DE CONSTANTIA IURISPRUDENTIS

[1] Qua definitione graeci philosophi sapientiam, scis, amplissime FRANCISCE VENTURA, romanos iureconsultos iurisprudentiam definire. Sapientia autem graviter Platoni descripta <<hominis consummatrix>>.

Hominis interioris partes - Ex mente vera animus rectus.

[2] Hominis autem interioris sunt partes duae, mens et animus, quae vulgo scholarum <<intellectus>> et <<voluntas>> dicuntur. Originis autem vicio demonstravimus utramque corruptam, mentem erroribus illusam, animum cupiditatibus laniatum, et ex erroribus mentis nasci animi cupiditates, eosque esse parentes omnis infelicitatis humanae. Atqui demonstravimus quoque in homine corrupto inesse conatum mentis ad verum, et ex perspicua veri cognitione existere iusti voluntatem: quod tantundem est ex mente vera animum rectum induci.

Ut sapientia hominem perficit? - Unde constantia sapientis?

[3] Sapientia autem mentem veris aeternis purgat, quibus animum virtutibus instruit, et sic hominem ab utraque interiori eius parte consummat ac perficit. Quare, uti stultorum est perpetuo errare, iugiter poenitere, in diversa usque distrahi, semper displicere ipsos sibi, unde eos stultitiae <<heautontimorumenos>> appellavimus; ita sapientiae proprium est in omni sententia constare, unde sapiens constet in omni vita.

Oeconomia disserendorum - Disciplinarum summa genera duo: philosophia, philologia - Ratio disserendi.

[4] Igitur, ut iurisprudentiae suam adstruamus constantiam in hoc libro secundo, quicquid usquam de principiis divinae et humanae eruditionis scriptum dictumve sit, quod cum principiis quae libro primo posuimus congruerit, verum; quod dissenserit, falsum esse, per sequentia ex iisdem nostris principiis corollaria demonstremus: quae erat tertia pars nostrae dissertationis universae. Et quando disciplinae omnes ad haec duo summa genera revocantur, ut aliae circa necessaria naturae, aliae circa placita humani arbitrii versentur, illa pro nostro argumento ad philosophiam, haec ad philologiam retulerimus: ita tamen, ut philologia a philosophia, non, ut hactenus a graecis latinisque omnibus factum est, distrahatur; sed haec posterior, ut par est, prioris necessaria sit consecutio. Et ita iurisprudentis constantiam formare et firmare conabimur: ab utraque eius muneris parte in legibus interpretandis, altera rationem aeternam spectare philosophum, altera philologum verba legum expendere.

PARS PRIOR

DE CONSTANTIA PHILOSOPHIAE

[PRINCIPIUM]

Pro ordine igitur quo divinae et humanae eruditionis principia libro superiore demonstravimus, pro eo, inquam, ipso eorum consectanea ad firmandam iurisprudentis constantiam disseramus.

CAPUT I

RATIO DISSERENDI VERA DE DIVINIS ET HUMANIS REBUS
EX RECTA SUAE NATURAE CONSCIENTIA

In homine scientiarum et virtutum principium est, non memoria consepulta.

[1] Et principio, quando omnis divinae et humanae eruditionis principia eduximus ex certissima nostrae naturae cognitione, quae est nosse, velle, posse cuiusque, quae in homine sunt, ut scientiarum, ita virtutum, principia. Quae* Socrates dicebat neque scientias doceri neque virtutes posse, educi vero per praeceptores in auditoribus posse: quare ipse se <<ingeniorum obstetricem>> profitebatur, qui iis conatum ad verum, quem diximus, promovere posset, indere vero non posset. In cuius rei argumentum a septuennibus vix pueris, geometriae omnino rudibus, recte interrogando geometricas reportabat apodixes: itaque interrogationes recte institutas dimidium scientiae continere affirmabat. Quem platonici secuti, dialecticam <<interrogandi artem>> definiere. Huc omnia collimant veracissimam de divinis et humanis rebus disserendi rationem esse ex recta suae cuiusque naturae conscientia.

* Quare?

Inquisitioni veri magis noxia animi vicia quam mentis errores.

[2] Quanquam enim ex mentis erroribus animi vicia gignantur, tamen animi vicia magis quam mentis errores inquisitioni veri sunt impedimento: nam ex corruptis moribus proveniunt sectarum vel caussarum studia, nostrae ingeniorum deliciae, quibus nostros mentis errores obstinamus. Quare Aristoteles moralis doctrinae auditione adolescentes arcebat, quod ea aetas, affectibus maxime perturbata, nondum habeat eius scientiae principium.

CAPUT II

SCEPSIS AB OMNI DOCTRINA,
DE MORIBUS MAXIME, ELIMINANDA

Insistentes igitur ordine quo a metaphysica, omnium scientiarum parente, exorsi sumus, quando demonstravimus genus humanum universum quasdam communes aeterni veri notiones habere, in quas omni humanitatis sensu plane carere videntur qui non conveniunt; ab omni divinae et humanae eruditionis orbe universa scepsis facessat, quae omnis religionis hostis, omnis reipublicae labes cum illa sua a)katalhyi/a, seu veri incomprehensione, et cum illa sua nefaria e)poxh/, seu assensus sustentatione, qua vel patri de vita periclitanti non affert auxilium, dubitans recte ne an prave faciat. Et Carneades isti, qui pridie iustitiam in rebus humanis esse, postridie non esse aequis momentis dissertant, ab omni republica, sicut ille olim a romana, publice eiiciantur.

CAPUT III

DE VERITATE METAPHYSICAE CHRISTIANAE

Ens verum Deus - Duplex hominis vita: in Deo divina, in corpore bruta - Theologia civilis christiano eadem ac naturalis platonicorum.

Vidimus per ideam ordinis aeterni homines scientiarum principia cognoscere in Deo, ac proinde a Deo esse ipsarum principia rerum. Atque hinc intelleximus Deum esse Posse, Nosse, Velle infinitum, et quod ea tria unum sunt, verum esse. Igitur vera metaphysica christiana, qua Deus se ipsum Mosi definit: <<Qui est misit me; sum qui sum>>; quare divinus Plato, quum to\ o)/n dicit, Deum intelligit, quasi creata omnia prae Deo re vera non sint. Unde fluit illa metaphysica Apostoli analysis: <<In Deo vivimus, movemur et sumus>>. Et vivimus quidem ex vero et ratione, quae est divina hominis vita: uti in corpore vivimus ex falsis sensuum et cupiditate, quae est vita hominis bruta. Igitur demonstratum quoque christianum veri krith/rion, quod ipsa divina sapientia nos docet: <<Ego sum veritas>> et <<Deus luminum pater>>.

CAPUT IV

DE VERITATE CHRISTIANAE RELIGIONIS

Quae vera religio?

[1] Protinus a Deo hominem demonstravimus Adamum creatum, et quidem natura integrum, suo vicio lapsum: unde demonstravimus principia sacrae historiae, ac proinde demonstravimus principia* theologiae revelatae. Cumque verum unum et veritas sit ipse Deus et mente, non sensu, verum cognoscamus, hinc conficitur quod unius Dei, qui mente intelligatur, cultus vera religio sit.

* principio C

Veri grammatici officium gravi Varronis exemplo.

[2] Varro, vulgari elogio <<romanorum doctissimus>>, qui ex suo absoluti grammatici munere Rerum divinarum et humanarum ac De philosophia libros scripsit, philologiam philosophiae submittens, hanc veram religionem intellexit, cui si potestas facta esset de religionibus statuendi, ex <<naturae formula>>, hoc est ex idea veri, unum Deum sub nulla imagine colendum proponeret.

Veri divini cultus . . .

[3] Ada integer mente pura contemplabatur Deum, puro animo diligebat. Hic est Dei cultus, quem Varro coniecit.

. . . partes duae: castitas mentis, pietas animi, unde vitae veritas et in homines diligentia.

[4] Igitur eius cultus partes duae: castitas mentis, quae sensuum erroribus, animi perturbationibus pura erat; et animi pietas, quae proprie <<amor erga Deum>> appellatur. Ex castitate mentis integri hominis proprium erat cum omnibus in omni vita verare; ex pietate animi proprium quoque fuisset homines senes tanquam parentes, aequales tanquam germanos fratres, aetate minores tanquam filios animo omnes complecti. Unde postea <<pietas>> non solum in Deum, sed in parentes,* necessarios, patriam, dicta mansit. Cuius pietatis studio, sed falso, Plato, in sua Republica, uxores communes esse volebat.

* sine commate N C

Sapientia integra sive heroica - In homine corrupto sapientia philosophica, sapientia civilis.

[5] Atque haec Adae castitas, haec pietas erga Deum erat sapientia integra et vere heroica, quae postea, natura corrupta, divisa est; et rerum altissimarum contemplatio dicta <<sapientia>>, quae sapientiae humanae integrae pars una fuerat, Dei contemplatio ex mente pura. Et eximia civilium virorum prudentia, qua genus humanum, quanto latius possunt, conservant, ut qui respublicas optimis legibus fundant, consiliis administrant aut utilissimis vitae agendae monitis homines iuvant, <<sapientia>> appellata quoque est; quae erat altera sapientiae integrae pars, qua homo integer, ex Dei pietate animatus*, homines omnes diligeret. Ex quo genere septem sapientes suos graeci numerant, atque in iis Solonem, qui legibus atheniensium libertatem fundavit; et populus romanus Sempronium a maxima iuris scientia Sofo/n appellavit, et Scipionem Nasicam, a senatu sapientissimum mortalium, ut Socrates ab oraculo, iudicatum, <<Corculum>> dixit.

* animitus N

Polybii locus benigne exceptus - Unus Ada integer vere sapiens - Iustitia fortitudine maior - Amicitia maior iustitia.

[6] Atque huc referendum quod Polybius scribit, quem locum impii in suam partem detorquent: quod, <<si homines omnes essent sapientes, istis religionibus et legibus non esset opus>>. Nam de vera sapientia humana eum intellexisse benignius est, et qualis in Ada integro fuit, historicum sapientissimum coniectasse: nempe, nisi Ada peccasset, cuius unius integri vera sapientia humana fuit, ex mente pura Deo uniti viveremus, et, Deum contemplando, nullas cupiditatis audiremus turbidas voces; unde nedum innocentem humanam vitam, sed ageremus quoque beatam. Itaque Polybius id ad illud ipsissimum instar quo Themistocles dixit: <<Si iustitiam homines colerent, fortitudine opus non esset>>, et ut Aristoteles in Ethicis multo gravius: <<Si amicitiam, quae omnibus omnia communia esse dictat, coleret genus humanum, ne ipsa quidem iustitia indigeremus, ac proinde nec legibus, nec republica>>. Quare haec sapientissimorum hominum vota nihil aliud sunt nisi naturae humanae integrae a Deo creatae coniecturae. Ceterum, Polybius more hominum fecit, qui falsas omnes religiones ex sua falsa aestimavit.

Corrupto homine, religio pietati, castitas corporis castitati mentis successit, perpetua hebraeis et temporaria, gentibus temporaria tantum.

[7] Natura autem per Adae lapsum corrupta, pietati successit religio, quae proprie est summi Numinis metus, et quidem ex conscientia reatus; quo sensu verum illud poetae, quod impii sibi adiudicant:

Primos in orbe deos
Fecit timor.

Castitati vero mentis succurrit castitas corporis, quae perpetua hebraeis erat circumcisione, quam ob corporis mundiciem alias satis multas nationes recepisse eruditi notant: sed et ab iisdem hebraeis sacrificaturis castitas corporis praeterea lavacris repetebatur. Gentes autem sacrificaturae solum lavabant, de quo ritu conceptum caput illud a Cicerone, De legibus: <<Deos caste adeunto>>; nam pars altera - <<Pietatem adhibento>> - a natura integra ad corruptam translata est, qua pietas habita deinde est deos vereri ac metuere.

Honor proprie Dei est - Quid? et unde? - Eius discrimen inter hebraeos et gentes.

[8] Et quia ex metu Numinis pietati, sive amori erga Deum, in natura integra successerat honor in corrupta, quem proprie de diis dici Aristoteles docet; estque nostrae infirmitatis ac divinae potentiae significatio, quae fit aris, templis et sacrificiis: hinc lex XII Tabularum, apud Ciceronem, postquam pietatem iusserat, quam nos <<honorem>> sumus interpretati, protinus subdit: <<Opes amovento>>. Et ita pro vero Dei cultu, qui natura integra erat ex mente pura amor Dei, natura corrupta fuit gentibus solo puro corpore diis exhibitus honor: hebraeis vero, et circumcisione et lavacris corpore casto, sed potissimum <<spiritu contribulato>>, <<corde contrito et humiliato>>, ac proinde mentis castitate magis quam corporis, vero Deo sacra faciebant.

Vita contemplativa activae regula - Contemplatio mater divinationis - Populus hebraeus nulla divinatione fundatus - Idolatria et divinatio geminae* ortae.

[9] Cumque homo integer aeternum verum mente pura contemplaretur, in corruptione homines caelum oculis contemplari coeperunt, quae est nativa <<contemplationis>> significatio ab augurali vocabulo <<templis caeli>>, hoc est caeli regionibus, quas augures, augurium capturi, designabant (et <<extemplo>> pro <<statim>>, quum, augurio capto, de turri augurali protinus descendebant). Cumque homo, contemplatione veri aeterni ex mente pura, iam vitae agenda a Deo ipso discebat, deinde genus humanum corruptum contemplatione caelum de vitae* agendis consulebat. Hinc populus hebraeus, qui verum Deum colebat, nulla divinatione fundatus, quae est praecipua ratio cur a gentibus segregaretur, quibus, simul cum idolatria, gemina divinatio orta est. In Asia, apud chaldaeos, qui caeli errones et motu et lumine insigniores finxere deos, et ex eorum conspectu futura significabant, quae <<magia>> dicta est, et cuius gnari <<magi>>, seu sapientes, appellati: in Europa, ut apud latinos graecosque, divinatio in auspiciis posita est.

