Ciceronianus nuper meus, Ornatissime Clerce, in G. Leuini nomine pervulgatus apparuit, amicissimi, atque optimi hominis, & Ciceroniani, cum opinione mea, tum aliorum iudicio, propemodum singularis. Rhetorem* vero typis propediem editurus, non illum quidem satis comptum, atque concinnum, fateor, sed tamen Rhetorem (sic enim nominare placuit) cui eum viro potius addicam, quam B. Clerco, id est Rhetori, (vt caetera ingenij, doctrinaeque ornamenta taceam) praecellenti, & plane, vt Graece dicam, r(htorikwta/tw|, non reperio. Offerebant quidem sese Cantabrigienses multi, Oxonienses nonnulli, de Eloquentia praeclare meriti, quorum etiam mihi erat periucunda certe Memoria: sed vis ingenue apud te dicam, quod hic saepe apud meos familiares soleo, vere possum apud omnes? Quaeso, vt bona liceat cum venia tua.
Memini B. Clercum, cum Rhetoricae apud nos Professor Academicus, credo iam abhinc annis tredecim, aut quatuordecim esset, tanta cum nominis sui laude, atque gloria, impositum sibi munus procurasse, vt* ad eam prouinciam & natura factus, & arte limatus, & vsu quodam perpolitus existimaretur. Factus deinde ex Academico Aulicus, tam diserte Castilionis, elegantissimi scriptoris Aulicum, & tam enucleate ex Italico in Latinum conuertit, (opus vtique Regium & Augustissimae Principi, ac potius Heroidi consecratum) vt non iam Harueij laudationem, minutissimi Rhetoris, exspectare debeat, sed iampridem sit a duobus Nobilissimis, Magnificentissimisque Dominis, Oxoniensi, & Buckhurstio, Aulicis, vel ad ipsam illam Castilionis singularem Ideam perfectissimis, atque optimis, duobusque cum doctissimis viris, tum etiam hominibus disertissimis, Caio, atque Bingo, non solum illustri gratia exceptus, sed quadam insigni commendatione, atque publico testimonio cohonestatus. Vidit exinde Galliam, ibique est a celeberrimis quibusdam, florentissimisque Academijs, exceptus perhonorifice: atque eiusdem illius Eloquentiae, non modo Iurisprudentiae [ii.] nomine, singulari laude, oblatis etiam honorum Academicorum insignibus, & stipendijs, decoratus. Post, domum, abhinc annis fere quinque reuersus, Cantabrigiam illico, vti Matrem indulgentissimam pius filius, reuisit, perorauit, disputauit, in Doctorum iuris Ciuilis Collegium, summa totius Academiae celebritate, cooptatus est. Nihil eo fingi poterat r(htorikw/teron.
Quam nollem haec de te apud te: & tamen plura vellem apud alios. Nil dico de Fideli subdito, breui illo quidem spacio, perquam, vt mihi videbatur, artificiose conscripto. Taceo caetera. Longum enim esset, haerere in singulis: & hic malo nimium mihi parcus videri, quam tibi nimium prodigus. Quid vis amplius? Si Leuino meo, Ciceronianus noster congruebat (congruebat autem homini cum primis Ciceroniano, vt opinor, maxime) clarum est, Rhetorem Clerco, vtpote homini Natura, Arte, Exercitatione, omni modo plane Rhetori, & meis vndique instrumentis, tanquam Eloquentiae armis, munito atque tecto, non dico conuenire, sed deberi.
An tu quaeso igitur, a Leuino tuo, inquies, ita Clercum distinguis, vt a perfecto Ciceroniano, istum, quem informas, semidoctum Rhetorem? Siccine mecum agis, Harueie, & huc tua denique euadit tam honorifica Praefatio?
Qui potest, optime Clerce, nisi te velim vna laude ornatum, pluribus, peraeque debitis, spoliare: & tanquam vinum perdere, infusa aqua, vt ille apud Homerum polu/mhtij? Nec vero est, quod magnopere tacitas extimescam cogitationes tuas, cuius perurbana humanitas, cum mihi priuatim cognita (fatendum est enim) tum satis omnibus perspecta est. Praesertim cum & ipse tuas laudes cum alijs libentissime communicare soleas, excellentibus viris, & qui vnam tibi virtutem, eamque perfectam tribuit, non modo non adimat reliquas, sed tacite quodammodo vel omnes ascribat, vel certe plures.
