pascitur animus magnitudine rerum. Quid Livii sublimius historia, quae populi R. bellicam virtutem commemorat? Gravitate sententiarum quis Cicerone prudentius, quis eruditius disputat? Elegantia verborum et copia quis eodem ornatior, quis uberior? Varietate scriptorum quod genus Romanae litterae desiderant? Poetas habent egregios, historicos, oratores, philosophos etiam excellenti doctrina claros. Quae si vera sunt (sint necne, res ipsa declarat, ambigere non licet) et si voluptatem studiosis Latina lingua parit incredibilem, possum istis tribuere, quod volunt. Necessariam vulgo non esse, dum ipsi contra, quod ratio postulat atque exigit, hoc mihi tribuant, amandam esse vehementer atque expetendam. Sed haec ad eam, qua legendo fruimur, voluptatem pars attinet: nunc, quod eram alterum pollicitus, de utilitate videamus. Omnes linguae aliarum admixtione linguarum, si moderata sit, augentur, si nimia, corrumpuntur atque intereunt. Quod enim recipitur, id esse debet eius modi, ut recipientis naturam sua vi suaque magnitudine non exsuperet. Itaque sermo hic noster Italicus multas Gallici sermonis, multas Hispanici, quasdam aliarum nationum habet partes. Caussam si quaerimus: non alia, quam earum gentium interventus et consuetudo fuit. Quod si Gallorum aut Hispanorum immensa multitudo (exempli caussa dictum a me sit, omen quidem inane esse volo), sed si earum nationum maior aliqua vis in Italiam irruperit ac permanserit, maior simul induceretur Gallici aut Hispanici sermonis usus et fortasse adventicium illud usque eo valebit, ut hoc domesticum vincat suisque sedibus expellat. Quod olim Romanae linguae contigit, quam multarum aetatum spatio, multis maximarum rerum adiumentis auctam atque confirmatam diversis tamen populis Italiam occupantibus diversarum linguarum impetus oppressit. Cum igitur lingua linguam amplificet nostraque haec Italica, non multis abhinc saeculis orta nec admodum liberaliter praemiorum nutrimentis educata non ita dum adoleverit, ut suis contenta viribus esse possit, statuo sic atque concludo, accessionem ei fieri maiorem non posse, quam si cum Latina coniungatur. Non modo quia nulla plenior aut ornatior, verum etiam, quia nulla similior. Ex quo sequitur, ut ad coeundam cum ea societatem nulla commodior. Est igitur litterarum Romanarum cum per se laudabilis admodum et iucunda tractatio, tum vero, si quidem hunc ipsum, quo nunc utimur, auctum exornatumque sermonem cupimus, magnopere necessaria. Atque haec tu quoque vides, Alfonse ingeniosissime, tuumque iudicium cum mea sententia coniungis. Itaque, cum a prima pueritia ad eloquentiae Romanae cupiditatem incumbere coepisses, postea te non ambitio, quae saepe praeclare iacta fundamenta virtutis evertit, non commodum, non illa bonis artibus inimica voluptas ab hoc studio deduxit. Ac ne nunc quidem langues, cum tamen omnia videas ardere bello armorumque strepitu aures tuae quotidie personent. Quin, dum patrui tui, Carolus Cardinalis et Ioannes Palliani dux, uterque ob virtutem immortalitate dignissimus, maximeque pater tuus, Antonius Marchio Montisbelli, natus ad omnem gloriam omnique princeps laude cumulatus urbem Romam et iura Pontificia tuentur, partes in bello quisque suas consilio, vigilantia, fortitudine ita explent, ut antiquam maiorum suorum consuetudinem referant, ipse te interea contines in tuis perennibus studiis animumque tum aliis magno Principe dignis virtutibus, tum vero maxime excolis eloquentia, doctorem in ea ducemque nactus divino quodam munere virum excellentem, Ioannem Paullum Flavium, qui te novo quodam planeque admirabili genere disciplinae, abductum a vulgi erroribus per directam semitam ad eximium illud veteris Romanae linguae decus