* divinatiog eminae C
* vita N C

Certum in natura corrupta vero in natura integra substitutum - Res divinae civiles - Res divinae naturales - Ut metaphysica religionum materia - Sapientiae integrae partes ut, corrupta natura, divisae coaluere.

[10] Atqui Dei cultus ex veri aeterni cognitione cum mente pura in homine integro aeternus fuisset, nam semper uniformis fuisset. Hinc, homine per peccatum cognitione veri ex mente pura in vitae agendis mulctato, substitutum est vero certum; et legibus certi dii, certae cerimoniae, certae formulae verborum institutae, ut religiones, quantum in humanis liceret, aeternae essent. Quae sunt res divinae quas leges iubent, et apud vulgus respondent rebus divinis quas philosophi rationibus docent, et sunt prima et aeterna vera quae metaphysica statuit. Quare, de quibus metaphysica agit sunt populis religiones fundatae: vera hebraeis, qui unum increatum mundi Creatorem sub nulla imagine; falsae gentibus, quae mundum, mundique animam, eiusque animae mentem, seu vim motricem mundo coaevam, necessario agentem et in partibus mundi divisam, - ut, exempli gratia, vim motricem aëris Iovem, maris Neptunum - sub idolis sunt veneratae. Et ita sapientiae integrae partes duae, ut per corruptam naturam licuit, iterum coaluere: altissimarum rerum contemplatio et consilia conservandae humanitatis. Itaque religionibus fundatae gentes et genus humanum propagatum.

Religio deistarum falsa demonstratur.

[11] Insuper, quia originis vicium humanam naturam corrupit, ea divino auxilio supra naturam comparato restitui oportuerat, cum natura non posset. Sed dixi <<ut per corruptam naturam licuit>>: nam civiles gentilium religiones falsas satis se ipsae redarguunt; religiones gentilium philosophorum ex nostris principiis ita confutantur: - Sentio meam mentem finitam, namque innumera non intelligo: at per ideam ordinis aeterni ego aeterna agnosco vera, per quae cum infinitis intelligentiis, si usquam infinitae essent, communico. Quare idea ordinis aeterni idea mentis finitae non est, et mentis tamen eam esse oportet, cum per ideam corporis me intelligam circumscriptum et limitatum. Est igitur mentis infinitae: mens infinita Deus. Atqui ea mens mea non est, quam finitam intelligo. Igitur omnes deistae falsi, qui putant Deum, infinitam mentem in infinito corpore, in me, dum cogito, formam peculiarem induere.

Fidei christianae demonstratio.

[12] Insuper, quia originis vicium humanam naturam corrupit, eam, cum iam natura amplius non posset, divino auxilio supra naturam comparato restitui* necesse fuit. Vicio originis homo aeterni veri cognitione pura mulctatus: igitur aeternum verum, humano generi ut repararetur, ratione supra naturam comparata, non argumentis, sed per unam mentis virtutem - fidem - erat restituendum.

* restitiui C

Incarnationis demonstratio - Virtutis christianae super ethnicam praestantia - Christianae charitatis demonstratio.

[13] Hinc Verbum divina sapientia humanam naturam induit et - contrariam legi membrorum, ac vere heroicam - legem proposuit, quae virtutis officia longe eminentioris, quam ulli unquam gentium philosophi docuere, praecepit: infinitum in Deum amorem, et omnibus in omnes - vel ignotos, vel immeritos, vel demeritos, nempe etiam inimicos - ex infinito Dei amore, charitatem. Quae Adae integri ex Deo pietas fuerat, ut diximus.

Divinae gratiae demonstratio - Sacramentorum baptismi et poenitentiae demonstratio.

[14] Cumque natura humana labefactata praecepta ex se sola praestare non posset, ei restituit, suis supra naturam auxiliis, mentis, non corporis castitatem, quae erat altera in natura integra divini pars cultus: non quidem ut in natura integra, cum iam esset labefactata, sed ex eo genere ex quo in natura integra fuerat. Et castitatem quidem duplicem: alteram perpetuam, quae circumcisionis mysterium est, instituto baptismate, quod nobis Dei veri, et omnium quae ab eo revelata sunt, cognitionem praestaret firmam, et sic mentem erroribus purgaret; alteram temporariam, instituta poenitentia, qua Eius infinitum numen laesisse infinitum doleremus, et sic animum purgaret affectibus.

Herois christiani demonstratio.

[15] Hinc istam animi voluptatem, quam in frenandis voluptatibus corporis ethnici philosophi ex virtutis iam firmato habitu docent suum, quem ipsi formant, heroem sentire - at experiundo ipsi non sentiunt, quia, corrupta natura, sentire non possunt, et dolorem terrenae gloriae affectu solantur, ut Codri, Scaevolae, Curtii Deciique - heroi christiano divina gratia ad Dei gloriam parit, dum is cum sui contemptu fortia patitur.

Novi Foederis demonstratio.

[16] Etenim, quia Adae peccato infinitum Numen violatum, Verbum, humanitate assumpta, aeternus sacerdos, semet, aeternum agnum, in infiniti honoris aeterno sacrificio se obtulit Patri, ut genus humanum Deo propitiaret. Ex cuius divini sacrificii meritis divina gratia ita trahit ad Deum homines, ut, quemadmodum appositissime divus Augustinus ex poeta docet,

trahit sua quemque voluptas.

Beatitudinis aeternae, et hinc* christianae spei, demonstratio.

[17] Postremo homo, vicio originis, aeterni boni fruitione in hac vita mulctatus. Igitur aeterna beatitudo ex Christi meritis reponenda iis qui, Christi virtute et exemplo adiuti et freti caelesti spe, in hac vita cum cupiditate pugnarent et fortia paterentur.

* hic C

Deus charitatis christianae principium et finis.

[18] Et ita pietas erga Deum et omne genus humanum prae Deo, quae regnasset natura integra, in charitatem, quam Christus unice praecipit, conversa est, quae tam impense leges ex iure naturali dictat, ut officia virtutis ethnica longe eminentioris suadeat: suaque virtute, lege et exemplo naturam corruptam restituit, ut vita hominis divina, quae a contemplatione Dei ex pura mente coepit, ad Deum tandem, eodem contemplationis genere, post hanc vitam rediret.

Iurisprudentiae novae idem ac metaphysicae christianae principium.

[19] Quia autem religio legum est fundamentum, ideo, falsa romanorum religione, lex XII Tabularum, fons omnis antiqui iuris, ordiebatur a castitate corporis. Religione vera in imperium romanum insinuata, constitutiones imperiales, quae ius novum ex ordine naturali condidere, incipiunt a castitate mentis, nempe a vera divinae naturae cognitione, sive a titulo De summa Trinitate et fide catholica: ut quae philosophi gentium ex vi veri in officiis ponebant et pudore iudicabant, christiani legibus ad conscientiae dictamen iussis exequerentur, ita ut philosophum ex ipsius philosophiae officio oporteat esse christianum.

CAPUT V

QUAE PLATONIS DOGMATA METAPHYSICA RECIPIENDA

[1] Et quando pura contemplatione veri aeterni frueretur natura recta, et eam Adae peccato corruptam esse demonstravimus, vera Platonis dogmata tria:

De idearum aeternitate.

[2] Primum, de genere rerum supra corpus, ac proinde aeternarum, quae non sensu sed intellectu percipiuntur, sive doctrina de ideis, quantum referunt menti aeterna vera. Quantum autem inde conficit, animos humanos hominum generationi praeextare, falsum. Nam vel ideas menti Deus, dum eam creat, indit, ut Renato Carthesio; vel per occasiones aut creat, ut Antonio Arnaldo, aut exhibet, ut Malebrancio videtur.

De immortalitate animorum.

[3] Secundum, de immortalitate animorum, cum animus sit humanae mentis subiectum, et mens humana sit aeternorum verorum domicilium et sedes, et fieri non possit ut temporariis rebus fulciantur aeternae.

De divina providentia.

[4] Tertium, de providentia divina, nempe mente aeterna quae aeterno rerum ordine cuncta dispensat ac regit, in cuius aeterni ordinis idea aeternas veritates cognoscimus.

CAPUT VI

UT PROBANDA DOGMATA METAPHYSICA STOICORUM?

De Fato dogma qua acceptione falsum? qua verum?

Igitur stoicorum dogma de fato falsum, quatenus est necessaria rerum series, quae sua vi abripit cuncta, et liberum hominis arbitrium quoque; sed, quantum verbum est, quo Deus humanae menti aeternum verum <<fatur>>, unde <<fas>> ius naturale posterius dixere philosophi, sententia est planissime vera, cum id ius omnino immutabile.

CAPUT VII

INIUSTUM AB EPICURO METAPHYSICAE
INDICTUM BELLUM

Inane nihil est.

[1] Falsum igitur Epicuri dogma de uno rerum genere, nempe corpore, et quod corpus non est sit inane, seu nihil; unde duo universae naturae principia statuit: corpus et inane. Qua doctrina menti, et omnibus quae mente constant, ita nefarium ut internecinum bellum indicit.

De casu dogma imbecillium ingeniorum.

[2] Cumque non agnosceret aliud quam corpus et inane, trahitur in illud omnino improbabile et prorsus ridendum dogma de casu, quod fortuito atomorum per inane concursu cuncta fiant et temeraria sorte regantur. Unde, ipsius Horatii, epicureae sectae, iudicio;

Insanientis dum sapientiae
Consultus errat,

divinam providentiam tollit.

Au)toyi/a incerta veri regula.

[3] Atque, ex eadem impia doctrinae consensione tractus, au)toyi/an, sive sensuum evidentiam, veri krith/rion statuit nimis ambitiose, quod res tales definit quales cuique videntur. Et sic aeterna vera - in quae omnes homines sensibus, ingeniis, moribus, studiis, quantum est, diversissimi, et saepe etiam inter se adversi et infensi maxime, constantissime conveniunt - negat.

CAPUT VIII

DE CHRISTIANAE MORALIS VERITATE

Vita christiana quae? - Virtus christiana quae?

Principiis christianae religionis veris, metaphysicae ope, demonstratis, gradum fecimus ad christianam moralem, primariam metaphysicae christianae et theologiae revelatae sobolem; et vidimus virtutem esse vim veri quae cum cupiditate pugnat. Igitur vera ethica christiana, quae docet <<militiam esse vitam hominis super terram>>, et definit, cum Apostolo, virtutem: <<legem mentis, quae pugnat cum lege membrorum>>.

CAPUT IX

OMNIS ETHNICA PHILOSOPHIA DE BONORUM
FINIBUS FALSA

Nulla humana beatitudo - Heros philosophorum Adae integri coniectura.

Igitur ista humana beatitudo, quam ethnica philosophia venditat, est falsa humanae miseriae persuasio. Namque iste philosophorum heros, qui cum animi voluptate a corporis voluptatibus temperet, et terrores ac fortia, ad necem usque, cum gaudio patiatur, quando Christi gratiam divinari non poterant, est praestantium ingeniorum de homine integro coniectura.

CAPUT X

NULLAS ETHNICORUM PERFECTAS ESSE VIRTUTES

Ethnicae virtutis stimulus filauti/a- Impia stoicorum superbia.

Et id ipsum quod ethnici philosophi docent nullam veram virtutem solitariam agere, et ubi ex vero una, ibi omnes adesse comites, est publica eorum confessio suas ethnicorum perfectas non esse virtutes, quibus omnibus subest filauti/a, nam gloriae terrenae affectu sunt editae. Unde impia illa stoici sapientis superbia, qui Deo Optimo Maximo sola beatae vitae aeternitate cedit.

CAPUT XI

SOLAM DIVINAM GRATIAM
VERAM PRAESTARE VIRTUTEM POSSE

Divinae gratiae demonstratio.

[1] At filauti/a in nostra labefactata natura suum habet principium: igitur quae eam vincere possit, virtus maior humana est. Haec est divina gratia, victrix cupiditatis humanae, quae in nobis nostri contemptum et abiectionem gignit, unde omne bonum de sursum agnoscamus.

Christianae virtutis fundamentum abiectio sui.

[2] Quare spiritus humilitas omnium christianarum virtutum subiectum est.

CAPUT XII

QUAE MORALIA PLATONIS DOGMATA
CUM NOSTRIS CONSTENT, SIVE ADEO CUM CHRISTIANIS

Ut philosophia meditatio mortis?

[1] Hinc vera philosophiae definitio a Platone tradita, quod sit <<meditatio mortis>>, qua sensus et cupiditatem, quantum pote est, restinguamus, quo facilius vivamus ex vero et ratione.

Philosophiae finis unio mentis cum Deo.

[2] Indidem verum illud: praecipuum, immo summum, philosophiae fructum esse unionem mentis cum Deo.

Quae vita* hominis divina? quae humana? quae bruta?

[3] Et hinc quoque illud verum: veri aeterni contemplationem vitam hominis esse divinam; ex vero aeterno agere cuncta vitam humanam; agere quaeque ex falsis sensuum vitam bruti.

* vitae C

Honestas pulchritudo virtutis et quanta?

[4] Postremo et illud, quod haec omnia consequitur: homini esse ex honestate vivendum, seu vivendum ex conformitate cum aeterna ratione, quam ait Plato pulchritudinem esse virtutis; eamque esse tantam intelligit, ut, si corporis oculis cerni posset, omnes virtutis amore deflagrarent.

CAPUT XIII

QUAE STOICORUM MORALIA DOGMATA
CHRISTIANIS CONSENTANEA

Stoicis quae bona, quae mala, quae neutra?

[1] Conveniunt cum Platone hac in re stoici, qui bona honestate, mala turpidine definiunt; cetera - naturae corporis, fortunae - a)dia/fora, sive indifferentia, statuunt, hoc est: ei qui uti scit, bona; qui uti nescit, mala.

Quid <<sequi Deum>>?

[2] Et vivere convenienter naturae rationali, iis celebre illud est <<sequi Deum>>.

Antiquorum iuris interpretum et stoicorum principia moralis doctrinae eadem.