Ciceronianum igitur definiui eum, qui sit cunctis fere M. Tullij, aliorumque insignium* Oratorum artibus, literis, cognitione multiplici atque varia, exquisitis virtutibus, amplissimis in omni humanitatis, vrbanitatisque genere, praeconijs cumulatus, non modo Eloquentiae praecultus ornamentis: idemque mihi ferme videtur, Ciceronianum esse, quod Ciceroni, esse Oratorem. Rhetorem autem eum in praesenti appello, qui, Natura duce, Comite Vsu, velut altera Natura, ita dicendi praecepta, omnemque rationem, atque institutionem calleat, vt ornate, copioseque possit & scribere, & dicere, eaque Arte excellat, quae Rhetoricae peculiari nomine insignita, inter septem numeratur. Ac illi quidem varias, ac prope infinitas artes, disciplinasque attribui: hunc vnius doctrinae legitimis cancellis circumscribo: cuius qui absolutam [iii.] adeptus Scientiam est, satis ante ad dicendum Habilis, post Vsu promptus, eum Rhetorem sentio, & quidem praecellentem, nominandum. Atque haec verbi propria, & genuina vis existimanda est: tametsi latius interdum manare, & in plures idem artes nonnunquam diffundi, non ignorem.
Itaque summa erit haec. Ciceronianum edituro, Leuinus noster in mentem veniebat, cuius ego amicitiam, atque familiaritatem in maximis fortunae bonis semper posuissem, & qui Ciceronis mihi Oratorem, hoc est, vt ego quidem interpretor, Ciceronianum, accurate aliquot ante annis esset interpretatus, iamque prope perfectus Ciceronianus (quid enim dicam, Orator? idem est vtrunque) videretur. De Rhetore autem peruulgando, non ita multo post cogitanti, statim mihi Clercus, quasi ante oculos positus, seque mihi obuiam ferens, occurrebat: non ille quidem tantum Rhetor, (es enim profecto etiam Ciceronianus: & ipse in salutatione posui, Oratori) sed tamen Rhetor eximius, & dicendi artifex paene singularis. Cui si meum istum ita Rhetorem probauero, vt Leuino nuper Ciceronianum probaui (quod minime hercle diffido, quantum quidem ad rem attinet) de caeterorum ego siue iudicijs, siue praeiudicijs non nimium laborabo. Ac tantum abest, mihi crede, vt ab eis metuam, quibus tu scite, in illa eleganti ad Buchurstium Epistola, Nizolistarum nomen inuris, vt, si qui tales cum suis Nizolijs, ac Thesauris accurrerint, eos putem fere in Abecedarijs, quos vocant, pusionibus, & quasi in infima Grammatistarum classe numerandos. VALE: Et G. Harueium ad eorum numerum ascribe, qui tuae sunt cum incolumitatis cupidissimi, tum etiam studiosissimi dignitatis.
Datum Cantabrigiae, ex Aula Pembrochiana. I I I I. Calendas Sextiles. 1 5 7 7.
Rusticanti mihi nuper Mitchamiae, quasi in Tusculano meo, Harueie optime, incidit forte fortuna in manus, politissime fabricatus Rhetor tuus. Quem etsi multis alijs conuenientius, quam mihi, dicare potuisses: cui Bartolus, & Baldus, omnes eloquentiae neruos, (siqui vnquam fuerunt) aliquot ante annis praeciderunt: cuique seria negotia taciturnos, plumbeos, & melancholicos spiritus quotidie ingenerant, potius vt cogitare prudenter, quam polite eloqui desiderem (si id consequi possem:) agnosco tamen facile, & in optimam partem voluntatem tuam: Iudicium vero, & in Ciceroniano tuo, & in Rhetore fingendo, praesertim in illa tua aetate, ego (qui nihil auribus dare soleo) suspicio valde, & admiror. In quibus inter caetera nonnulla, hoc vnum maxime placet, in Rhetore praesertim tuo, quod, cum multos scriptores percurreris, multos euolueris, multa ex eisdem delibaueris: candidam, & synceram de vniuersis sententiam tuleris: nec illis, a quibus flores, & fructus collegeris (quod quidam faciunt, dum plus sapere volunt, quam pectorum angustiae patiuntur) mellis loco, venenum aliquod, aut verbi virulentiam suffuderis. Hoc ex ea re capies commodi, vt tua in posterum scripta, eodem candore ab alijs perlegantur. Multa sunt praeterea in tuis Orationibus, quae mihi magnopere arrident: nempe verborum volubilitas: sententiarum concinnitas: styli suauitas fluens, & prope incredibilis. In hoc extremo Rhetor tuus, Ciceroniano tuo par, aut forsitan superior euasit: nisi me, vel tui amor, nuperrime post visum Rhetorem ingenitus, vel meum ipsius iudicium fefellerit.
