Epigrammata Thomae Mori Selecta

[The numbering system is from The Complete Works of Thomas More, vol. 3 (Yale, 1976).]

CONTENTS

37
Cunicula loquitur quae elapsa mustelae incidit in disposita venatorum retia.

Mustelam obliquo dilapsa foramine fugi.
   Sed feror humanos heu misera in laqueos.
Hic ego non vitam, celerem non impetro mortem.
   Servor ut heu rapidis obiciar canibus.
Qui mea dum laniant scelerato viscera morsu,
   spectat, et effuso sanguine ridet homo.
O durum genus, atque fera truculentius omni,
   nex cui crudelem praebet acerba iocum.

[Contents]

42
Venatus araneae.

Insidiata vagam comprendit aranea muscam,
   et lentis trepidam cassibus implicuit.
Iamque hiat in morsum, sed saepe os inter et offam,
   ut verbum vetus est, multa venire solent.
Sors muscae miseretur, et adversatur Arachnae,
   inque malam e misera transtulit exitium.
En stimulante fame properans invadis utramque
   sturne, ruunt casses, haec fugit, illa perit.
Sic misero spes est plerumque secure sub ipsa,
   inter et armatos mille malo metus est.

[Contents]

52
In ridiculum iudicium (e Graeco).

Lis agitur, surdusque reus, surdus fuit actor.
   Ipse tamen iudex surdus utroque magis.
Pro aedibus hic petit aes, quinto iam mense peracto.
   Ille refert, 'Tota nocte mihi acta mola est.'
Aspicit hos iudex, et 'Quid contenditis?' inquit.
   'An non utrique est mater? Utrique alite.'

[Contents]

56
In mortis diem omnibus incertum.

Fleres, si scires unum tua tempora mensem.
   Rides, cum non sit forsitan una dies.

[Contents]

59
In hominis nativitatem (e Graeco).

Heus homo si memor es, quid te dum gigneret, egit
   tum pater, ex animo iam tumor ille cadet.
At Plato te fastu dum somniat inflat inani,
   aeternumque vocat semen et aethereum.
Factus es ecce luto, quid suspicis alta? sed istud
   plasmate qui te ornat nobiliore feret.
Quin si vera voles audire, libidine foeda
   natus es e coitu, guttula et e misera.

[Contents]

61
In astrologum uxoris impudicae maritum.

Astra tibi aethereo pandunt sese omnia vati,
   omnibus et quae sint fata futura, monent.
Omnibus ast uxor quod se tua publicat, id te
   astra, licet videant omnia, nulla monent.

[Contents]

75
Vita ipsa cursus ad mortem est.

Nugamur, mortemque procul, procul esse putamus.
   At mediis latet haec abdita visceribus.
Scilicet ex illa, qua primum nascimur hora,
   prorepunt iuncto vitaque morsque pede.
Partem aliquam furtim qua se metitur, et ipsam
   surripit e vita quaelibet hora tua.
Paulatim morimur, momento extinguimur uno;
   sic oleo lampas deficiente perit.
Ut nihil interimat, tamen ipso in tempore mors est.
   Quin nunc, interea dum loquimur, morimur.

[Contents]

79
De morte.

Somniat, hic ditem qui se putat esse, videtque
   morte experrectus ilico quam sit inops.

[Contents]

117
In furem et patronum.

Dum furti metuit damnari Clepticus, amplo
   non sine consuluit munere causidicum.
Hic ubi saepe diuque immensa volumina volvit,
   'Spero' ait 'effugies, Cleptice, si fugias.'

[Contents]

119
In huius vitae vanitatem.

Damnati ac morituri in terrae claudimur omnes
   carcere, in hoc mortem carcere nemo fugit,
carceris in multas describitur area partes,
   inque aliis alii partibus aedificant.
Non aliter quam de regno de carcere certant.
   In caeco cupidus carcere condit opes,
carcere obambulat hic vagus, hic vincitur in antro.
   Hic servit, regit hic, hic canit, ille gemit.
Iam quoque dum carcer non tanquam carcer amatur,
   hinc aliis alii mortibus extrahimur.