[3] Haecque ipsis sunt <<naturae>>, quae dicunt, <<consequentia>>, quae nos demonstravimus eadem omnino esse ac ius naturale posterius antiquorum iuris interpretum, seu naturalem rationem, quae a)dia/fora - in quibus sint <<prima naturae>>, quae ipsi dicunt stoici, et circa quae versatur ius naturale prius antiquorum interpretum - regit ac moderatur.

<<Officium>> quid? et unde dictum? - Ubi notantur grammatici.

[4] Et naturae rationali conveniens definiunt <<officium>>, quod grammatici dictum perperam putant per a)nti/frasin, <<quod non officiat>>, cum sit a particula <<ob>>, quae ut plurimum perfectionem significat, et <<facio>>, quasi <<perfecte (seu recte, seu bene ) factum>>.

Apathiae vanitas.

[5] At a)pa/qeia, sive affectuum vacuitas, nisi ea quoque sit acutissimorum eius sectae philosophorum coniectura de homine integro, qualem a Deo creari oportuit, en plane est irritum humanae fragilitatis votum.

CAPUT XIV

EPICURI IN MORALI DOCTRINA LAPSUS

Epicuri prava positio, methodus recta - Corporalis voluptas non est bonorum finis.

[1] Falsum igitur Epicuri placitum, qui, cum corpus in natura tantum agnosceret, supra naturam nihil, ex consensione doctrinae, sive misera necessitudine adactus, cum animum aut corpus aut corporis modum esse statuisset, de veris rerum sensu diiudicans, corporis voluptate humanam felicitatem definivit; cum delectu et modo tamen, uti praescribit eo pulcherrimo morum canone, ut sapiens ex voluptatibus eas sequatur quae minimum doloris, ex doloribus eos qui plurimum secum afferunt voluptatis.

Epicurus Epicuro convincitur.

[2] Sed non agnoscit hunc delectum, hunc modum haberi a mente, non sensibus. Delectus enim corporum, modus corporum non sunt ipsa corpora, nec sunt inane seu nihil; neque inanis modum esse, cum nihil nulla sint attributa; neque rursus corporis esse modum, nam a corporibus ipsis haberetur, et omnes qui sensu saperent essent sapientes.

[3] Mensura enim est modus corporis, sed non a corpore. Proprietas enim corporis est metiri posse, ut et moveri. At artificis est regula, ut alterius opera movere est: nisi forte, ut temeraria atomi declinatio mundum condidit, ita casus quoque faciat sapientem. Igitur fateatur Epicurus philosophiam esse opus alterius rei quam corporis et inanis, et quae neque inanis neque corporis modus sit; eamque rem praestantissimi operis ac plane divini, ut philosophia est, esse auctorem.

[4] Et de vocabulis <<animus>>, <<mens>> et <<Deus>> cum Epicuro eiusque asseclis ne contendamus, cum <<animum>>, <<mentem>>, <<Deum>>, rebus ipsis, quales nos intelligimus, fateantur.

CAPUT XV

ARISTOTELIS DE FINIBUS DOGMATA CORRIGUNTUR

Aristoteles a se ipso reprehenditur.

[1] Et Aristoteles falsus per eas ipsas aureas quas de contemplativae vitae felicitate sententias in Libris ethicis profert.

Metaphysicae vitae beatitas longe maior, prae morali.

[2] Eam enim dicit esse omnium beatissimam, utpote quae tota operatione stet quae est homini intima; pacatissima, maxime perennis et semper praesens; quae non feriatur, ut operatio sensuum; non foris quaeritur a sensibus; nos nostri conscios indubitanter facit, non dubie, uti sensuum operatio; corporis minime eget; et postremo hominem Deo unit: unde contemplativam vitam hominis <<divinam>> appellat. Quae omnia didicit a Platone. Et tamen alium finem summum agendae vitae statuit, nempe operationem cum virtute, quam dicit esse laboriosam, sensuum testimonio nobis gnaram (quam rationem pulchre affert cur sensibus tantopere delectemur), corporis et sensuum corporis atque etiam fortunae egentem; nam ad prudentiam sensuum alacritate, ad temperantiam deliciis, ad fortitudinem corporis robore, ad iustitiam exercendam honoribus opus est.

Ut metaphysica est omnis veri fons, ita est omnis boni finis.

[3] Atqui operatio cum virtute, non finis, sed medium est ad felicitatem, ut eius frequenti exercitatione cupiditatem restinguamus, quo facilius possimus verum aeternum mente pura contemplari, quae cum in hac vita non detur, possimus aeternam promereri beatitudinem, quae nihil aliud nisi ex mente pura Dei contemplatio est. Nam, si verum unum, verum bonum unum quoque esse necesse est; et, si verum unum aeternum, una spectanda est aeterna felicitas.

Boni metaphysici et boni moralis et boni civilis omni sublato discrimine, una et vera beatitudo, quae aeterna.

[4] Non igitur alius* metaphysicae, alius ethicae, alius politicae finis; sed qui metaphysicae, idem ethicae, idem quoque politicae finis esto: ut ad veram, nempe aeternam, felicitatem ducat vera aeterna meditari hac, ut corruptae naturae licet, mente labefactata, ut possimus ex vero aeterno agere cuncta, et, per haec tanquam media, porro aeternum verum mente pura post hanc vitam contemplemur. Quod sane si facerent homines, nedum singuli ac secreti, nedum unius civitatis cives, sed universum genus humanum, quantum corrupta fert natura, beatissimam vitam ageret.

* missing in C

Boni metaphysici praxim una charitas christiana docet.

[5] Quapropter, quae unum, quem supra diximus, finem sapientia christiana proponit, eadem praecipit perquam longe omni ethnica eminentiorem virtutem; et omnibus edicit, ut diximus, in omnes, vel ignotos, vel immeritos, vel demeritos, inimicos, ex Deo et prae Deo charitatem.

Finis ethicae christianae omni fine nedum morali, sed etiam civili ethnicorum praestantior.

[6] Quare, si, ideo quod politiae finis est fine quem spectat ethice magis diffusivus boni, iccirco finem civilem Aristoteles fine morali praestantiorem putat, finis ethicae christianae omnium praestantissimus est, qui bonum diffundit in genus humanum universum.

CAPUT XVI

DE CIVILIS DOCTRINAE CHRISTIANAE PRAESTANTIA

Potestatis civilis origo divina.

[1] Ex morali civilis doctrina, tanquam a vitis gemma palmes, educitur. In qua demonstravimus homines natura sociales, et hoc societatis ingenium a Deo nobis ingenitum per ideam aeternam iuris aequi, cuius studio homines coierunt in civitates et fundarunt respublicas. Igitur summae potestates vere ab Apostolo dictae sunt <<ordinationes Dei>>.

Rerumpublicarum origo desiderium aequi iuris.

[2] Desiderio iuris aequi a Deo originem habent respublicae, nam ex secessionibus vetustissimorum clientum, qui iniquius habebantur ab inclytis, primas respublicas, et quidem optimatium, in terris extitisse libro superiore probavimus. Igitur vera doctrina civilis christiana, quae docet aequo itidem iure respublicas esse administrandas, ex illo ipso politicorum monitu, quo dicunt, quibus artibus regna imperiaque fundantur, iisdem, ut conserventur, artibus regi oportere.

Beneficium christianae religionis.

[3] Et vero, si omnem historiam percurramus, nec pacatiores respublicas nec principes modestiores inveniemus quam apud christianos; et, si quando aut tyrannos principes aut bellis civilibus vexatos populos legimus christianos, temporibus fuerunt quibus religionis christianae circa mores doctrina, christianorum vicio, quod ad usum attinet, graviter laborarit.

CAPUT XVII

DE IURIS PRINCIPIIS
CHRISTIANAE RELIGIONI CONFORMIBUS

Iurisprudentia nova religioni christianae conformis.

[1] Animus reipublicae ius aequum omnibus, cuius ideam aeternam a Deo esse demonstravimus. Unde formam rerumpublicarum aeternam ordinem naturalem esse confecimus; ac proinde animum reipublicae non esse aequum aequitate civili, sed aequitate naturali; non quod condunt sive interpretantur capitoniani, sive iurisconsulti politici, sed labeoniani, sive iurisconsulti morales.

De conatu observanda.

[2] Ius autem naturale, cum antiquis iuris interpretibus, naturalis aequitatis investigandae solertissimis philosophis, fecimus duplex, <<prius>> et <<posterius>>; et utrumque <<vi>>, seu <<conatu>>, constare diximus. Sed omnem conatum corporibus abnegavimus: <<conari>> enim nihil aliud est nisi alienum subsistere motum. In conatu enim curva virga est, quum in adversam partem inflexa manet: sed conatus non virgae est, sed manus, quae virgae motum in oppositam partem subsistit. Itaque, in nostra Metaphysica et in Epistolis quas ad eam scripsimus, omnes conatus a physica eiecimus et ad methaphysicam ablegavimus: nam posse subsistere corporis motum eiusdem est qui dare potest, nempe mentis et Dei. Et philosophus plane non est qui conatus corporum veros esse motus negaverit. Nam conatus est corporis, sed non a corpore; et qui corporibus conatus attribuit, idem et iis attribuat occulta naturae consilia, ingenia, studia, sympathias, antipathias.

[3] Hinc ius naturale prius brutis animantibus abnegavimus, quae est vis corporis excita a cupiditate, quam bruta animantia non habent, sed quandam cupiditatis imaginem, quem <<appetitum>> dicunt, qui non est vera cupiditas, cum liberum non habeant bruta principium quod ipsorum motus subsistere valeat. Ius autem naturale posterius est vis veri et rationis, quae in conatu cupiditatem habet, sive subsistit motum cupiditatis; et diximus ius naturale posterius priori indere formam iuris, quia ei indit immutabilitatis notam in eo quod fieri per naturam non potest, ut prius per naturam non liceat.

Principia iuris antiquorum interpretum conformia saniori doctrinae de gratia Dei.

[4] Quae iuris principia sunt maxime conformia saniori de gratia doctrinae. Ratio enim naturalis est, qua gentes ipsae sibi sunt lex: aeque est lumen divini vultus super omnes signatum, et immutabiliter tuetur libertatem humani arbitrii, ut possimus, si volumus, subsistere motus cupiditatis. Sed gentes, vel christianae ipsae, exsortes divinae gratiae, aliis cupiditatibus, ut humana gloria, non tam subsistunt quam deflectunt motus cupiditatis, unde edunt imperfectae virtutis facinora. Sola Christi gratia victrix praestat ut possimus prae Dei gloria recte velle; atque adeo sola virtus Dei in quaque virtute omnes virtutes praestat, quam diximus esse verae virtutis notam.

CAPUT XVIII

EPICURUS IURISPRUDENTIAE CHRISTIANAE IMPORTUNUS

Epicurus et corpulentus et ageometra, proinde iustitiae naturalis ignarus.

Hinc vides Epicurum quam sit christianae iurisprudentiae importunus, qui - ut, methaphysicae hostis, genus rerum aeternarum supra corpus negavit, - matheseos contemptor, demonstratos commensus rerum aeterno vero constare haud moratus est, arithmeticum et geometricum, in quibus iustitiam commutativam et distributivam consistere demonstravimus. Itaque ius in natura nullum esse putavit; idque in opinionibus posuit; non honestate aeterna, sed fluxa corporis utilitate censuit; eaque variante, variari opinatus est. Quare sensibus obsequentem, facile eum Macchiavellus, Hobbesius, Spinosa, Bayleus postea secuti sunt. Sed id fuerit gravissimum argumentum hos errare omnes, Spinosam maxime, qui mente, non sensu, de veris rerum diiudicat, nec admittit nisi apertissime demonstrata, et in haec placita cum Epicuro convenit, in quibus sceptici et cum Epicuro et cum Spinosa conveniunt.

CAPUT XIX

PLATONICI IURISPRUDENTIAE REBUS COMMODI

Metaphysica iuris stat metaphysica platonicorum.

Et videant vinniani an recte iura esse Platonis ideas per iocum dicant, qui animum humanum demonstrat esse immortalem, quem iurisconsulti docent esse universi iuris domicilium et sedem; et proinde ille demonstrat animum humanum immortalem, quod sit ex genere rerum quae supra corpus sunt: unde perspicue conficitur iura ex genere rerum aeternarum esse per hoc, quod, vel corporum, non corpora sunt. In quo stat metaphysica universi iuris illa rerum divisione, qua iurisconsulti res in corporales et incorporales dividunt, et illas sensu, has intellectu consistere omnino statuunt, et nos gravius libro superiore firmavimus.

CAPUT XX

IURISCONSULTI CHRISTIANAE RELIGIONI
PHILOSOPHIS UTILIORES

Metaphysica de iuribus individuis deistas confutat.

Sed hoc iurisconsulti ipsis philosophis praestant, quod, uti ipsius veri vi, aliud agentes, nempe dum leges interpretantur, ad platonicos accessisse demonstravimus, imprudentes, eadem ratione, christianae religioni magis quam philosophi ipsi subserviunt. Cum enim iura individua statuant, ea partis posse unquam induere formam negant, sed iuris alicuius sociis, sive in solidum, sive pro indiviso, adesse respondent, quia iura spiritales res sunt aut rei spiritalis modi: et nos in falsum illud deistarum concesserimus dogma, Deum esse infinitam mentem in infinito corpore et, in homine rationis, in bruto sensus, in planta vitae, in corpore extensionis, peculiares et divisas partium formas induere.

PARS POSTERIOR

DE CONSTANTIA PHILOLOGIAE

Omnis scibilis fontes duo: intellectus, voluntas.

Ut autem homo intellectu et voluntate constat, ita quicquid scit homo ab hominis aut intellectu aut voluntate profluxit, ac proinde omne quod dicunt <<scibile>> aut ad rationis necessitatem aut ad auctoritatis arbitrium refertur. Philosophia firmat constantiam rationis: tentemus ut philologia firmet constantiam auctoritatis, qua via diximus auctoritatem partem esse rationis.

CAPUT I

NOVA SCIENTIA TENTATUR

<<Philologia>> quid? - Eius partes duae: historia verborum et historia rerum.