Quod nunc ad te non scriberem: qui tua omnia satis iusta statera librata habes: nisi vt tibi persuadeam, nouum tibi quotannis opus aggrediundum esse, insistendumque, atque adeo instandum in eo, quo coepisti, foelici cursu: quia ea fere praestantiora sunt, quaecunque sunt posteriora, & diligentius cogitata: animis scilicet nostris studio, vsu, iudicio, magis, magisque in dies confirmatis. Et quanquam in tuis scriptis, nihil vnquam viderim, quod non satis limatum industria, iudicioque etiam perfectum sit (nisi ipse minus iudicare possim, qui haec scribam:) [v.] hortarer tamen, aut potius rogarem impense, vt aliquando Bingum meum, eundemque vestrum, exactissimo iudicio virum, inuisas. Ille te, tuosque libros, (quos fore spero prope infinitos) qua est humanitate, perbenigne accipiet: eosque non solum laude debita celebrabit, (quod est a laudato viro, instar trophaei) verum etiam sua censura & iudicio sic excolet, vt, etiamsi emendatione, & diligentiore trutina non indigeant, virtutem tamen aliquam, vel ipso illius contactu, & aspectu accepisse, tibi videantur. Hic ego te iam nunc aliud non hortor, quam id, quod ipse hodie facerem in Graecis, Latinis, & Philosophicis, si me meae vitae rationes adhuc in Academia Cantabrigiensi agere paterentur. Nihil est, quod magis doleam, quam quod solus studuerim, solus legerim, solus scripserim, solus libros ediderim. Permagni interest, habere quicum communices tua, & alterius consilium audire, etiam illius, qui minus fortasse sapit, quam tu: quia plus vident oculi, (quod in Prouerbio est) quam oculus: & in sua quisque prole occoecatus est.
Vide, quam te amare incipiam, mi Harueie, qui tibi, in ipsis amicitiae initijs, tam confidenter, & ex animo consulam. Sed quid non ego mihi de te pollicear, qui nihil de te merito, Rhetorem tuum, tam eloquentem, tamque omnibus numeris absolutum dicaueris? In cuius fronte, (qui tuus amor est) tot meae laudes sunt, quot nec ego vnquam agnoscam, (nisi me forte nesciam) nec vnquam in lucem prodire paterer: nisi etiam, atque etiam erubescere potius mallem, quam delicatissimis tuis scriptis vim inferre: eorumque fructu alios priuare. Ego certe, si aliquo numero inter Oratores sim, aut vnquam fuerim (quod vere, aut saltem verecunde fateri non possum) id non multa, sed multum legendo consecutus sum. Certis me semper Authoribus addixi, quos perpetuo, tanquam Duces, secutus sum: in alios si forte incidissem, illos minime quidem contemnendos putaui: sed vt subsidiarios, & leuis armaturae milites, in suum tempus, & locum reseruaui. Duces meos semper: quasi relligiosis quibusdam vestigijs, subsecutus sum. Vnum illud abfuit, ad eam, quam ego mihi proposui, mediocritatem consequendam: quod Bingum quem in omni vita expertus sum amicissimum, in studijs etiam coniunctissimum non haberem. Huic ego te: me vero tibi: nos omnes Deo optimo maximo commendo: qui mihi testis erit, me Harueianae Beneuolentiae, nec vnquam obliuisci, nec deesse velle. Quid plura? Probasti apud me Rhetorem tuum: & ego te in meorum album, atque numerum ascripsi. VALE.
Datum Mitchamiae, in Com. Surrae, Calend. Septemb. 1577.
Primus dies de Natura, & Arte Rhetorica.
Mirari satis non queo, tot hodie Anglos, & nominatim Cantabrigienses, ex ijsque etiam maxime delicatos, atque lautos, vnum in locum, tanta celebritate totius Academiae, perinde quasi theatrum hic aliquod haberetur, confluxisse: eum vt perorantem in hoc tempore audire possint, quem tam saepe, tam nuper, tam attentis auribus, atque animis exceptum audiuerunt. Quid enim tam nouum, nouum autem? imo quid tam prodigiosum in Academia Cantabrigiensi, quam veterem non negligere cuiusque disciplinae professorem, nisi noui is forte aliquid, & peregrini, & paene inauditi dicturus existimetur? Vidi ego vacua subsellia, vidi scholas desertas, partim praelegentibus, partim perorantibus ijs, ex quorum linguis [2] melle, nectareque dulcior fluebat oratio: etiam gemina ornamenta nostra, Bingus, & Dodingtonus, (pudet dicere, sed nimis id verum est, & quidem etiam nimis intolerandum est) verba non semel, sed saepe ad parietes, & subsellia facere sunt coacti. Tanta est Cantabrigiensium aurium, atque animorum mollities, & elegantia. Nihil hic antiquum, nihil vsitatum placet: vestes, mores, verba, gestum, omnia affectamus noua: etiam eundem diu audire, tametsi, politissime dicentem, atque optime, nostratem praesertim, & domesticum, religio est.