facile ducit, quo vel cum summis laboribus ac vigiliis adspirare pauci aut fortasse etiam nemo potest. Quamquam me nonnumquam de statu Latinae linguae cogitantem miseratio quaedam cum acerbo dolore tangit. Quod ita futurum animo cernam, ut haec per tot iam saecula, a tot ingeniis tam diligenter culta Latine scribendi ratio, quae parentem nostram Italiam nobilitavit, quae tot in nos merita contulit, aetate demum nostra, nisi remedium aliquod divinitus exstiterit, suam honestatem omnem neglecta prorsus in perpetuum amittat. Quod si rebus inclinatis iam iamque cadentibus opem ferre quisquam potest, unus est Paulus IV, Pontifex omnium optimus idemque divina potius quam humana sapientia praeditus. Unus, inquam, aut nemo umquam et Latinam linguam et laudabilia quaeque studia veterem in dignitatem vindicabit. Qui cum frater fuerit avi tui cumque illum una virtus ad eum gradum extulerit, unde humana omnia despicit, supra casus omnes, supra fortunam ipsam collocatus, hunc te decet imitari, huius vitam perpetuo sanctissimeque traductam, huius omnia facta, consilia, instituta tibi ante oculos ponere. Vides pietatem erga Deum et in auctoritate Pontificia, id est in ipsa religione tuenda firmitudinem animi atque constantiam; vides multiplicem rerum humanarum divinarumque scientiam, trium vero linguarum, Hebraicae, Graecae, Latinae, cognitionem paene singularem. Eloquentia vero prorsus eum excellere omnes fatentur, qui quidem ita quacumque de re non modo copiose, verum etiam eleganter ac diserte loquatur ex tempore, ut ei non arte quaesita, sed a natura donata videatur eloquentia. Hunc igitur sequere et in illius vestigio pedem statue. Ipse enim Deum secutus est, cum eam felicitatem, quam plerique mortales ignorant, animo cogitaret. Quem tu quoque finem spectas, ut audio et ob eam caussam futurum homines augurantur, ut eius dignitatis, quae summae proxima est, insignia brevi omnino consequaris. Quod cum evenerit, laetabor primum tua, deinde communium studiorum caussa.. Qui enim tuos impetus ad laudem nunc videmus tuosque plane sensus intelligimus, an, ubi ad istam voluntatem auctoritas atque opes accesserint, fore dubitemus, ut a te ipso dissentias? Praestabis, Alfonse, tu quidem alia praeclara, te ipso scilicet digna tuaque familia, in qua florere vides heroes permultos, gloria circumfluentes, virtutis in studio defixos. Maxime vero gratiam referes optime de te meritae Latinae linguae eamque paullatim Italia cedentem et ad transalpinas nationes magno nostro dedecore migrantem in suam sedem domiciliumque revocabis. Cuius gloriae caussa, si monendus es, monitorem ad te, sin rogandus, supplicem volui mittere commentarium hunc meum in epistulas ad M. Brutum et ad Qu. fratrem. Qui cum tibi studia commendat eloquentiae, in quibus ego per tot annos, utinam cum aliqua laude, magno certe cum labore versor, commendat simul, paullo tamen verecundius, se ipsum et vigilias meas, quarum fructus mihi erit uberrimus tum benevolentia tum iudicium tuum. Quaesivi omnino idque mihi primum fuit, posteritatis utilitatem, quod est proprium familiae nostrae; sed in te ipsum simul, cum huic operam commentario darem, spectavi. Tu si probas ea, quae litteris mandamus; si faves industriae optimeque te esse animatum erga mea studia significas: ego me, quae summa sunt, omnia consecutum putabo. [MDLVII]

                 De morte Bonfadii

Dilectae Musis animae, Iovis unica cura,
in quibus et rectum et longos exstincta per annos
nunc demum exoriens virtus antiqua relucet;
et tu, qui docti dux inclitus agminis anteis,
magnanime o iuvenis, Grimoalde, quis ille, quis esse
tam culto ingenio possit, tam divite vena,
officium vestrum qui versibus exprimat aptis?