[1] Est enim philologia sermonis studium et cura quae circa verba versatur eorumque tradit historiam, dum eorum origines et progressus enarrat, et sic per linguae aetates dispensat, ut eorundem teneat proprietates, translationes et usus. Sed, cum rerum ideae quibusque verbis appictae sint, ad philologiam in primis spectat tenere rerum historiam.

Eius subsidia: lapidaria, numaria, chronologia - Philologi census amplissimus munus reipublicae maxime necessarium.

[2] Unde philologi de rebuspublicis, gentium et populorum moribus, legibus, institutis, disciplinis, opificiis pro suo iure commentarios scribunt: rem lapidariam numariamque et chronologiam sedulo tractant, unde edunt testimonia antiquitatis graviora. Atque haec omnia, quo omnes doctarum linguarum scriptores, sive oratores, sive philosophos, sive adeo historicos et maxime poetas, enarrent, a quibus respublica eam sibi maximam capit utilitatem: ut interpretetur antiquam linguam religionis et legum.

[3] Sed, antequam de re historica quicquam libemus, iuvat programma chronologicum heic proponere, in quod omnes consentiunt, quantum nobis ea exhibeat quae ad nostra principia statuminanda conducant.

[Programma chronologicum].

[4] Diluvium. Anno ab orbe condito 1656.

Partitio orbis terrarum inter Noachi filios. Anno 1657.

Intra 200 ab Diluvio annos:

Magia inter chaldaeos nata.

Nimbrodus vel Nembrot: seu babylonica linguarum confusio et assyriacum primum fundatum regnum, chaldaeorum.

Aegyptiorum dynastiae quatuor: thebana, tinensis, tanensis, memphitica.

Abrahamus vocatus. Anno 2082.

Anno 2448:

Cecrops Aegypto (1) dictus deducere duodecim exiguas colonias in Atticam, ex quibus postea Athenae coaluere.

Hellenus, Deucalionis filius, in Thessalia regnum fundat et gentem graecam.

Cadmus phoenicius (2) coloniam in Graeciam deducit et Thebas in Boeotia condit.

Aegyptiacae (1) et syriacae (2) potentiae argumenta.

Lex Mosi data. Anno 2491.

Danaus aegyptius (1) argivo regno Inachidas spoliat. Anno 2553. Pelopes phrygius (2), Tantali filius in Peloponneso regnum fundat. Anno 2682.

Iterum aegyptiacae (1) et asiaticae (2) potentiae argumenta.

Omne praeteritum tempus excurrit graecis obscurum.

Ninus, Beli filius, fundat regnum assyriacum secundum medorum gente. Anno 2737.

Tyrus navigatione et coloniis celebratur. Anno 2752. Asianae potentiae argumentum.

Et floruit Minos, primus gentium legislator.

Atque id tempus heroicum, quo Orpheus, Hercules, Iason, Castor, Pollux, argonautae.

Et Theseus Athenarum regnum fundat.

Aborigines per hanc aetatem in Italia regnant.

Troianum bellum. Anno 2820.

Hinc Ulyssis et Aeneae errores; mox Albae regnum.

Regnum hebraeorum in Saule fundatum. Anno 2909.

Per quod tempus athenienses, suppresso regno, falsa qeokrati/a reguntur.

Attici et aeolii colonias in Ioniam, sive Asiam Minorem, mittunt. Anno 2949. Graecae potentiae argumentum.

Cumae urbs fundatur. Anno 2960.

Quatuor aegyptiorum dynastiae in unam Thebarum concedunt. Anno 3033.

Circa haec tempora Sesostris aegyptius florere memoratur.

Hesiodus floruit. Anno 3119.

Lycurgus fert leges Lacedaemoni. Anno 3120.

Ludi olympici ab Hercule instituti, et, diu usurpati, restituti. Anno 3223.

Heic incipit Varroni tempus historicum.

Quo tempore etiam, dum silvestris Italia et latini reges, Aeneae putata soboles, Albae regnant.

Roma fundatur anno ab orbe* condito 3250, olympiade VI, a Troia capta anno 430.

Sub Numa, e Corintho aliisque Graeciae urbibus missae coloniae fundasse feruntur in Italia

Crotonem, Tarentum aliasque Magnae Graeciae urbes. Anno ab Urbe condita 40. Graecae potentiae argumentum.

Albanum bellum gerente Tullo, in Italia potens ethruscorum regnum floret, quod Infero mari universo, ab litore Ethrusco ad fretum usque Siculum, nomen dabat. Anno ab Urbe condita 82.

Psammeticus, rex aegyptius, ionibus et caribus aperit hactenus exteris occlusam Aegyptum. Anno ab Urbe condita 84.

Hinc historia aegyptiaca incipit certa Herodoto, libro I, cap. 95.

Tarquinius Priscus omnia decora et insignia, quibus imperii romani dignitas, ut Florus scribit, vel in maxima postea fortuna eminuit, ab Tuscia victa Romam transfert. Anno ab Urbe condita 138.

Graecia floret septem sapientibus. Anno ab Urbe condita 156.

Ex his: Thales primus physicus; Solon legibus atheniensem fundat libertatem.

Cyrus fundat tertium assyriacum regnum gente persarum. Anno ab Urbe condita 218.

Sub his temporibus Crotone floret philosophia et mathesis: quam scholam Pythagoras reliquit olympiade LXX, sive ab Urbe condita 226.

Paullo post, quum Athenae, Pisistratidis tyrannis prorsus extinctis, in libertatem restitutae, anno ab Urbe condita 241, Roma, eiectis regibus, libertatis gustat initia. Anno 244.

Dum Athenae plenissima libertate fruuntur omnique Attica elegantia efflorescunt, et Socrates praeclarissimis philosophis ducibusque patriam adornat, Platone, Xenophonte, Alcibiade, lex XII Tabularum Romae rogatur. Anno 303.

Xenophon, summus belli dux et philosophus, expeditione qua in penitissimam Persiam penetravit, graecorum primus res asiaticas ex vero novit et, iudicio Hieronymi, In Danielem, ex vero narrat. Anno ab Urbe condita 353.

Romani, iam tota Italia clari iamque maris potentes facti, per iniurias a tarentinis acceptas innotescere graecis occipiunt. Anno ab Urbe condita 475.

Bellum punicum secundum. Anno ab Urbe condita 535. Ex quo tempore Titus Livius veram rerum romanorum historiam scribere profitetur; et tamen Annibalis per Alpes in Italiam traiectum, de quo tot tantaque sublimiter narrat, per Cotiasne an Poeninas Alpes fuerit, ignorat.

* orde C

Historia quid?

[5] Historia autem est temporum testis.

Varroniana temporum divisio.

[6] Tempora hactenus, cum Varrone, numerata tria: obscurum, fabulosum, historicum.

[7] Temporis obscuri historia hactenus desperata, et, quia desperata de eo historia, tempus obscurum est.

Temporis fabulosi divisio pro nostris principiis.

[8] Historia temporis fabulosi sive heroici commode duplex statui potest: maiorum gentium et minorum; et, quando Hercules olympiades instituit, quae celeberrima graecis temporum epocha est, historia temporis fabulosi maiorum gentium sit ad Herculem usque, quae maiorum gentium deos duodecim narret.

Mythologia, prima rerum historia, cur hactenus infelix?

[9] Mythologia autem huius temporis fabulosi non tam mores et respublicas eius fabulosae aetatis quam deorum naturam fabulis involutam hactenus putavit, ut divinae res vulgo essent ignotae: quare, post tantum saeculorum excursum, excusationem promereri retur si ipsa tam incerta, tam varia ac prorsus infelix sit.

[10] Historia autem temporis fabulosi, quod cum olympiadum institutore actum est, complectitur argonautas. Quod autem post Herculem caelo receptum reliquas narrat fabulas, troianum bellum, Ulyssis errores, Aeneae in Italiam appulsum complectitur. Et utrumque hoc tempus fabulosum nobis <<minorum gentium>>, proprie <<heroicum>> eruditis omnibus dictum est.

Communis criticorum omnium oscitantia.

[11] Sed huius quoque temporis res an ex vero gestae, et heroes an vere extiterint tales quales narrantur, nasutiores critici ambigunt vehementer. Nam isti sane critici beata memoria, qui numero tenent quot annis Hercules praeierit Theseo, quot Theseus Nestori, miror sane cur tam patienter illa chronologiae monstra sustineant, quibus Theseum Amphitryoni aetate aequalem putant, ex cuius uxore Alcumaena Hercules natus est: cuius gloriae Theseus studiosus, tam praeclara facinora ad illius exemplum edidit, ut <<Hercules alter>> dictus a Plutarcho tradatur. Qui Orpheum inter argonautas enumerant, sibique persuadeant graecum genus tam cito e feris, quas Orpheus ad lyram cicuravit, in tantum civilis vitae cultum subito pervenisse, ut rem et navalem et nauticam et longissima Aegaei Ponticique maris itinera Colchos usque pernossent. Et eundem Orpheum cum Castore et Polluce tempore coniungunt, Helenae fratribus; ut una hominum aetate graeci a ferino victu eo rerumpublicarum potentiae pervenerint*, qui terra marique bello opulentissimum Asiae regnum everterent.

* pervenierint N C

Omnium eruditarum aetatum error: poesim ex electione natam et locutionem poeticam ex electione factam aliam a vulgari.

[12] Praeterea poetas ex peculiaris naturae ingenio quodam divino fabulas excogitasse, et propria arte locutionem sibi poeticam invenisse hactenus quoque ab omnibus putatum est. Unde duo conficiuntur. Alterum, si ex privato ingenio natus et propria arte factus, in illa omnis philosophiae ruditate, omnium poetarum et, ut Plutarcho arridet, omnium philosophorum parens, Homerus, cur, post humanitatem omnibus philosophiae artibus exornatam, nemo extitit qui Homero sit nisi longo intervallo secundus? Tantum virum subito et ex sese factum esse, incredibile est: igitur haec quaestio pios conturbaverit animos, ne peculiaribus diluviis aliis aliae gentes demersae sint, quarum qui forte in altis montibus superfuerant, antidiluvianam* sapientiam conservarint. Cui quaestioni, mundi aeternitatem adstipulanti, a christiano sapiente obviam eundum est.

* antediluvianam?

Caussae cur historiae principia desiderentur.

[13] Alterum quod conficiebatur id erat: quod, si inventiones et locutiones poeticae ex peculiari poetarum ingenio et arte proveniunt et linguae sunt rerum testes, poetae communium morum et rerumpublicarum totius temporis heroici testimonium perhibere non possunt. Itaque, ut res temporis obscuri ignoratae, ita res temporis heroici falsae sunt. At enim graves scriptores omnes, in quibus praecipuus Plato, quam saepissime poetas ultimae antiquitatis adhibent testes.

[14] Principia autem temporis historici paucissima extant, atque ea ipsa tanquam antiqui orbis magna disiecta rudera: ut ille Tanais, qui, e Scythia egressus, Orientem omnem et Aegyptum quoque subegit; et rursum ille Sesostris aegyptius, qui per victum Orientem vicem scythis reposuit et praeterea magnam Europae Africaeque partem subiugavit, de quo sparsa per Asiam monumenta se vidisse testatur Herodotus; et uterque, uti Hercules, nihil domum nisi devicti orbis gloriam retulere.

Historiae profanae principia historiae sacrae incommoda - Historia romana convincit falsa historiae profanae principia, ut hactenus sunt proposita - Et ius gentium historiae romanae adstipulatur.

[15] Quae res, si verae essent, terrarum orbis enormem antiquitatem probarent sinensibus; quod sane christiano sapienti non est dissimulandum, sed omnino reprehendendum et confutandum: quod facile factu fuerit eo quod ab historia romana veri didicimus. Romanis externas gentes per iniurias sibi illatas, et romanos externis gentibus per bella, quibus eas vindicabant, innotuisse; et semper bellorum poenas fuisse captivitatem et servitutem. Et hunc gentium morem cum civitatibus in orbe conditis natum, ut aliae ab aliis secretae et sine omni communicatione agerent, quam diutissime perdurasse, satis docet tarentinum bellum, CCCCLXXV post* Urbem conditam annis gestum: quod tarentini romanos - qui tamen ex hoc brevi Italiae continenti erant, et magnam eius partem iam bellis subegerant, iamque non solum inferi sed etiam superi maris potentes erant, - nam classe Tarentum adremigantes, per iniurias a litore prohibuere: quod <<qui aut unde essent>>, ut cum Floro loquar, <<non satis norant>>.

* pos C

Graeci antiquitatum ignari.

[16] A graecis principia profanae historiae repetere nobis negant aegyptii, qui graecis, se primos humanitatis conditores iactantibus, illud, corrigentes ioco urbanissimo, respondebant: <<semper pueros graecos esse>>. Quare Plato in Timaeo per hanc ipsam aegyptiorum sacerdotum occasionem notat graecos graviter ignorare antiquitatem. Quin Aristoteles in Politicis graecos taxat res assyriacas fabulose narrare, quod tantundem est ac eos maximi orbis terrarum imperii res ignorasse. Et sane Ptolemaeus longam assyriorum regum seriem recenset, graecis prorsus incognitam. Quidni graeci tandiu assyrios nescirent, sibi nec pace nec bello cognitos, cum mos gentium antiquissimus fuisset gentes per bella aut amicitiae foedera alias aliis innotescere?

Graecorum ingenia falsis maxime delectata*.

[17] Sed quid a graecis res externas desideramus, cum ne suas quidem antiquiores satis nossent? Nam sane Plutarchi Theseus, a quo graeca historia sumit exordium, quot quantisque fabulis est exornatus? Quare, antequam huius operis synopsim italice ederemus, nedum aequo animo, sed etiam lubenti auditum illud Satyrici:

... Quicquid Graecia mendax
Audet in historia.

* delectati N C

[18] Roma autem diu post etiam gentes minores fundata est; et romanis diu ille mos mansit, quem Sallustius in Coniuratione Catilinae memorat: <<sua ab aliis benefacta laudari quam ipsi aliorum narrare malebant>>.

Rei historicae scriptores verbo negant, re fatentur historiam sua non habere principia - Ecquaenam foret?