Exspectabam equidem proximo superiore anno (quid enim dissimulem?) Collegiorum omnium, Aularumque coetum, atque concursum frequentissimum: nec mea sane me iam tum fefellit opinio. Praeoccupatus est locus in subsellijs: completa schola: aderant cunctarum aetatum, atque ordinum Academici: coronam, vt in comitijs, amplissimam, turbam, vt in foro, maximam; erectos, vt in scena, spectatores, auditoresque videbamus. Neque id quidem profecto [3] [A.ij.] mirum: ipsa enim mihi nouitas fecit audientiam. Hoc autem anno, & his presentibus comitijs, tantum aberat, (mihi credite, qui mentiri non soleo*,) vt ingentem illam, atque grandem multitudinem, celebritatemque Academicam vel sperare possem, vel exspectare auderem: mihi vt ipsi iampridem statuerim, & parietibus istis Rhetoricis canere deinceps: astante vno, aut altero e meis pupillis; non vt auditore eloquentiae, sed vt teste praesentiae.
At ecce praeter spem, contra exspectationem omnem, doctissimorum, ac disertissimorum hominum, quales hic vndique permultos adesse video, non modo humanissimorum adolescentium, atque suauissimorum puerorum concursio plane incredibilis: vt Lutetiae iam Parisiorum potius, aut etiam Romae ipsi esse videar, quam Cantabrigiae. Nec vero temere est, interesse huic dictioni eos, quorum auidas, & capaces, & teretes, & religiosas aures (intelligo, quid dicam) ne Tullius quidem ipse vester, si reuiuisceret, & eloquentiam isto loco, audientibus [4] illis, profiteretur, implere posset. Certe nouitatis nescio cuius exspectatione ducti, seu potius titillatione quadam incitati plaerique huc, vt opinor, omnes conuolastis: sed videte quam nullam habuerim neque itineris vestri neque meae gloriae rationem. Nihil enim adferam reconditum: nihil tam illustrium Oratorum auribus; tam excellentium Philosophorum animis dignum: nihil aut cuiquam nouum, aut in his eloquentiae sedibus inauditum. Harueius iam vetus, & prope etiam, quod ille addit, vietus est: nouitatem nouis relinquit professoribus. Quem si nihilominus tam honorifica dignari frequentia vestra volueritis, & de re vulgari (sic enim mihi quidem videtur, & sic est) vulgarem hic quandam, minimeque elaboratam audire orationem: deponitote quaeso ad vnius semihorae spacium Ciceronianas illas, & hyperatticas aures, quas vobiscum assidue circumfertis: meque vias, quae ad eloquentiam ferant, planissime, vti soleo, tradentem, & meorum auditorum vtilitatem, atque compendium, non [5] [A.iij.] gloriolam aliquam aucupantem, bona cum venia attenditote.
Vos enim, qui hodierno die conuenistis, & subsellia iam ista occupatis, in duo ego genera sentio dispertiendos: in Auditores, & Spectatores. Auditores dico, qui eximia eloquentiae pulchritudine, ac venustate incensi, ad eius iucundissimam familiaritatem sese, atque consuetudinem applicare, cum eaque rem habere cupiunt: & mea ad id vel opera, vel consilio, vel institutione aliqua vti cogitant. Spectatores appello, qui cum sint ipsi eloquentiae intimi, & iampridem in delicatissimam Ciceronianorum ciuitatem asciti, videre tamen, et audire quae fierent, quae dicerentur, quae praeciperentur, & tanquam fabulae interesse, festiuitatis ergo, voluerunt. Ac illos quidem recta si voluerint, ad eius conspectum mittam, quam tantopere adamatam, & concupitam ambierunt, hos dimittam, si videbitur, ad Musaea. Videre namque mihi videor, quanto alij Ciceronis, alij Caesaris, quidam Liuij, nonnulli Senecae, alij etiam, si dijs placet, Longolij, Osorijque [6] desiderio perciti teneantur, dum hic bonam horam tam male collocant, & politulas limatulasque aures tam frigido praebent oratori. Istis ego, vt amicus, suaserim, rogarim, vt inferior, ad suos quisque vt amores, ac delicias redire velit; nosque valere iubeat horridulos oratores. Moneo enim, praedico, ante denuncio, ornatissimi spectatores, nil hodierna vos concione, aut re noui, aut verbis elaborati, aut aliquo modo exquisiti audituros, sed ea tantum, quae vos ipsi ante aliquot annos impleuistis, & habetis animo percursa, ac prope decantata. Certum est namque auditores meos, non per deuios, & flexuosos tramites, sed regia, quod aiunt, & publica, & peruagatissima via, ducere ad eloquentiam. Cuius vbi faciem pulcherrimam, coloremque roseum, & peruenustos oculos aspexerint (aspicient autem propediem, nisi ego fallor) non dubito, quin ad illius complexum sint, atque osculum, non dico cursuri, vt ille, sed plane aduolaturi.