[Contents]

128
Ridiculum in Gelliam.

Quid modo saeclorum miremur monstra priorum,
   quod loquitur taurus, quod cadit imbre lapis?
Monstra antiqua novum superat: surrexerat ecce
   ante tenebrosum Gellia vesper heri.
Plus dicturus eram, nisi me ridere putares,
   surrexit mediam, sed tamen ante diem.
Mira licet saepe illa tamen videre priores,
   saepe potest forsan cernere posteritas,
istud at hesternam nemo unquam viderat ante,
   et post hanc poterit nemo videre diem.

[Contents]

133
Ridiculum in ministrum.

Muscas e cratere tulit conviva priusquam
   ipse bibit, reddit rursus, ut ipse bibit.
Addidit et causam, 'Muscas ego non amo,' dixit,
   'sed tamen e vobis nescio num quis amet.'

[Contents]

143
Versus iambici dimetri brachycatalectici ad Candidum, qualis uxor deligenda.

Iam tempus id petit
monetque, Candide,
vagis amoribus
tandem renunties,
tandemque desinas
incerta Cypridis
sequi cubilia,
quaerasque virginem,
quam rite iam tibi
concorde vincias
amore coniugem,
quae iam genus tuum,
quo nil beatius,
fecunda dulcibus
natis adaugeat.
Pater tibi tuus
hoc ante praestitit.
Quod a prioribus
prius receperis
non absque faenore
repende posteris.
Non sit tibi tamen
haec cura maxima
spectare, Candide,
quid dotis afferat,
quam sitve candida.
Infirmus est amor,
quem stultus impetus
decore concitus
parit, vel improbus
ardor pecuniae.
Quicumque amaverit
propter pecuniam
amatur huic nihil
praeter pecuniam.
Capta pecunia
vanescit ilico
item fugax amor,
fereque iam prius
perit quam nascitur.
At nec pecunia,
quam avarus antea
miser cupiverat,
iuvare postea
quicquam potest, ubi
quam non amaverit
invitus attamen
omnino cogitur
tenere coniugem.
Quid forma? numquid haec
vel febre decidit,
annisve deperit
ut sole flosculus?
Tum defluentibus
genae coloribus,
amor ligaverant
quem haec sola vincula,
solutus aufugit.
At verus est amor
quem mente perspicax,
ratione consule
prudens iniverit;
et quem bono omine
virtutis inclutae,
(quae certa permanens
non febre decidit,
annisve deperit)
respectus efficit.
Primum ergo quam voles
amice, ducere,
quibus parentibus
sit orta perspice:
ut mater optimis
sit culta moribus,
cuius tenellula
mores puellula
insugat, exprimat.
Tum qua sit indole,
quam dulcis, hoc vide,
ut ore virginis
insit serenitas,
ab ore virginis
absitque torvitas;
at rursus ut tamen
sit in genis pudor,
nec ore virginis
insit procacitas.
Et sit quieta, nec
cingat salacibus
viros lacertulis.
Vultu modesta sit,
nec spectet undique
vagis ocellulis.
Proculque stulta sit
parvis labellulis
semper loquacitas,
proculque rusticum
semper silentium.
Sit illa vel modo
instructa literis,
vel talis ut modo
sit apta literis,
felix quibus bene
priscis ab optimis
possit libellulis
vitam beantia
haurire dogmata.
Armata cum quibus
nec illa prosperis
superba turgeat,
nec illa turbidis
misella lugeat
prostrata casibus.
Iucunda sic erit
semper, nec unquam erit
gravis, molestave
vitae comes tuae.
Quae docta parvulos
docebit et tuos
cum lacte literas
olim nepotulos.
Iam te iuvaverit
viros relinquere,
doctaeque coniugis
sinu quiescere,
dum grata te fovet,
manuque mobili
dum plectra personant
et voce (qua nec est,
Progne, sororculae
tuae suavior)
amoena cantilat,
Apollo quae velit
audire carmina.
Iam te iuvaverit
sermone blandulo
docto tamen, dies
noctesque ducere,
notare verbula
mellita maximis
non absque gratiis
ab ore melleo
semper fluentia,
quibus coherceat
si quando te levet
inane gaudium,
quibus levaverit,
si quando deprimat
te maeror anxius,
certabit in quibus
summa eloquentia
iam cum omnium gravi
rerum scientia.
Talem olim ego putem,
et vatis Orphei
fuisse coniugem
nec unquam ab inferis
curasset improbo
labore feminam
referre rusticam.
Talemque credimus
Nasonis inclutam,
quae vel patrem queat
aequare carmine,
fuisse filiam.
Talemque suspicor
(qua nulla carior
unquam fuit patri,
quo nemo doctior)
fuisse Tulliam.
Talisque, quae tulit
Gracchos duos, fuit,
quae quos tulit, bonis
instruxit artibus.
Nec profuit minus
magistra quam parens.
Quid prisca saecula
tandem revolvimus?
Utcumque rusticum,
unam tamen tenet
nostrumque virginem,
tenet, sed unicam,
at sic ut unicam
plerisque praeferat,
cuique conferat
ex his, fuisse, quae
narrantur omnibus
tot retro saeculis,
quae nunc et ultimam
monet Britanniam
perlata pennulis
famae volucribus,
laus atque gloria
orbis puellula
totius unica,
ac non modo suae
Cassandra patriae.
Dic ergo Candide,
si talis et tibi
puella nuberet,
quales ego tibi
supra recensui,
desit licet queas
formam requirere,
dotisve quod parum
lucrere conqueri?
Hic sermo verus est,
quaecumque sit, satis
est bella quae placet,
nec quisquam habet magis
quam qui sibi satis
quodcumque habet, putat.
Sic nunc me amet mea,
ut nil ego tibi,
amice, mentiar.
Cuicumque gratiam
formae negaverit
natura virgini,
certe licet siet
carbone nigrior,
foret tamen mihi hac
virtutis indole
olore pulchrior.
Cuicumque lubrica
dotem negaverit
fortuna virgini,
certe siet licet
vel Iro egentior,
foret tamen mihi hac
virtutis indole
te Croese ditior.