[19] Hinc conficitur profanam historiam principia, quae magnifici ea de re librorum tituli venditant, hactenus non habere; quod tantundem est ac quod de re historica scriptores ingenue fatentur historiam profanam nec certas habere origines nec certam successionem. Non ea sane essent res temporis obscuri in lucem editae, res temporis heroici a fabulis excussae: quas si nossemus, sciremus caussas ex quibus res temporis historici natae sunt.

Etymologia hactenus infirma, et quid ita? - Primum infirmitatis argumentum - Argumentum secundum.

[20] Et conficitur hoc quoque aliud quod nos philologis obiicimus universis: satis infirmam hactenus eorum esse etymologiam, a qua veras verborum origines et progressus, si certas rerum origines et successiones historia nobis enarrasset, haberemus. Unde ii saepe, simili unius syllabae sive adeo unius literulae sono et qualicumque generica rerum similitudine, origines verborum latinorum, exempli gratia, ab graeca vel hebraea aliave lingua longe dissita enarrasse sibi videntur, cum non animadvertissent in vocibus, quas primas inter latinos natura nasci necesse fuit, nullam vel cum proximis graecis quicquam habere commune: ne pronomina, ne interiectiones quidem, ut alia vocis forma latini ac graeci timerent dolerentve, laetitiam, admirationem similesve affectus perturbatiores erumperent. Nam vocem Dio/j eruditiores graecae linguae grammatici inter novas graecorum censent.

Philologiae universae errores duo - Prior: improprie poetas loqui.

[21] Hinc illa absurda philologorum omnium placita: locutiones proprias, exempli gratia <<nasci>>, <<vivere>>, <<mori>>, <<videre>>, <<audire>>, <<timere>>, <<irasci>>, esse prorsae orationis; at illas <<in luminis oras edi>>, <<caelestes ducere auras>> vel <<spiritum regere artus>>, <<animam in auras recedere>>, <<rem oculis usurpare>>, <<auribus haurire vocem>>, <<gelu per ossa currere>>, <<sanguinem fervere circa praecordia>> improprias esse poetarum. Et vicissim statuunt, et ex vero statuunt, poetas prorsae orationis scriptoribus esse mirum quantum antiquiores, quasi tempore Homeri, et multo magis Hesiodi sive adeo Orphei, nempe seculo heroico, graeci populi ea lingua loquerentur qua post tanta temporum intervalla prorsae orationis scriptores usi sunt. Quando apud populos, maritimos maxime et qui cum externis commercia agitant, linguae, vel quingentorum annorum spatio, tam insigniter mutentur ut prorsus aliae videantur.

Error alter: Homerum, Hesiodum, Orpheum propria lingua locutos.

[22] Aequa perversitate conveniunt in illa item maxime adversa duo: unum, nempe, poetas <<alia lingua>>, ut cum Cicerone dicam, loqui quam populari, ac proinde Homerum quoque, Hesiodum, Orpheum propria lingua, non communi gentis, locutos esse; alterum, poetas fuisse primos rerumpublicarum fundatores. Si enim poetae silvestre ferumque vulgus ad civilem societatem adegere, cur lingua usi tam a vulgari remota, ut ad eos enarrandos praecipue grammatica facta sit?

Grave dubium: an vera poeseos origo hactenus ignorata?

[23] Quae duo, cum, ut maxime adversa, ita maxime vera sint, mihi facere locum graviter dubitandi poeseos veram originem hactenus latere ignoratam.

Cur philosophi a philologiae studiis alieni? an autem recte?

[24] Atque adeo, his de caussis omnibus, ego, qui in omni vita magis ratione uti quam recordari sum delectatus, quo plura in philologia novi, plura mihi ignorare visus sum. Unde non temere Renatus Carthesius et Malebrancius philosopho alienum esse dicebant in philologia multum diuque versari: quod dictum alioqui, nisi cum modo accipiatur, id sane sub magnae auctoritatis nominibus it christianas respublicas perditum. Nobis enim leges divino utroque codice, nempe Veteris Testamenti hebraea aliisque linguis orientalibus, Novi autem et graeca lingua perscriptae, leges in Corpore iuris iustinianei latine, qui ex Basilicis aliisque de iure orientali graecis libris ingentem accipiunt lucem, conceptae sunt: theologia et iurisprudentia bona et magna parte ex harum scientia linguarum constant, et interpretes nullam habent auctorum fidem.

Philosopho christiano dignum philologiam in scientiae formam redigere - Cur Platonis Cratylus non sat felix?

[25] Itaque philologiae studium a duobus praestantissimis philosophis, si communi christiani nominis, non privatae philosophorum gloriae, studuissent, ita erat protrudendum, ut viderent philosophi an philologiam ad philosophiae principia revocare possent, sub gravi Platonis exemplo, qui id in Cratylo praestare conatus est, infelici tamen successu, quia linguam certam a primis legibus introductam, quae certe fuit quae vixerat saeculo poetarum heroum, qui primi respublicas legibus fundarunt, ignoravit, et ideo ignoravit, quia iamdiu Athenis leges praesenti eius lingua loquebantur, nam quotannis emendabantur a nomothetis.

Iulii Caesaris Scaligeri et Sanctii Scioppiique tentamina arguta magis quam vera.

[26] Iulius Caesar Scaliger, philosophus satis acutus, in latinae linguae caussas philosophicis rationibus inquirere studuit, quem postea Sanctius Scioppiusque secuti sunt, sed ex philosophia aristotelaea depromptis, quae longa seculorum serie post linguas primum conditas orta est; nec philosophia generis humani aestimatur, cum ne graecis quidem philosophorum sectis aliis probata sit.

[27] Hinc nos, si non felici, certe pio ausu, de principiis humanitatis, cuius studium philologia est, ex necessariis argumentis a corrupti hominis natura desumptis disserere hoc libro decrevimus, et ita philologiam ad scientiae normam exigere.

CAPUT II

DE PRINCIPIIS HUMANITATIS

<<Humanitas>> quid? - Cur studia linguarum <<humanitatis>> dicta?

[1] Humanitas est hominis hominem iuvandi affectio: quod quia potissimum sit oratione, nempe consiliis, admonitionibus, exhortationibus, consolationibus, obiurgationibus, hinc puto factum quod studia linguarum dicantur <<humanitatis>>, nisi forte quia humanitas potissimum linguis conciliata.

Humanitatis partes duae, pudor, libertas, ex quibus ambabus liberalitas.

[2] Sed ex latiori genere humanitas heic a nobis accepta e duobus principiis constat, pudore et libertate, ex quibus ambobus liberalitas coalescit, quae virtus hoc hominis ingenium dirigit perficitque. Homo enim hominem iuvat aut sermone aut opera aut re. In unaquaque harum trium rerum, ut recte fiant, pudor et libertas unitae adsint oportet, nam servilis pudor adulatorum est, qui, ne dum* genus humanum non iuvant, omnino perdunt, nam homines ex stultis prorsus insanos faciunt; ut inde in gravissima mala coniiciantur. Contra, acerbae obiurgationes et graves irritant saepe magis quam absterrent a prave factis aut male consultis homines. Opera autem, nisi ingenua sit, ea est necessarius, ut pecudum, labor. Postremo libertas immodesta iuvandi alios est prodigalitas, quae ut plurimum in immeritos rem profundit, et dantes et accipientes ex aequo perdit.

* nedum?

Forma pudor, materies humanitatis libertas.

[3] Igitur ex vi ipsius humanae naturae de duobus his humanitatis principiis disseramus, quorum unum ceu forma erit - pudor, - alterum veluti materia erit - libertas, - pro iis quae diximus de universi iuris voluntarii forma et materia libro superiore.

CAPUT III

DE UNO HUMANITATIS PRINCIPIO: PUDORE

[1] Diximus priore libro cupiditatem gigni ex rebus finitis, eamque esse animi labem per Adae peccatum a corpore contractam, omnium peccatorum homini corrupto fomentum.

Cur angeli et Ada integer in falsa bona mentis et infinita peccarint?

[2] Nam theologus plane non est qui id negaverit: quod angeli incorporei peccarint tamen, tum quia angeli peccare quam liberrime sine ullo cupiditatis impulsu voluerunt, tum quia - nullum cupiditatis impulsum habuerant a corpore, quod est terminatum - ii in infinitum recta peccarunt, nempe esse ut Deus appetiere: unde merita poena sunt infinitum miseri, qui nollent esse Deum, qui infinitum est bonum, et sic omne bonum aeterno odio habent, nihilque amant nisi mendacium, quod nihil est. Ex eodem ferme genere Ada peccavit, qui, cum integer posset, si vellet, non auscultare cupiditati, malus daemon non ullum corporis bonum, quod finitum necessario fuisset, sed infinitum bonum animi, ipsam Dei sapientiam, ei proposuit, inquiens: <<Eritis sicut dii, scientes bonum et malum>>.

Pudor est prave facti conscientia - Prima poena divina homini a Deo irrogata.

[3] Igitur is, quando suam scientiam, qua, prae Dei beneficio, fruebatur, contempsit et infinitam discere concupivit, condigna eum plexit Deus poena, erroris seu malefacti conscientia, quae nihil aliud est nisi veri ignorati pudor. Atque haec fuit prima omnium poena, et quidem divina, proprie a <<poenitendo>> appellata, quam Plato unam Nemeseos, sive divinae ultionis, poenam esse statuebat.

Summae Dei sapientiae maximum argumentum - Pudor, iuris naturalis fons, integrae simplicitati repositus.

[4] At, quia Deus simplicissimis rationibus agit et regit cuncta, cum primum parentem peccaturum providisset, et in eo generis humani naturam corruptum iri*, cupiditatem praegravaturam rationi, ac proinde sensus esse imposituros menti; hominem ita fabricarat ut pudore afficeretur, qui universi iuris naturalis fons est. Eaque ratione simplicitati amissae statim pudor successit: unde primi parentes post lapsum extemplo se nudos agnoverunt.

* iuri C

Pudor religionis inventor.

[5] Pudor in caussa fuit ut, pro pietate amissa, nempe amore erga Deum, excitaretur religio, quae est Numinis metus; et ideo metus est quia nos pudor admonet Numen laesisse.

<<Rei stipulandi et promittendi>> unde dicti?

[6] Ex qua ultima antiquitate coniicio <<reos stipulandi et promittendi>> appellatos, ut nomine ipso admonerentur, promissor ut, cum dies cesserit, quanquam non venerit, solvat; stipulator ut, non quando dies cesserit, sed quando venerit, petat; ac proinde, si contra faciant, sint eius pudoris rei, quos dixeris omnes qui iure stricto contra aequitatem utuntur et exceptione, tanquam iuris naturalis actione, repelluntur. Quae exceptio ex genere a romanis <<doli>> appellata est, quam libro superiore e temperantia dictari diximus.

Infamia, altera poena divina.

[7] Et ex pudore est sensus communis reverentia, ex qua audaces altera divina poena manet, infamia, quae est commune hominum iudicium quod improbe factum damnat.

Praeclara virtutum omnium a pudore orta soboles enarratur - <<Infamia facti>> quid?

[8] A pudore itidem frugalitas, probitas, quae sunt bonae animi artes quae temperantiam firmant; a pudore promissi fides, dicti veritas, alieni abstinentia, quae sunt bonae animi artes quae firmant iustitiam; et a communis sensus reverentia coercitae improbitas, impudentia, audacia, ex qua omnia scelera et maleficia gignuntur. Quae qui admittit; infamiae, quam iurisconsulti dicunt <<facti>>, seu sensus communis, iure naturali reus est.

Verborum <<arbitrari>>, <<decernere>> vetustissima origo - <<Arbiter>> proprie quis? - <<Decernere armis>> unde dictum? - Historia duum verborum <<decidere>> et <<iudicare>>.

[9] A pudore quoque genus humanum edoctum omnia vitae obscoena turpiaque occultare; et utilitatum enormitates ipso aspectu <<arbitrari>> ac <<decernere>>, quo tempore omne commercium permutationibus agitabatur, et, nondum ulla communi mensura inventa, res mole ipsa aestimabant. Ad quae antiquissima tempora haec duo verba cum suis quaeque proprietatibus revoco. <<Arbiter>> enim spectator proprie dicitur, et qui spectando rem iudicat <<arbiter>> appellatur, pro illa locutione <<remotis arbitris>>: unde mansit postea <<arbitrorum>> appellatio in iudiciis bonae fidei, quae pudore plurimum constant, uti appellatio iudicum in iudiciis stricti iuris, iuxta illam formulam <<inter iudices arbitrosque>>. <<Decernere>> autem est visu serio definire aequalitates utilitatum. <<Cernere>> enim est distincte, ut ita dicam, videre, et <<decernere>> perfecte cernere est: quare <<decernere>> huius vetustatis est proprium. Quod cum postea iure maiorum gentium per vim fieret, <<decernere armis>> dictum est, quod itali proprie reddunt <<vederla con l'armi>>, quod proprie <<decidere>> dictum est, tanquam <<caede definire>>. Tandem, iure civili introducto et iudiciis constitutis, dictum est <<iudicare>>.

Prima humanitatis lapsae parens pudicitia omnisque civilis vitae.

[10] A pudore tandem in statu exlegi admoniti, qui caeli, quod deum putabant, aspectum veriti, promiscuam venerem ferarum ritu abhorruere et non sine aliquo numine, quod auspiciis sequebantur, certas sibi uxores in omne vitae consortium destinarunt: neque ignavi errones, qua pabulum daretur, vagabantur; sed certis sedibus, auspicato captis, consedere et occupatas terras colere instituerunt. Unde primum familiae, mox gentes maiores, inde clientelae constitutae, ex quibus demum respublicae et imperia orta, quibus minores gentes fundatae sunt.

Pudor excitator virtutis.

[11] Et eadem simplicitate Deus Optimus Maximus, cum hominem corpore et animo conflasset, ab animo conatum homini attribuit, quem demonstravimus proprium esse animorum, ut, homine lapso, pudor hanc vim animi intenderet, qua animus menti corporique imperaret.