Quae enim Helena, [7] quae Venus est cum insigni eloquentiae forma, pulchritudineque comparanda? Et sunt etiam flosculi, sunt colores, & pigmenta, sunt exornationes, sunt insignia, sunt ad amabilem venustatem cincinni atque calamistri, sunt festiuitates, & lepores, sunt expolitiones, sunt emblemata, tesserulae, atque phalerae, sunt gemmae, margaritae, lumina, stellulae, sunt delitiae, sunt condimenta orationis, sunt fucati omnis medicamenta ruboris, & candoris. Sic enim nimirum eloquentissimi, clarissimique viri, in primisque Cicero ipse vester locutus est. Quae si singulatim singula vel Coridonem aliquem, aut Tityrum, in agris, & syluis educatum, atque omnis fere expertem humanitatis, mouere possunt: vt illos tandem coniunctim afficient vniuersa? Vos vero ita omnino affecerunt, viri doctissimi, vt ardore quodam amoris, ac potius fame, vt ita dicam, correpti, Ciceronem iampridem totum, atque integrum comederitis, omnesque Isocratis Demosthenisque arculas, & muroqh/kia [8] sitis quam auidissime perscrutati. In quorum curriculis atque spacijs si imprimere sua istos vestigia cernerem, abrumperem hic quidem orationis filum; habereque eos dicerem, qua ingrederentur, viam ad eloquentiam compendiariam.
Nunc autem cum sibili, & clamores isti anniuersarij recentes esse propemodum vel omnes, vel plaerosque auditores meos arguant, qui neque quid facere, nec quos imitari debeant intelligunt, & Rhetoricae tamen splendore capiuntur, Oratoresque esse cupiunt: ita, si potero, ista aperiam, & sic omnia in illorum conspectu ponam, vt ea cernere oculis, ac prope tractare manibus videantur. Vos quaeso interim, disertissimi, politissimique viri, vel discedite sane, si libet: vel peruulgata quaedam, & quasi dictata decantantem, qua hactenus caepistis, benignitate auditote. Et quorum in linguis, atque auribus Cicero totus, solusque habitat, ij mihi, rogo, ignoscant, si quod forte vocabulum properanti excidat non satis Tullianum. Non omnes Longolij, & Cortesij esse possumus: nonnulli [9] [B.] nolumus. Qui plures, sed optimos, atque lectissimos Latinitatis auctores peruolutant, & Ciceroni, omnium Principi, Caesarem, Varronem, Sallustium, Liuium, Senecam; Terentium etiam, & Plautum, & Maronem, & Horatium comites adiungunt, eos mihi aequos fore non dubito. Neque enim multos, & multa lectitans, interdum etiam poetas, vt iubet Crassus apud Ciceronem, affirmare audeo me nullum verbum in tam subita oratione ponere non in thesauro Ciceroniano indicatum.Sed Ciceronis corniculae illae, atque simij, eruditorum sibilis, & cachinnis, perinde atque dignissimi erant, iampridem explosi, tandem propemodum euanuerunt: & ego iam cum attentos, atque dociles auditores, tum vero beneuolos requiro spectatores: non qui singula religiose ad suarum elegantiarum trutinam examinata perpendant, sed qui candide omnia, & perbenigne interpretentur. Volui enim ego quoque, si potui, sed fortasse non potui, tam loqui Ciceroniane, quam qui omnium Ciceronianissime. Parcite mihi, o egregij [10] Ciceroniani, si non debeam eo gradu vti comparationis.
Verum ista fere pa/rerga ad lautiores spectatores. Venio nunc ad vos, mei optimi, & suauissimi auditores; quorum alios veteres agnosco; alios video recentes, atque nouos. Vos, qui veterani estis, facilius aliquanto, luculentiusque percipietis, quae dicam: sed dabo operam, vt nouitij quoque se didicisse aliqua, intellexisse omnia glorientur. Etenim malo hercle propter nimiam perspicuitatem non probari a multis, quam propter obscuritatem aliquam non intelligi ab vniuersis. Heracliti skoteina\, qui volent*, (nihil enim impedio): & Aristotelis a)kroamatika\ atque kruptika\, qui altum quiddam sapere videri cogitant, mea bona cum venia consectentur: sed tamen mihi ipsi placet enucleata, & facilis, & dilucida, & interpres mentis oratio.