[Contents]

167
De puella quae raptum finxit.

Conspiceret solam iuvenis cum forte puellam,
   et sibi oportunum crederet esse locum,
improbus invitam cupidis amplectitur ulnis,
   basiaque et plus quam basia ferre parat.
Illa reluctata est, legemque irata minatur,
   qua miser, effuso sanguine, raptor obit.
Institit ille tamen iuvenili ardore protervus,
   nunc precibus satagit, nunc superare metu.
Non precibus, non illa metu superata reclamat.
   Calce petit, mordet dente, manuque ferit.
Ira subit iuvenem iam paene libidine maior,
   et ferus 'O demens, siccine pergis?' ait.
'Per tibi ego hunc ensem iuro,' simul extulit ensem,
   'Commoda ni iaceas, ac taceas, abeo.'
Ilico succubuit tam tristi territa verbo,
   Atque 'Age, sed quod agis, vi tamen' inquit 'agis.'

[Contents]

198
Quis optimus reipublicae status.

Quaeris uter melius, Rexne imperet anne Senatus.
   Neuter (quod saepe est) si sit uterque malus.
Sin sit uterque bonus, numero praestare Senatum,
   inque bonis multis plus reor esse boni.
Difficile est numerum forsan reperire bonorum,
   sic facile est unum saepius esse malum,
et fuerit medius saepe inter utrumque Senatus,
   sed tibi vix unquam Rex mediocris erit.
Consilioque malus regitur meliore Senator,
   Rex consultores sed regit ipse suos.
Alter ut eligitur populo, sic nascitur alter.
   Sors hic caeca regit, certum ibi consilium.
Illeque se factum populo, populum sibi factum
   scilicet hic ut sint quos regat ipse putat.
Rex est in primo semper blandissimus anno,
   omni anno consul rex erit ergo novus.
Rex cupidus longo populum corroserit aevo.
   Si consul malus est, spes melioris adest.
Nec me nota movet quae pastam fabula muscam
   ferre iubet, subeat ne male pransa locum.
Fallitur, expleri regem qui credit avarum,
   nunquam haec non vacuam mittet hirudo cutem.
At patrum consulta gravis dissensio turbat,
   Regi dissentit nemo, malum hoc gravius.
Nam cum de magnis varia est sententia rebus --
   Quaestio sed tamen haec nascitur unde tibi?
Estne usquam populus, cui Regem sive Senatum
   praeficere arbitrio tu potes ipse tuo?
Si potes hoc, regnas: nec iam cui, consule, tradas
   imperium: prior est quaestio, an expediat.