Curiositas, tertia divina poena, qua homo corruptus purgaretur et prudentiam indueret - <<Delicta>> et <<vicia>> unde dicta?

[12] Namque ignorati veri pudor vim animi intendit quatenus menti imperat, ut in vestigando vero pertendat donec habeat exploratum. Atque haec tertia divina poena est, curiositas, ut, per quam homo peccasset, per eam ipse purgaretur. Et ex ea provenit prudentia, qua homo instructus temeritatem et, eius sobolem, delicta vitaret, quae proprie a <<delinquendo>>, deficiendo, dicta sunt, et sic quoque vitaret vicia, qua appellatione latini defectus ipsos significant: quasi sint pravi habitus animi ex frequentibus delictis, seu defectibus debitae attentionis in vestigando vero, confirmati.

Sapientiae humanae origo.

[13] Ab hac ipsa mentis vi vestigandi veri provenere sapientes, qui excellentiorem virtutis imaginem, quam qua vulgo homines praediti sunt, excogitarunt: ad quam conformati, philosophi eminentioris gradus officia, quam quae a legibus iubentur, dictant imperio veritatis.

Quarta poenarum divinarum, industria (unde fortes, qui fundarunt respublicas ), omnibus vitae commodis genus humanum ditavit.

[14] Postremo eadem ipsa simplicitate Deus sapientissimus, quia praeviderat hominem lapsum, infirmum et solum ad omnium rerum egestatem redactum iri, ita eum praeformavit ut, ex multitudine exlegi pudore ferinae veneris divisi, existerent fortes, qui vim animi in corpus quoque exercerent, agros sibi occupatos colerent, infirmos et egentes in fidem reciperent, ut ex utrisque respublicae fundarentur, in quibus fortes imperarent, infirmi parerent. Sic quarta divinarum poenarum, industria - quam Deus Adae lapso edixit: <<In sudore vultus tui vesceris pane tuo>>, - omnia humanae vitae commoda in terris orta, quae ipsa inventionibus in genus humanum importavit: quibus et qui abundant et qui egent ad colendam humanam societatem raperentur.

Dei Optimi Maximi in suis explicandis consiliis admiranda simplicitas . . .

[15] Atque ita Deus Optimus Maximus, per unam naturalem et simplicissimam viam, nempe pudoris, qui ex temperatura corporis animique humani conflatur, quo primi parentis peccatum plexit, eo, inquam, pudore omne ius naturale continuit; et per natam ex pudore vim animi, quae mentem et corpus regeret, bonas artes omnes in homine lapso eduxit, per quas naturaliter sociatos sustinuit ac servavit.

. . . et providentia.

[16] Hunc ubique gentium sibi constantem simplicissimum ordinem, qui per ea ipsa, per quae genus humanum in sui exitium erat ruiturum, tot vitae socialis commodis quot fruimur, ditavit et auxit, ut omni ratione naturaliter conservaret, impii negent, si possint, et divinam providentiam sustulerint. Et tot, tanta et tam varia humanae vitae commoda, quae, immenso terrarum ac marium spatio dissita, ingentibus navigantium sudoribus periculisque in unum emporium convecta, innumerum* industria artificum elaborata, alienis utilitatibus prostant, a quonam prostent dicat Epicurus, Macchiavellus, Hobbesius, Spinosa Baylaeusque: ab illo vel illo homine, qui ut fera bestia suae unius utilitati studet?

* innumerorum?

Invicta, contra Casus vel Necessitatis philosophos, divinae providentiae demonstratio.

[17] At enim quid boni in commune cuiusque suum ferae bestiae unquam contulerunt? Ab homine autem certe prostant; sed qui, ut non ille aut ille, ita certe homo est: neque enim ille aut ille contulit omnia, neque meus intelligendi modus eam expromtam peperit copiam; neque inane, seu nihil, ullam ulli unquam unam minimam rem, nedum tot, tantas, tam varias commodavit. Homo igitur est, qui nec ille neque ille sit, neque modus sit, neque nihil sit. Haec hominis natura est, quae non ut illum aut illum hominem homini lupum facit, sed illum aut illum hominem homini dictat Deum esse. Et si tot tantaque bona ab uno principio in unam generis humani salutem temere non coierint, nec caeco Casu: an ea eo compegerit caeca Necessitas? Si non caeca, sed intelligens fuit, nec necessitas fuit, sed providentia aeterna, quae privatas hominum curas ita dividit ac dispensat, ut, praeter atque adeo contra ipsorum propositum, in summam redeant ad suam infinitam explicandam bonitatem.

CAPUT IV

DE ALTERO HUMANITATIS PRINCIPIO: LIBERTATE

Unus homo liber, cetera mortalia serva.

[1] Porro unus homo cum libertate creatus a Deo est: cetera sine arbitrio serva. Unde Adae protinus creato in cetera mortalia a Deo summum arbitrium permissum.

Dominium, homine corrupto corruptum, pudore moderandum.

[2] Sed, ut per lapsum humana natura labefactata est, non prorsus extincta, ita et haec eius pars, nempe rerum arbitrium, non amissum est, sed corruptum, ita ut pudore esset moderandum. Iccirco Deus, cum scisset hominem peccaturum et ab honestate aeterna, prae naturae corruptae infirmitate, egestate et solitudine, ad parandas vitae fluxas utilitates traductum iri, pudorem ei attribuerat, quo utilitates moderaretur.

Libertas naturalis quae? - Qui homo natura <<suus>>? - Servitus naturae definitur.

[3] Moderatum utilium rerum arbitrium naturalis libertas est, ex quo homo dicitur <<suus>>, proprius; uti quod id* aliena est potestate aut dominio dicitur <<alienum>>. Unde naturae servitus est, qua homo pecuniae, libidini, honori vivit serviliter mancipatus.

* id quod?

Suitas originaria quid? - Ex libertate commercia, ex commerciis humanitas exculta.

[4] Ex hac hominis suitate, quam <<originariam>> dicere eleganter possis et libertatem naturalem definivimus, sunt nata commercia, per quae, tanquam per rivos ex altero fonte - libertate - humanitas derivata. Unde videmus civitates commerciis celebratas humanissimas esse: a commerciis remotas, feriores.

Libertatis partes duae: dominium et tutela - Tres legum et rerumpublicarum fontes primi.

[5] Huius naturalis libertatis partes duae sunt, quae ab ea, tanquam a suo trunco, diramantur: dominium et tutela. Nam qui liber est, saltem suae libertatis est dominus; et qui ab iniuriis se tueri non potest, servus est. Quae sunt tria iura primaria, ex quibus omnes leges omnesque respublicas ortas vidimus, atque adeo omnis humanitas condita est.

Auctoritas naturalis.

[6] Libertas enim est, ex qua homo proprius sive suus ipsius est, quam diximus esse naturalem auctoritatem.

CAPUT V

DE UNA LIBERTATIS PARTE: DOMINIO

Dominium seu proprietas.

[1] Et dominium diximus esse eam auctoritatis partem quae in specie <<proprietas>> dicta est.

Dividitur in usum et fructum - Summa rerum genera: utenda, fruenda.

[2] Ita acceptum dominium duas item sub se partes habet: usum et fructum. Et quidem duo in natura omnino sunt rerum genera, quibus homo in hac rerum universitate dominatur: alia utenda, fruenda alia.

Natura utenda - <<Utilitas>> quae propria? - Natura communia ut sunt nullius? - Quid primum in terris dominium?

[3] Natura utenda sunt quae usu ipso afferunt utilitatem, de quibus maxime proprie utilitas dicta est. Cuiusmodi sunt aer ad prospectum, aqua profluens ad lavandum, mare ad navigandum, litora maris ad appellendas naves, et ob has ipsas rationes flumina publica et eorum ripae. Quae proinde usu communia omnibus in legibus romanis dicuntur, proprietate nullius: nempe proprietate quae nunc est, iam distinctis rerum soli dominiis; non de illa primaeva de qua heic loquimur. Quod dominium in rei communione recte Grotius definit <<usum omnibus hominibus communem>>.

Terra ut nunc quoque natura communis? - Ut iter, actus, via sunt partes dominii?

[4] Atque hinc fit quod - cum ex hoc rerum genere ipsa terra sit, quatenus hos natura habeat usus, ut ibi insistatur et qua iter fiat - principes summi aliorum regum copiis, per suas ditiones iter facere volentibus, ut plurimum iter praebere teneantur, ut mare liberum et litorum appulsum eorum classibus; et, si prohibeant, prohibiti iter armis vindicare possint. Et in rebus privatis iter, actus, via sunt pars dominii eorum quorum praediis debentur, quibus si uti impediantur, actione confessoria, quae vindicationis species est, eius vi dominii ea vindicent.

Utenda ex hominum arbitrio quae? - Cur in genere fruendorum translata?

[5] Hominum vero voluntate factum ut res utendae arte factae, uti sunt omnia quae ad vestitum tectumque et alios humanos usus, praeter quam victum, pertinent, in alteram dominii partem, nempe fruendorum, translata sint, quia natura superflua sunt, cum usus natura sit duntaxat necessitatis. Quae est ratio discriminis inter <<usum>> et <<fructum>> iurisconsultis philosophisque communis.

Natura fruenda quae? - Unde <<frui>> dictum? - <<Abusus>> proprie <<fructus>> est.

[6] Natura autem fruenda sint* quae fructu ipso proventum afferunt, ut sunt proprie fruges et fructus, de quibus proprie dicitur <<frui>>. Ad quod si spectasset Iulianus, non omnino reprehendisset qui existimarat <<fruges>> appellari eas quibus homo vesceretur. Nam de his rebus dicitur in sua nativa significatione <<proprietas>>, quod fructu (nunc autem dicunt <<abusu>>) propria seu nostra ipsorum fiunt, et omnium maxime proprie in nostram substantiam abeunt.

* sunt?

Qui ususfructus vere <<caussalis>> esset?

[7] Atque haec, quae dico, confirmant antiqui interpretes iuris, quum dicunt dominium esse usumfructum quem <<caussalem>> appellant: quod si pro hoc dominio omnium antiquissimo, quod primi homines exercuere, accipiatur, <<caussalem>> dicant, nihil elegantius dici potest. Nihil enim vetat vel barbaros quaedam eleganter dicere, ut latini multa, attici omnia: ne quidem erret qui idem eleganter ac latine dictum putaverit, ignorans inter Verulamii desideria dictionarium esse ex omnium linguarum elegantiis concinnatum.

Quae vera rerum proprietas? - Quid proprie <<meum>>, <<tuum>>? - Unde <<mutuum>>?

[8] Itaque proprietas initio fuit earum rerum quae absumendo nostra fiunt: qua significatione maxime propria dicitur <<meum>> et <<tuum>>. Ex qua iurisconsulti dictum putant <<mutuum>>: unde conficitur ratio cur rei alienae mutuo datae hoc dominium absumendo paretur.

<<Meum>> et <<tuum>> nata ante dominiorum distinctionem - <<Meum>> et <<tuum>>, ut, in communione, discordiarum, ita, distinctis dominiis, vi commerciorum, societatis parientes*.

[9] Quamobrem haec duo verba <<meum>> et <<tuum>>, quae Plato dicebat seminarium omnium discordiarum, nata sunt ante dominiorum distinctionem. Nam divina providentia - quando, per invalescentem ex Adae peccato cupiditatem, communione rerum, quae fuisset hominum maxime propria, inter eos humanitas conservari non potuit, et in communione rerum <<meum>> et <<tuum>> serebant discordias, quae genus humanum perderent - introducta in rebus soli divisione, <<meum>> et <<tuum>> genuere commercia, quibus diximus humanitatem celebrari.

* parentes?

Vocabuli <<proprietas>> metaphorae.

[10] Sed non protinus proprietas ad res soli translata est, sed sensim per gradus, quos ex ipsa rerum natura mox narrabimus, eo processit.

Prima: frugum solo divisarum - Fructuum perceptio, prima in terris nata occupatio, iure naturali, non gentium introducta.

[11] Principio enim proprietas alienata est ad fruges opera nostra a solo divisas, quum primi homines terrae fructus perceptione fecere proprios: quae est prima species occupationis in terris nata, et primus omnium modus distinguendi dominii, iure naturali introductus. <<Distinguendi>>, inquam, dominii, non acquirendi; <<iure naturali>>, non gentium: quia ea occupatio rerum fruendarum ante gentes fundatas a singulis hominibus occoepit, et facta est iure dominii, cum ipso homine nati, ac proinde <<dominii universalis>> quod Grotius appellat. Quare dominium non peperit, sed distinxit.

Libertas ut naturaliter celebrata?

[12] Atque hac in re non tam naturalis ratio quam et summa copia rerum et summa raritas hominum faciebat ut modesti et commodi homines tantum de medio sumerent quantum satis; et ita natura ipsa celebrabant libertatem, quae ibi viget, ubi homines communibus bonis modeste utuntur.

<<Frugi homines>> unde dicti? - <<Frugalitas>> romanis pro omni virtute.

[13] Hinc postea <<frugi>> homines parci, et ipsa moderatio <<frugalitas>> dicta est. Quo vocabulo romani, Ciceronis testimonio, omnem virtutem significabant, quod omni virtuti modus inest, quem

ultra citraque nequit consistere rectum.

Huiusque vetustatis vestigium est ut <<homo frugi>> vir probus, modestus etiamnum dicatur.

Ut primum iustitiae fundamentum, moderatio, inter homines iactum.

[14] Et ea ratione, rebus ipsis dictantibus, omnium virtutum fundamentum inter homines a divina providentia iactum est, moderatio. Namque et homines divino auxilio destituti erant ut possent recte agere ex deliberata ratione, et nondum communis utilitatis occasiones natae eos iusti iniustique poterant submonere.

Rerum mobilium traditio, modus acquirendi dominii iure naturali introductus, iure gentium receptus - Prima utilitatis occasio, inter homines nata, quae eos iustitiae commonuit.