Adeste igitur animis, qui adestis corporibus: & eloquentiae, vltro se vobis offerenti, prodite obuiam. Via non admodum aspera, non praeceps, non salebrosa, non deserta, non solitaria est: tritam eam vobis cum [11] [B.ij.] alij iampridem permulti maiores, tum vero ornatissimi isti, eloquentissimique viri reliquerunt: eorum vestigia persequimini: me vel ducem in itinere, quoniam ita contigit, vel potius comitem habebitis, atque socium. Videndum est autem initio & quid instrumenti, & quid viatici habere debeamus. In quo si me, ac ne me quidem, sed summos ex omni memoria viros, & ingenij, doctrinaeque magistros, atque principes audietis, (audietis autem, vti spero) breui ego vos in eloquentiae regno, & in ipsius suauissimo conspectu collocabo. Nam id mihi tandem si assumo, tot iam annos in illius nobilissima regia versatus, & cum cunctis omnium aetatum, atque temporum oratoribus assidue colloquens, videor id meo iure quodammodo posse vindicare: nec peruulgatissimum illud pertimesco: Qui sibi semitam non sapit, monstrat alijs viam.
Vt igitur ad comparandam Dialecticam (id quod est heri commodissime a meo collega explicatum) vt ad res, artesque [12] omnes, vel vsu, fructuque necessarias, vel amplitudine ac dignitate illustres adipiscendas: sic ad accuratam & splendidam dicendi rationem, id est eloquentiam siquis peruenire velit, huic triplici est opus instrumento, Naturae, Artis, Exercitationis: sine quo nemo potest in praestantium Oratorum numerum aggregari. A natura namque informati; a literis, doctrinaque exculti; ab exercitatione sumus, atque vsu perpoliti: nec magnopere aut sine disciplina ingenium, aut sine ingenio disciplina, aut vtrumque sine consuetudine ad laudem valet, atque gloriam: quodque poeta ille de virginitate pereleganter; Virginitas non tota tua est; ex parte parentum est, Tertia pars matri data, pars data tertia patri, Tertia sola tua est: id hic non incommode transferri mihi posse videtur ad eloquentiam: sed cum ad nobilem, & eximiam naturam non solum artificiosa quaedam ratio, confirmatioque doctrinae, verum etiam crebra lectio, accurataeque commentationes, scriptionesque & frequentes, & elaboratae accesserint, tum [13] [B.iij.] demum illud nescio quid splendidum & admirabile, quod in Demosthene suo Graeci, nos in Cicerone praedicamus, solet exsistere. Et qui fuerit omnibus egregie, cumulateque instructus, ab eo maius quiddam vtroque (nisi me fallat eloquentia) ac diuinius potest exspectari. Quocirca triplex hoc instrumentum, atque viaticum sic vobis commendo omnibus, atque singulis, vt in eo nimirum solo ponam omnia. Nihil est tam arduum, nihil tantis difficultatibus obuallatum, quod non facile his machinis possit expugnari.
Sed non debeo de omnibus confuse dicere, quae requirunt singula suam quandam non admodum concisam disquisitionem. Volumina mediusfidius implere possim, si velim cuncta persequi copiose. Verum nec mei parua, & temporis, atque loci sane permagna, & vestri praecipua ratio habenda est: suntque ita perstringenda & coarctanda singula, vt multo plura potuisse, nihil quicquam debuisse addere videamur. Ac de natura quidem quam paucissimis: de reliquis, & praesertim [14] de exercitatione, paulo dicam vestra pace cum copiosius, tum etiam luculentius. Vos interim quaeso, quemadmodum coepistis, auscultate.
Sic itaque cum Ciceronis vestri Crasso, amplissimo homine, atque nobili in primis Oratore sentio, Naturam primum, atque ingenium maximam ad dicendum afferre facultatem: nec multum nos a Rhetorico magistro adiuuari, nisi e natura ipsa quaedam; eaque permulta, & perutilia, habeamus. Cum enim in alijs prope rebus omnibus, tum vel maxime hic sane meo iudicio locum habet, quod vulgi, & poetarum sermonibus percelebratum increbuit; Nil decere inuita Minerua, id est aduersante natura, & repugnante.
Vt, siquis, verbi gratia, misere balbutiens, voce absonus, vultu foedus, toto corpore agrestis, atque vastus, in omni sermone horridus ac rudis, motu etiam ipso, atque gestu ridiculus, ad Rhetoricam animum applicare vellet, in eaque aetatem omnem consumere: haud multo eum citius Oratorem, [15] quam asinum Cytharaedum, aut piscem Musicum videremus. Quamobrem valde quoque assentior illi alteri Ciceronis egregio, excellentique Oratori, qui, cum Crassus perorasset, ipseque alia quaedam, quae sibi viderentur, addidisset, & quidem etiam mea sententia peracute (quis enim acutior Antonio?)