[Contents]

201
De rege et rustico.

Rusticus in silvis nutritus venit in urbem,
   rusticior Fauno, rusticior Satyro.
En populus plena stetit hinc, stetit inde platea,
   unaque vox tota, 'Rex venit!', urbe fuit.
Rusticus insolita vocis novitate movetur,
   quidnam ita respectet turba, videre cupit.
Rex subito invehitur, celebri praeeunte caterva,
   aureus excelso conspiciendus equo.
Tum vero ingeminant, 'Vivat rex!': undique regem
   attonito populus suspicit ore suum.
Rusticus 'O ubi rex, ubi rex est?' clamat: at unus
   'Ille' ait 'est illo qui sedet altus equo.'
'Hiccine rex? Puto me derides' rusticus inquit.
   'Ille mihi picta veste videtur homo.'

[Contents]

235
In puellam divaricatis tibiis equitantem.

Ergo puella viri quis te negat esse capacem,
cum tua tam magnum circumdant crura caballum?

[Contents]

247
De Hespero confitente.

Ex more sacro dum sacerdoti Hesperus
commissa fassus expiaret crimina,
explorat huius ille conscientiam
et cautus omne examinat scelerum genus,
interque multa quaerit anne unquam malos
ritu profano crediderat in daemones.
'Vah, egone credam in daemones,' inquit, 'pater?
Multo labore vix adhuc credo in Deum.'

[Contents]

254
Medicinae ad tollendos foetores anhelitus provenientes a cibis quibusdam.

Sectile ne taetros porrum tibi spiret odores,
   protinus a porro fac mihi caepe vores.
Denuo foetorem si vis depellere caepae,
   hoc facile efficient allia mansa tibi.
Spiritus at si post etiam gravis allia restat,
   aut nihil, aut tantum tollere merda potest.

[Contents]

258
Epitaphium in sepulchro Iohannae olim uxoris Mori, destinantis idem sepulchrum et sibi et Aliciae posteriori uxori.

Cara Thomae iacet hic Iohanna uxorcula Mori,
   qui tumulum Aliciae hunc destino, quique mihi.
Una mihi dedit hoc coniuncta virentibus annis,
   me vocet ut puer et trina puella patrem.
Altera privignis (quae gloria rara novercae est)
   tam pia, quam natis vix fuit ulla suis.
Altera sic mecum vixit, sic altera vivit,
   carior incertum est, haec sit, an haec fuerit.
O simul O iuncti poteramus vivere nos tres
   quam bene, si fatum religioque sinant.
At societ tumulus, societ nos obsecro caelum.
   Sic mors, non potuit quod dare vita, dabit.

[Contents]