[15] Atque ex his quae hactenus dicta sunt liquet traditionem rerum mobilium esse modum dominii parandi, iure naturali introductum, iure autem gentium receptum. Nam ante gentes fundatas usuvenisse necesse est, aut saltem potest, ut alius alio rerum genere vitae necessariarum abundaret, quo egeret alius; et pudorem dictasse ut egens voluntate compotis rem acciperet, et pro ea aut eandem in genere dare promitteret, aut aliam daret qua forte alter egeret. Quae fuit prima utilitatis occasio inter homines nata, quae eos iustitiae commonuit.

Permutationes primi in terris contractus - Promissa ante gentes conditas celebrata - Traditio rerum soli iure gentium introducta.

[16] Atque indidem colligitur permutationes primos hominum contractus, et promissa ante conditas gentes celebrari coepta, de rebus mobilibus tamen. At, postquam a gentibus distincta terrarum dominia, traditio ad dominia quoque rerum soli quaerenda producta est.

<<Industria>> unde dicta? - Quis primus hominum labor? - Quando <<custodia>> pro <<proprietate>> haberi* coepit? - <<Dominium>> unde dictum?

[17] Deinde <<proprietatis>> significatio processit longius, quum homines providi fructus et ligna aestate colligerent in hyemem servaturi, unde <<industrii>> dicti, et <<industria>> a <<struendo>>, quod <<struix>> proprie lignorum dicatur: <<industria>> pro <<labore>>, quod hic fuerit primus hominum labor. Hoc rerum statu coepit <<custodia>> pro <<proprietate>> haberi; et a <<domo>> forte <<dominium>> appellatum, quod domo seu custodia tuerentur.

* habere N C

Quando animus domini* statim significatus pro proprietate haberi coepit? - <<Usus>> et <<auctoritas>> quo sensu iuris gentium vocabula? - <<Auctores>> qui primum dicti?

[18] Postilla <<proprietas>> ad significationem hanc impropriorem prolata est, quum homines, numero aucti, sola terrarum, quae iurisconsulti dicunt <<fundos>>, terminis positis, sibi custodire coeperunt, et animus domini, per eos terminos positos significatus, proprietatem fecit. Ex quo tempore <<usus>> pro <<possessione>> et <<auctoritas>> pro <<dominio>> accepta sunt: in quae duo iuris gentium verba caput legis XII Tabularum De usucapionibus conceptum est: <<Usus et auctoritas fundi biennium esto>>; et <<auctores>> in romanis legibus dicti a quibus dominii caussam habemus, et plerumque venditores, non, ut falso eruditissimi iuris interpretes putant, ab <<augendo>> sive <<auctione>>.

* dominii N C

Hermogenianus illustratus.

[19] Cum his, quae de historia auctoritatis sive proprietatis tradidimus, congruit quod Hermogenianus scribit, nempe iure gentium distincta, non introducta dominia. Nam iure naturali, cum hominibus nata, erant pro indiviso. Deinde per gradus quos diximus distincta sunt iure gentium, quas posuisse terminos agris, distinxisse dominia, aedificia collocasse, condidisse regna idem iurisconsultus ibidem narrat: nempe gentes maiores, ex quibus regna fundata; non minores, quae a regnis fundatis provenere, ut libro superiore latissime demonstravimus.

<<Maiores>> et <<minores gentes>> quae proprie? quae per similitudinem?

[20] Qui sane locus primam nobis fecit copiam intelligendi cur <<dii maiorum minorumque gentium>> dicerentur, quos antea dici vulgo eruditorum audiveram, sed quid eae voces importarent nunquam ab iis intellexi: quae sane voces nisi sic ut nos distinximus accipiantur, neque hic Hermogeniani, neque innumeri de re romana loci explicari commode possunt, ut inferius videbimus. Sed et has voces romani, ut alias sane quamplurimas, ad similia significanda traxere ut maiorum minorumque gentium patricios significarent: nempe priores esse illos qui a patribus per Romulum lectis, quasi a patribus ante romanam gentem; posteriores nimirum illos qui a patribus post romanam gentem fundatam provenere. Quae duo translata pro verbis propriis, ut hactenus vulgo accepta, ingentem, ut videbimus, historiae romanae obscuritatem peperere.

Postremo proprietas nata sola animi destinatione sufficienter significata - Ipse animus, et quae sunt animi, iurisconsultis <<substantia hominis>> dicta.

[21] Postremo, fundatis civitatibus, <<proprietatis>> sive <<auctoritatis>> significatio ad omnium maxime impropriam pervenit, quum iura, sine ulla corporali occupatione, sine custodia, sine ullo permanenti corporeo nostri animi signo, sed sola animi destinatione sufficienter significata; iura, inquam, propria seu nostra ipsorum fiunt; et universum patrimonium <<substantia patris>> dicta, et substantia <<hereditas>> appellata. Quae non sunt corpora hereditaria, sed ius, quod intellectu consistit.

Ut iura sensim et per gradus ad suam aeternam incorpoream originem concessere - Nihil homini magis proprium quam voluntas - Universi iuris, ut brevissima historia, ita summe admiranda.

[22] Sed ex huius verbi <<proprietatis>> historia vides vocabulum quidem ad impropria translatum, sed rem vi ipsa ad suam maxime propriam naturam accessisse, ut iura a corpore ad animum transferrentur*, et proprium cuiusque sive cuiusque suum, quod idem est ac ius cuiusque, a consumptione primum, deinde perceptione, tum occupatione, porro custodia, posthaec* limitibus, tandem ad voluntatem, qua nihil in homine magis proprium datur, concessisse; et per hos gradus a iure naturali priori, primum per ius gentium, deinde per ius civile, postremo ad ius naturale posterius, sive ad solum pudorem, iura tandem pervenisse. Quod eleganter dixeris iura omnia, a iure naturali rudium hominum inchoata, iure naturali maiorum gentium erudita, iure naturali gentium minorum attenuata, iure naturali philosophorum sunt omni ferme corpulentia depurata.

* trasferrentur N C
* posthac?

CAPUT VI

DE ALTERA LIBERTATIS PARTE: TUTELA

Tutela quid? - Tutela imperium cum homine natum.

[1] De tutela superest ut dicamus. Eam definivimus libertatem tuendi per vim se et sua, sive est naturale imperium cum homine natum, quo qui iniustum aggressorem ob sui suarumve rerum tutelam occidit, si aliter tueri nequeat, iure superioris occidit.

<<Virtus>> cur primum corporis? cur deinde animi dicta? - Actiones, accusationes: tutelae species.

[2] Ab ea vi <<virtus>> principio appellata, quae viribus corporis alienae vi illatae obsisteret eamque superaret: sed, latis postea legibus, a vi corporis ad vim animi translata est, et vis ad suam naturam concessit, estque ius sua vindicandi aut ulciscendi in iudicio. Et in iudicio privato dicitur <<actio>>, <<accusatio>> in publico: nam utraque est iuris nostri legibus praeformata tutela, dum formulae vigebant; at, postquam viguit ius naturale philosophorum, et iuris nostri tutela a ratione dictata.

Unde genita libertas civilis? dominium vere civile, quod vulgo <<eminens>> dicunt? imperium civile seu summum? auctoritas civilis? - Auctoritas civilis est vulgi philosophia.

[3] In rerumpublicarum autem fundatione, ut diximus libro superiore, ex libertatibus singulorum libertas civilis extitit, quae tum maxime celebratur quum omnes legibus serviunt. Ex dominiis singulorum dominium eminens conflatum, quo, tanquam reipublicae patrimonio, omnium privatorum iura continentur; et ex singulorum tutelis natum summum imperium, quod sua vi armata legum cunctos cives tuetur. Et ex singularibus auctoritatibus auctoritas civilis coorta, quae, praeterquam quae sunt natura debita, honesta quoque naturae officia iubere potest, quae autem natura sunt licita prohibere. Et sic auctoritati civili haec humanitas, qua exculti publice sumus, est, ut vulgi philosophiae accepto, referenda.

Quae essent profanae historiae principia?

[4] Ut autem sciamus quibus rationibus haec civilis auctoritas a primis generis humani exlegis temporibus ad has respublicas, in quibus nunc versamur, perducta sit, historia temporis obscuri ex nostris principiis est contexenda: quae sane fuerint principia, quae hactenus desiderantur, profanae historiae universae. In quo conatu si defecerimus, studium saltem tanta cognitione iuvandi universum genus humanum certe aliqua indignum laude non fuerit.

CAPUT VII

DE HISTORIAE UNIVERSAE PRINCIPIIS

Historia duplex: rerum et verborum.

[1] Historia universa, altera rerum, altera verborum est; atque hanc ex illa profluere perinde constat, uti extra omne dubium est priores res esse quam rerum notas.

Historia verborum: etymologia - Prima historia rerum: mythologia.

[2] Historia verborum incerta, nempe etymologia, quia historia prima rerum profanarum, quae est mythologia seu historia temporis fabulosi, nec certam habet originem nec certam successionem. Et ideo eius incerta origo et incerta successio, quia rerum temporis obscuri hactenus est desperata cognitio.

Certa origo et successio historiae universae ab historia sacra repetenda.

[3] Quare, si sacra historia res nobis exponat actas, dum in historia profana tempus obscurum et fabulosum sive heroicum excurrit, iam tramitem habebimus, quo historia temporis obscuri et historia temporis fabulosi historiam temporis veri pertingat. Igitur quod hactenus de naturalis orbis terrarum mensuris verum dicebatur, eas a certis caeli mensuris suam certitudinem mutuari, id de veritate orbis terrarum civilis quoque dicendum sit, quod veritas rerum profanarum unice ab historia sacra petenda sit.

CAPUT VIII

SACRAE HISTORIAE DEMONSTRANTUR ANTIQUITAS,
PERPETUITAS VERITASQUE

[1] Itaque de sacra historia statuamus haec tria.

[2] Unum: eam omnibus profanis esse antiquiorem.

[3] Alterum: eamque solam certa initia certamque successionem historiae profanae universae commodare.

[4] Tertium: atque has ipsas res - praecisa licet divina fide, quae tamen omni demonstratione maior est - tradere humanis argumentis, quantum haec res ad verum geometricum propius accedere patiatur, demonstratas.

Sacrae historiae antiquitas.

[5] Antiquitatem haec tria probant:

[6] Unum: quod nulla profanarum* historia genus humanum exlex, tum ante, tum post Diluvium, ante omnes respublicas fundatas omnesque leges positas, sub qeokrati/a egisse, explicatius narret. Quem vetustissimum rerum statum soli poetae suis fabulis, et tamen perobscure, innuerunt.

[7] Alterum: quia ipsa respublica hebraeorum principio ad theocraticam formam fundata est, Decalogi legibus, quibus nulla poena irrogatur humana institutione; et late narratur in sacris Bibliis, a Mose ad reges usque, CCCCXCIX* durasse. Quo statu maiorum gentium dii duodecim, nempe antiquissimi deorum, falsis religionibus consecrati, et eorum fide maiores gentes, hoc est omnium vetustissimae, contentae sunt.

[8] Tertium: quod alii quoque ante nos adverterunt quod Homerus, scriptorum omnium profanorum certe primus, tales suorum regum pastoricios mores describat, quales historia sacra de suis primis regibus narrat; et tamen regnum hebraeis a Mose, sacrae historiae scriptore, quingentis post annis fundatum est.

* profana?
* annos missing

Perpetuitas.

[9] Certam autem originem certamque successionem rerum profanarum unam sacram historiam nobis tradere posse, evincit vetustissimus ille quem supra tradidimus gentium morem: externarum agere incuriosas, et ideo incuriosas, quia, suis quaeque finibus contentae, externas gentes nonnisi per bellorum occasiones noscebant, quorum perpetuae poenae captivitates et servitutes fuere. Quas hebraei ab assyriis perpessi - dum, per ea ipsa tempora et diu post, graeci iam exculti assyriorum potentiam ferme ignorarent - rerum profanarum, quae ab assyriorum monarchia profanis scriptoribus incipiunt, et certa initia et certos progressus docere possunt.

Veritas.

[10] Quod autem haec ipsa nobis ex vero tradat, tria item argumenta graviter docent:

[11] Unum: quod ea gens legis et patrii moris, usque tandem ad obstinationis vicium, religiosissima fuerit, ut suae antiquitatis monumenta sanctissime custodisse nihilque admisisse externi putandum sit.

[12] Alterum: quod ipsa historia ipsis linguae perpetuitatem servarit, quod illud evincit - hebraeae linguae eruditis in eius caussis hactenus inobservatum - quod rectum verborum, uti graecis latinisque est tempus praesens, ita hebraeis est praeteritum, tempus proprium historicorum, et tertiae quidem personae.

[13] Tertium (quod ex Hieronymo, In Danielem, et alii ante nos attulere, sed tamen id ipsum principiis conficitur) est quod Xenophon - primus graecorum historicus qui res externas scripsit, nam eas ipsas quas graeci cum externis gessere scripsit, idemque gravissimus philosophus, et magna ipse pars rerum quas scripsit, et quia sua expeditione in Persiam prioribus belli ducibus penitius penetravit - res persarum sacrae historiae apprime conformes scripsit.

CAPUT IX

DEMONSTRANTUR GIGANTES,
QUI SUNT TANQUAM TRADUCES ANTEDILUVIANAE
IN POSTDILUVIANAM HISTORIAM

Principia historiae, rationibus non firmata, admirationem, non scientiam, gignunt.

[1] Sed doctissimus Hugo Grotius veritatem sacrae historiae studio magis quam iudicio demonstrat, qui eius initia, scriptorum ethnicorum locis benigne acceptis, non ullis invictis rationibus conficit, ut illa: quod universale Diluvium communis gentium traditio, et gigantes praeterea nudata postea forte sepulcra testentur. Quae duo, quia rationibus non demonstrat, nihil conferunt, nisi ut haec eruditi, iuxta ac vulgus, admirentur.

Nec solide firmata, gignunt absurda.