In eo vel maxime inquit, probaui summum illum doctorem Alabandensem Apollonium; qui, cum mercede doceret, tamen non patiebatur eos, quos iudicabat non posse Oratores euadere, operam apud sese perdere, dimittebatque, & ad quam quemque artem putabat esse aptum, ad eam impellere, atque hortari solebat.
Praeclare id quidem certe Alabandensis meo iuditio, valdeque Antonius
sapienter. Quotus enim vestrum quisque ignorat, vnde natum illud, pervulgatumque prouerbium
sit, quod est omnium ore iactatum; Non e quouis ligno fieri Mercurium posse? Is autem
fingebatur, [16] vt nostis, eius, de qua agitur, Deus eloquentiae. Caetera vosmetipsi colligite.
Sentietis non esse in rerum natura nullos, ex eloquentiae scholis in agros deportandos, & inter
iumenta, sermonis omnis expertia, statuendos. Absit autem, vt omnino quenquam esse suspicer
meorum auditorum qui sit ita naturae dotibus, & ornamentis orbatus, itaque lingua, voce, gestu,
oratione omni absurdus, atque putidus, quin vel Crassi ipsius, Antonijque opinione possit in
Oratorum numerum venire, & ad eloquentiae laudem aliquam, si non omnes summam, atque
praecipuam, penetrare. Neminem hic ego Vulcanum; Thersitem nullum aspicio: videre etiam
mihi vndique multos videor, qui sunt adeo eximijs naturae muneribus atque donis locupletati, vt
non tam illi quidem nati, quam ab aliquo Mercurio ficti videantur: ita os, caput, frons, oculi,
manus, totum denique corpus ad dicendum videtur fabricatum: & ad perfectam quandam,
singularemque eloquentiae Ideam quasi virgula diuina, vt aiunt, suppeditata omnia. Palladem
[17] [C.] ipsam mediusfidius, virginitatis pertaesam, nunc tandem peperisse arbitror, atque
aureum hunc, argenteumque partum auspicatissimis Calendis edidisse. Sunt ex vobis Iunonij
pueri: sunt praestanti, & generosa indole adolescentes: sunt iuuenes magnis ad dignitatem
praesidijs praemuniti: habent egregia multi, admirabilia aliqui, heroica etiam nonnulli, & plane
diuina ingenia: omnes vt vno ore omnia bona dicere, & laudare fortunas meas debeant, qui
auditores habeam, tali ingenio praeditos. Natos si possem dicere, vt ille apud Comicum,
haudquaquam me dubitarem omnibus Metellis, atque Priamis anteferre: sed facile & eos, & alios,
qui vnquam fuerunt, sunt, erunt, omnes, numerosa sobole, praestantibusque liberis antecellerem.
Itaque libet cum illustri poeta exclamare:
O fortunatos nimium, bona si modo vestra
Nossetis.
Cum Roma ipsa proculdubio, Oratorumque nutricibus Athenis de dignitatis, atque decoris
amplitudine [18] contenderetis: nec ab vlla vos gente superari virtutis laude pateremini.
Equus, si vires ipse suas cognosceret, non sessorem ferret, non fraeno cohiberetur, non calcaribus perfoderetur, non onera ingentia, eademque perpetua sustineret. Vos si innata rerum praestantissimarum semina, si insitos ad eximiam virtutem stimulos, si collucentes naturae igniculos, atque faces, quibus ad omnem estis praeclarissimae laudis splendorem inflammati; perspectas satis, exploratasque haberetis: an tam facile tam nullis animis antiquitatis nomini (nomen enim profecto ipsum suspicitis) omni abiecta aemulatione, tanquam ense, atque scuto, cederetis? Non credo, non opinor. Eadem vos enim Natura, quae Tullium, Demosthenemque procreauit: nec sic ipsa inuidit posteritati, nec sic Romae, Athenisque fauit, vt in ijs solis cunctas illius opes, diuitiasque consumptas existimare queamus. Non est decrepita, non sterilis, non effoeta, non vetula, non exhausta natura: loquatur [19] [C.ij.] ipsa pro sese: summam sibi oblatam iniuriam, ac prorsus intolerabilem irata profitebitur: violatam eius, & imminutam Maiestatem clamabit: non agnosci ab hominibus sua munera, extenuari, deprauari, permoleste, vt equum est, perque acerbe feret.