263
Gratulatur quod eam repperit incolumem quam olim ferme puer amaverat.

Vivis adhuc, primis o me mihi carior annis,
   redderis atque oculis Elisabetha meis!
Quae mala distinuit mihi te fortuna tot annos?
   Paene puer vidi, paene reviso senex.
Annos vita quater mihi quattuor egerat, inde
   aut duo defuerant aut duo paene tibi,
cum tuus innocuo rapuit me vultus amore,
   vultus, qui quo nunc fugit ab ore tuo?
Cum quondam dilecta mihi succurrit imago,
   hei, facies quam nil illius ista refert!
Tempora quae, tenerae nunquam non invida formae,
   te rapuere tibi, non rapuere mihi:
ille decor nostros toties remoratus ocellos
   nunc tenet a vultu pectora nostra tuo.
Languidus admoto solet ignis crescere flatu
   frigidus obruerat quem suus ante cinis,
tuque facis, quamvis longe diversa priori,
   ut micet admonitu flamma vetusta novo.
Iam subit illa dies, quae ludentem obtulit olim
   inter virgineos te mihi prima choros;
lactea cum flavi decuerunt colla capilli,
   cum gena par nivibus visa, labella rosis;
cum tua perstringunt oculos duo sidera nostros
   perque oculos intrant in mea corda meos;
cum velut attactu stupefactus fulminis haesi,
   pendulus a vultu tempora longa tuo;
cum sociis risum exhibuit nostrisque tuisque
   tam rudis et simplex et male tectus amor.
Sic tua me cepit species: seu maxima vere
   seu maior visa est quam fuit esse mihi;
seu fuit in causa primae lanugo iuventae
   cumque nova suetus pube venire calor;
sidera seu quaedam nostro communia natu
   viribus afflarant utraque corda suis;
namque tui consors arcani conscia pectus
   garrula prodiderat concaluisse tuum.
Hinc datus est custos ipsisque potentior astris
   ianua quos vellent illa coire vetat.
Ergo ita disiunctos diversaque fata secutos
   tot nunc post hiemes reddidit ista dies --
ista dies, qua rara meo mihi laetior aevo
   contigit, occursu sospitis alma tui.
Tu praedata meos olim sine crimine sensus,
   nunc quoque non ullo crimine cara manes;
castus amor fuerat, ne nunc incestior esset,
   si minus hoc probitas, ipsa dies faceret.
At superos, qui lustra boni post quinque valentem
   te retulere mihi, me retulere tibi,
comprecor ut lustris iterum post quinque peractis
   incolumis rursus contuar incolumem.

[Contents]

264
T. Morus Margaretae Elisabethae Caeciliae ac Ioanni dulcissimis liberis S.P.

Quattuor una meos invisat epistola natos
   servet et incolumes a patre missa salus.
Dum peragratur iter, pluvioque madescimus imbre,
   dumque luto implicitus saepius haeret equus,
hoc tamen interea vobis excogito carmen,
   quod gratum (quamquam sit rude) spero fore.
Collegisse animi licet hinc documenta paterni,
   quanto plus oculis vos amet ipse suis,
quem non putre solum, quem non male turbidus aer
   exiguusque altas trans equus actus aquas,
a vobis poterant divellere, quo minus omni
   se memorem vestri comprobet esse loco.
Nam crebro dum nutat equus casumque minatur
   condere non versus desinit ille tamen:
carmina quae multis vacuo vix pectore manant
   sollicito patrius rite ministrat amor.
Non adeo mirum si vos ego pectore toto
   complector, nam non est genuisse nihil:
provida coniunxit suboli natura parentem
   atque animos nodo colligat Herculeo.
Inde mihi tenerae est illa indulgentia mentis
   vos tam saepe meo sueta fovere sinu;
inde est vos ego quod soleo pavisse placenta,
   mitia cum pulchris et dare mala piris;
inde quod et Serum textis ornare solebam,
   quod nunquam potui vos ego flere pati.
Scitis enim quam crebra dedi oscula, verbera rara,
   flagrum pavonis non nisi cauda fuit;
hanc tamen admovi timideque et molliter ipsam,
   ne vibex teneras signet amara nates.
Ah ferus est dicique pater non ille meretur,
   qui lacrimas nati non fleat ipse sui!
Nescio quid faciant alii, sed vos bene scitis
   ingenium quam sit molle piumque mihi,
semper enim quos progenui vehementer amavi
   et facilis (debet quod pater esse) fui.
At nunc tanta meo moles accrevit amori
   ut mihi iam videar vos nec amasse prius.
Hoc faciunt mores puerili aetate seniles,
   artibus hoc faciunt pectora culta bonis,
hoc facit eloquio formatae gratia linguae
   pensaque tam certo singula verba modo:
haec mea tam miro pertemptant pectora motu
   astringuntque meis nunc ita pignoribus,
ut iam quod genui, quae patribus unica multis
   causa est affectus, sit prope nulla mei.
Ergo, natorum carissima turba meorum,
   pergite vos vestro conciliare patri,
et quibus effectum est vobis virtutibus istud,
   ut mihi iam videar vos nec amasse prius,
efficitote (potestis enim) virtutibus isdem
   ut posthac videar vos nec amare modo.

[Contents]