[2] Nam rationes physicae, quibus alii gigantes fuisse probant, vix dignae sunt recensitu. Cum enim hominum staturam, qui ad duo sive adeo ter annorum millia ante nos vixerunt, certo sciamus nostra hominum nihilo proceriorem fuisse, qui tempore humana corpora parviora brevioraque fieri dicunt, videant ne in satis absurdas rationes imprudentes compellantur. Quod, si per tantum temporis spacium haec insensibilis nostrorum corporum deminutio facta fuerit, centum millium saltem annorum excursu opus sit, quibus ad gigantes perveniamus. Cur igitur gigantes, ut sacra tradit historia, <<seculi potentes>> fuerint, piis credentibus synchroni? cur non Abel, Cainus, qui aetate omnes anteierunt, gigantes orti? cur non subito post Diluvium nati quoque, sed Nimbrodus ad ducentos post Diluvium annos gigantea statura a sacra historia narratur? cur ex tanta corporum proceritate ad hunc brevem staturae* modum, quam subito, tam insigniter decreverunt? An angelos humana semina collegisse et, uti incubos, e falsarum religionum foeminis gigantes generasse dicamus, ut multi sacram historiam interpretantur? Quibus difficultatibus adacti, viri magis acuti quam pii gigantes proprie fuisse omnino negant, et metaphoricus* gentium tyrannos accipiunt. Ab his exploratis scilicet principiis historiam universam hactenus sunt exorsi, quia auctoritatem inconcussa ratione, cuius pars auctoritas certe est, firmare non studuerunt.

* staturam N C
* metaphoricos?

Philologicae dignitates novem.

[3] Igitur principio aliquot philologicas dignitates, quam vulgatissimas, tam extra omnem controversiae aleam positas, in antecessum proponam.

I

[4] Anno post Diluvium, ante babylonicam linguarum confusionem, Sem, Cham, Iaphet exleges terram inter se divisisse; et in Assyria mansisse Semum, Chamum in proximam Phoeniciam Aegyptumque, Iaphetum in Europam commigrasse.

II

[5] In Oriente praemature humanitatis rediisse artes, ita ut ducentis post Diluvium annis inter chaldaeos magia nata sit, quae alioqui, in astrorum observationibus posita, multo maiori tempore opus habebat ut in artem, sive adeo scientiam, redigeretur.

III

[6] In Occidente genus divinationis natum tam rude quam orientalium eruditum, quae putabat fulmina tonitruaque, volatus cantusque avium et victimarum exta laeta tristiave* deorum monitus esse.

* tristave N C

IV

[7] Constantem a primis usque temporibus inter graecos famam durasse, cuius testis Homerus, genticos suos quondam more ferarum traduxisse vitam et cadavera canibus corvisque voranda reliquisse.

V

[8] Mythologos uno ore docere hos* fuisse feras quas Orpheus lyrae sono cicuravit et saxa ex quibus Amphion, ad lirae quoque sonum coeuntibus, Thebarum muros construxit.

* hoc C

VI

[9] Et philologos universos, dum linguarum enarrant origines, docere quoque interiectiones primas fuisse humanas voces, quae ad perturbationum impetum erupissent; postea enata praenomina*, quibus res in summa verborum egestate indicarent, et quidem monosyllaba ferme omnia omnibus. Et nos demonstravimus primas inter latinos proprias voces natas fuisse, nomina, et quidem omnia monosyllaba quoque.

* pronomina?

VII

[10] Et illud indubium: interiores disciplinas ab Asia in Aegyptum et Graeciam deductas esse.

VIII

[11] Uti illud quoque exploratum: longe priorem versam prorsa oratione natam esse.

IX

[12] Postremo poetas fuisse primos rerumpublicarum fundatores.

Observandum.

[13] Ne quis tamen miretur in chronologia, ducentis post Diluvium annis in tantam frequentiam auctum genus humanum ut Nimbrodus tam enormis altitudinis turrim excitaret, id det, quod haud sane negaverit: viros decimoquinto anno pubescere, foeminas duodecimo viripotentes fieri, et foeminas quinquagesimo anno effoetari et in annos singulos foecundari posse; et rationem putet primam foeminam, ad quinquagesimum usque annum, septem et triginta filios parere posse, secundam triginta sex, tertiam triginta quinque, et sic deinceps; tum de neptibus, dehinc de abneptibus, demum de proneptibus eundem numerum capiat; is conficiat ad extremum ducentorum spacio annorum plures hominum myriades nasci posse.

Problema quo nova de philologia scientia excitatur.

[14] Nunc quaerere iuvat: quaenam causa tanti discriminis, quantum illud quo homo ferus ab homine humano differt, quando exlex Chamus suam posteritatem in Phoeniciam induxit, unde mox in proximam Aegyptum pervenit; Iaphetus, graecis Iapetus dictus, exlex quoque in Europam commigravit? et cur primi gentium sapientes in Assyria chaldaei, cum Chamus et Iapetus linguam antediluvianam secum attulerint, qua priorem humanitatem servare possent, et linguae Babylone Semi posteritati confusae sunt?

Chronologia hactenus praepostera.

[15] Nam isti Cecropes aegypti, Cadmi phoenices, Danai phrygii, qui, deductis in Graeciam coloniis, humanitatem inportant, et Orpheus atque Amphion, qui trecentis post Cecropem et Cadmum, ducentis post Danaum annis, graecos populares suos feras et saxa fuisse testantur, non sat commode suis sunt divisi temporibus. Quae chronologiae mihi absurda miranti, illud in mentem venit: quid si haec, etsi temporibus praepostera, rebus ipsis vera sint tamen; et graecas gentes, postquam aegyptiacae syriacaeque atque adeo asianae potentiae fama inter ipsos pervasisset, ut suam augustiorem facerent originem, fecisse antiquiorem; et rationem propositi problematis eam esse.

Humanitas uni religioni omnis accepto referenda.

[16] Quod, vicinus Chamo, Semus inter suos posteros veram Dei creatoris religionem, verae religionis cultu innocentiam, innocentia humanam societatem, societate linguam usque ad Babylonis confusionem servarit, ac proinde artium antediluvianae humanitatis memoriam custodivit, quanquam, hominum raritate, principio solam pecuariam et rusticam exercuerit. Hinc, ad idolatriam et Semi posteris declinantibus, primi gentium sapientes chaldaei; et Chami posteritas in Phoenicia ob chaldaeorum, et aegyptii ob phoenicum vicinitatem, mature interiores disciplinas invenire potuerunt. Sed Iapeti soboles in Orphei feras et Amphionis saxa commutata diu vixit, cum Iaphet a semitidis satis longe abscessisset: quare, ut ipse veram, ita eius posteritas omnem exuit religionem et, religione exuta, humanitatem.

Ut homines in Orphei feras conversi? et per ingentem terrae silvam effusi?

[17] Etenim per hanc ingentem terrarum silvam tam chamitidas quam iaphetidas hac ratione in solitudinem distractos esse necesse est: quod saepe viri a foeminis, foeminae a viris, pueri filii a matribus, matres a filiis pueris ut feras effugerent, dividerentur; et ita sensim minores a maioribus rudiores, ferarum metu relicti vel abacti, sic dispalati solique, prius omnem religionem, deinde omnem linguam, tandem omnem humanitatem exurdaverint, et in brutam licentiam ac errorem ferinum abierint. Quo rerum statu mille annos durante, si quis recte rationem putet, quanquam quamplurimi aut a feris enecti, aut fame per hyemes, siti per aestates deperierint, tamen incolumes, vel ut feras evaderent, vel ut pabula aut fontes quaererent, in Scythiam, Aethiopiam, Occidentem plagam Indiasque, praevalido nixu, per invia et confragosa acti temeraria*, forte penetrarint.

* temerarie?

Cur in Oriente matura et erudita, in Occidente rudis et tarda divinatio?

[18] Sed et hoc discrimen inter utrosque intercessisse quoque, etiam necesse est: quod chaldaei a semitidis inter eos certis in locis agentibus, qui, vi verae religionis sociati, virtute se et suos et pecudes a feris tutabantur, humanitatis admoneri, et in ingentibus camporum aequoribus commode syderum ortus occasusque animadvertere potuerunt; et ita caelum a syderum motibus sibi finxere deum, atque in id, etsi non verum, saltem doctum divinationis genus concessere, magiam. At Iaphetidae, longe a semitidis et chamitidis dissiti, inter ipsos, qui humanitatem colerent, versante nemine, ad brutum stuporem redacti omnes, fulmine excitandi fuerunt ut caelum crederent deum eiusque voluntatem putarent Iovem: quare divinationis genus satis rude et sero inter occidentales est introductus.

Demonstratio Diluvii universalis.

[19] Atque haec invicta demonstratio sit terrarum orbem Diluvio universum fuisse obrutum, et genus humanum in Noacho servatum esse, et arcam in locis Assyriae subiectis, ut Armenia, consedisse; quando maturi assyriorum cultus, unde inter eos prima monarchia nata est, et diuturnae reliqui orbis ferinae vitae, quae ad mille post Diluvium annos vel inter graecos ipsos duravit, non alia afferri ratio potest quam vera religio inter semitidas conservata: quam si Iaphetus quoque inter suos servasset, aut, uti Chamus, iisdem piis proximus, a pietate descivisset, in Occidente eadem quae in Oriente fuissent secutura. Et hoc pacto per nostra humanitatis principia non solum sacra cum profana constat historia, sed profana celebrem sacrae historiae epocham, nempe universale Diluvium, confirmat.

Gigantium demonstratio.

[20] Ex hac, quam exleges impii traduxere prorsus efferam vitam, provenere post Diluvium in profana historia gigantes, de quibus sacra historia haec narrat quinque:

I

[21] Ante Diluvium fuisse, et Deo praecipuam Diluvii caussam fuisse.

II

[22] Ab <<filiis Dei>>, qui ad <<filias hominum>> intrarant, ortos esse.

III

[23] Eosque fuisse <<potentes a seculo>> et <<famosos viros>>.

IV

[24] Aliquanto post Diluvium eos memorat in Nimbrodo seu Nembrot.

V

[25] Inter pios credentes non natos esse.

[26] Demonstrantur gigantes ex hoc foedo victu provenisse primo historia civili, secundo historia naturali.

Historia civili.

[27] Civilis historia prostat apud Iulium Caesarem et apud Cornelium Tacitum, qui, dum in caussas inquirunt de vastis Germanorum corporibus, quisque unam affert, quae ambae, uti in id effectum conveniunt, ita sunt copulandae. Caesar dicit esse summam adolescentum ab omni disciplina libertatem, quod eorum omnis vita in <<venationibus et studiis rei militaris consisteret (quibus studiis haud sane pueri dant operam), et quod a parvulis labori et duriciei studerent, et hoc ali staturam putarent>>. Tacitus, quod <<in omni domo (vel principum) nudi ac sordidi in hos artus, in ea corpora, quae romani mirabantur, excrescerent>>. Id constat de gente religione, moribus, institutis iam fundata. Quid de materno liberorum cultu ante omnem humanitatem introductam putandum est, et quando per avia, invia virgultis, dumetis ac cespitibus confragosa, vel glans vel fons pueris nudis duro labore legendus erat?

Historia naturali.

[28] Historia sive observatio physica demonstrat quantum magistri metus puerorum spiritus affligat et quicquid in iis est ad adolescendum generosius concidat; et nitros sales, quibus urinae plurimum abundant, plurimum vivacitatis habere, ut in spiritu salis ammoniaci spectare est. Campos autem stercoratos feliciter frugescere rustici norunt, et tamen parum prae iis quos exercitus armati insedere, qui per plures annos reddunt laetissimas segetes: ut coniectem eodem cultu in ultima ad meridiem America gigantes etiamnum gigni. Qui terrarum orbem itineribus lustrant, quaeso explorent an haec nostra vera sit coniectura.

Divinae providentiae argumentum.

[29] Itaque pueros multo ante quam nostri adolevisse et membra firmasse existimandum est; ut hinc quoque divina providentia summopere suspicienda sit, ut, quando humanum genus impietate in eum foedum victum esset abiturum et fore* ut ingens terrae silva feris abundaret, pueri cito adolescerent et in corpora ingentia firmarentur, ut feras aut fugerent aut superarent.

* foret?

Qua ex causa gigantes antediluviani? - Vere pii fortissimi gentium.

[30] Gigantes antediluvianos sacra narrat historia inde natos, quod <<filii Dei>>, hoc est sethidae, ut Samuel Bochartus interpretatur, ad <<filias hominum>>, sive falsarum religionum foeminas, earum pulchritudine capti, intrarant. Has foeminas e Caini posteritate fuisse necesse est, qui cum urbes fundasset, ut sacra quoque testatur historia, ex eius gente foeminae nedum mundiores sed elegantes fuisse necesse est. Et has ipsas sethidarum amore deflagrasse inde coniiciendum, quod ii veri aureae aetatis heroes haberentur, qui, non muro, sed virtute, et se et pecudes et sata a feris tuerentur.

[31] Et, uti postea gentium postdiluvianarum communis mos fuit cum alienigena non habere connubium, ita de antediluvianis existimandum esse necesse est inter diversarum religionum viros foeminasque concubitum quoque etiam damnatum, ut hodie nos inter christianos et turcas vel hebraeos vetitus est. Quare et viros et foeminas istas suorum communione exclusos exclusasve esse oportet (quod poenae genus antiquissimum et ex gentium moribus ortum inferius late probabimus), unde, extorres solique per silvas, suam posteritatem fuga et errore in ferinam vitam dispulere. Et ita ex iis postea gentes gigantea statura prognatae sunt, apud quas nec lavandi pueros nec ulli disciplinae tradendi mos priscus ferinus permanserat. Qui postea <<potentes a seculo>> et <<famosi viri>> fuere.

Gigantes postdiluviani quando fuerint?

[32] Gigantes post Diluvium tradit historia fabulosa, sed eos non statim post Diluvium ortos esse sacra historia memorat, nam in Nimbrodo memorat: quia saltem ducentos procurrere annos necesse fuit ut Semi posteritas impietate in hanc ferinam vitam et inde cultu humano in gentem abiret.

Cur in Oriente mature cessere?

[33] Postea gigantes in Oriente cessere, quia, civili cultu introducto, et matres coepere lavare filios pueros, et patrum ac magistrorum incessit metus, et multo magis falsarum religionu