Lapsus erat miser in culpam Bonfadius: index
detulerat patribus, nec inani teste probarat.
Quid facerent legum custodes? Legibus uti
coguntur; dignum est; servantur legibus urbes.
Continuo infelix in carcere conditur atro.
Nuntius interea tristis percusserat aures
omnium amicorum. Vestris dolor haesit acerbus
mentibus; afflicti propere concurritis omnes.
O pietas, o prisca fides! Vos crimine duro
oppressum et multis invisum, non tamen ipsi
pendentem extremo casu liquistis amicum.
Pugnastis precibus, fletu pugnastis amaro,
si possent flecti sensus mentesque severae.
Est etiam mimine dubio sermone relatum
argento atque auro multos cupiisse redemptum.
Docta cohors, quid agis? Turbatis navigat Euris
spes tua; vana petis portuque salutis aberras.
Ne lacrimas, ne funde ultra; desiste precari;
suscipis ingratum studium sterilemque laborem.
Fixa manet duris sententia legibus atrox;
Si fecit, pereat; factum patet, ergo peribit.
Horrendum carmen, tamen immutabile; quod non
frangere vis hominum, non flectere gratia possit.
Exprimitur tandem hoc invito a iudice, vivus
ne comburatur crepitanti deditus igni.
Tum se carnifici saevo Bonfadius ultro,
mente Deum spectans, animo imperterritus offert;
ille ministerio propere functurus iniquo
terribilis rigidam suspendit ad alta securim.
Quem feris, ah! scelerata manus? quam nobile collum
percutis ignoras, et quo te sanguine tingis?
Hic, qui prostratus iugulum tibi porrigit, a te
fortiter exspectans extremi vulneris ictum,
dulcibus et numeris et molli doctus avena,
cum caneret versus Musis et Apolline dignos,
aerio sacras descendere monte Camenas
atque habitare tuo, Benace, in litore iussit.
Hic et Romano eloquio et praecellit Etrusco,
mansuetus, facilis, dulci sermone disertus.
Haec tu non audis; sed inanibus irrita ventis
mandantur quaecumque loquor; tu parcere nescis:
eximios humilesque feris discrimine nullo.
Sic visum est superis; mutari fata nequibant.
Fixum erat ut damnatus et acri iudice victus,
Bonfadi, ante diem Ligurum morereris in urbe.
Urbs praeclara viris, urbs classe insignis et armis,
barbaricae gentis magnis decorata tropaeis,
cur veterem a nobis, cur fidum avellis amicum?
Non tamen obscurus perit aut inglorius; exstant
scripta viri, quae posteritas mirabitur omnis.
Tu quoque in historiis seros memorata per annos,
Genua, florebis viridi cum laude, et ab illo
quem tu exstinxisti tibi lucida gloria surget.
At tu, cui miser extrema Bonfadius hora
aspersam lacrimis misit per scripta salutem,
flos Ligurum, Grimoalde, tuae decus urbis et orbis,
et vos, o Phoebo sacri studiisque decoris,
egregii iuvenes, maestum lenite dolorem:
iam sat honorifico celebrastis funera fletu,
iam satis officio, satis et tribuistis amori.
Nec vestrum studium, pietas nec vestra latebit,
sed clarorum hominum semper notescet ab ore;
et quas ille truci correptus morte nequivit
officio studioque pares persolvere grates,
has qui perpetua vobis cum laude rependat
forsitan alter erit, vel iam est; multique sequentur.
Vive diu, studiosa manus, doctamque Minervam
excole, quae vestras divino nectare mentes
pascet et extremum tribuet per saecula nomen.