Siccine mea dona contemni, obscurari, negligi, siccine ingeneratas cuiusque dotes ignorari; siccine igniculos illos, atque flammulas ardentes extingui; suffocari semina; instrumenta retundi; praesidia obrui; ornamenta conculcari oportuit? o ingratos mortales! o & mei, & sui vehementer oblitos, nec quid sibi vellet diuinum illud e coelo, gnw=qi seauto\n, vllo modo cogitantes. Ego mater sum, non nouerca: vos filij estis, & vero, albae, vt inquiunt, gallinae filij, non nothi, non priuigni: & sic vosmetipsos* abijcitis, sic prosternitis, vt priscos illos admirari tantum, aut etiam pueriliter imitari, non aemulari audeatis, non certetis praeire, non superare contendatis? Quousque tandem ignorabitis vires vestras, quas ego ne belluas quidem volui ignorare? vt animose Capitolinus ille olim ad Quirites.
[20] Recordamini, quemadmodum Aristoteles vester Platonem sit ipsum, non modo Isocratem, aemulatus, magistrum discipulus, vir senem, Atheniensem Stagirites, deformis speciosum, intemperans continentem, prophanus diuinum. In eo vos esse cupio Aristoteleos: nec obliuisci vnquam debetis, quod communis ille vester ad Varronem praeceptor, & quasi antistes huius gymnasij:polloi\ maqhtai\ krei/ttonej didaska/lwn. Non dicit, ti/nej,aut o)ligoi\, sed, quod verbum latissime manat, polloi\ maqhtai/: perinde quasi non nouum iam hoc, aut inauditum, sed perspectum, inprimis, atque vsitatum esset: neque rarum illi quiddam, & incredibile, sed paene vulgare videretur. Quanquam quid ista sunt, si vetustiora literarum monimenta excutere velimus? Mementote potius, Mei filij, quod est a doctissimis, prudentissimisque hominibus memoriae mandatum; Herculem olim, illum cognomento Victorem, non cum mortali aliquo de eloquentia: sed cum Apolline ipso Pythio de tripode dimicasse. Honestum est virtutis, atque gloriae certamen: nec [21] [C.iij.] vllus est ad excellentem illius praestantiam, germanamque nobilitatem stimulus vehementior. Et quidem audentes Deus ipse iuuat, vt praeclare ait poeta.
Vobiscum isto modo Parentem rerum omnium loqui Naturam putate, Auditores: nec vobiscum modo, sed cum his praestantissimis, ornatissimisque viris, quorum aemulari debebitis non obscuram diligentiam.
Sunt foelicia Britannorum ingenia: sunt, cum lacte nutricis, qui suxisse mihi festiuitatem videntur, atque elegantiam: Cantabrigia non minus iam cultu nitida, moribus vrbana, lepore omni, ac venustate aspersa est, quam fuerunt illae veteres Atheniensium, Romanorumque Ciuitates, etiam tum, cum multo omnium florentissimae, orbisque terrarum Dominae haberentur. Macti virtute, eloquentia quoque cum illis, & verborum, sententiarumque insignibus, omnique dicendi gloria, & perorandi magnificentia contenditote. Credibile est, ex tam generosis adolescentibus aliquos, in amplissimam eloquentiae laudem summo & ingenij impetu, & industriae conatu incumbentes, [22] vel albis, vt dicitur, equis aliquando tandem praecursuros. Ne ipsum quidem excipio regnantem in iudicijs Ciceronem.
Iam si qui sunt, quos tam illustribus Natura bonis non imbuit, quibus nec vocis sonus tam suauis, nec tanta est dignitas actionis, & deesse videtur nescio quid aliud naturale, hos ego, non magis quam meipsum, a dicendi exercitatione, atque studio deterrebo. Etenim si quis est, cui Natura suas opes, atque copias abscondit, is ego sum: & si quibus Dij sua munera, vt Graius ille loquitur poeta, laboribus vendidere, ad eorum me societatem, atque coetum aggregabo. Caeterum de me non dicam; in quo nihil est, quod addere cuiquam animos posse videatur. Quid enim si Harueio exaequentur? quid si multo euadant superiores? quid si cathedram istam capessant eloquentiae, & sint quadringentis ferme auditoribus, nonnunquam etiam pluribus constipati? At, Deus sancte, quam longe aberunt tamen, ab ea, quam quaerimus, [23] & quam tantopere vobis commendamus, maturitate?
Intueamur veteres. Occurrit nobis Q. Varius, vastus homo, atque foedus, quem illa ipsa facultate, quamcunque habuit, magnam ait Crassus in potentissima ciuitate gratiam consecutum. Occurrit homo nouus, C. Coelius, ab eodem quoque Crasso nominatus. Occurrit Curio ille tardus & dissipatus, ille loquens e lintre, ille cachinnos irridentium commouens, ille in iudicio vel maximo totam causam oblitus, ille a concione derelictus, ille caeteris dicendi laudibus maxime nudus, sola verborum bonitate, & elocutionis copia, & profluente quodammodo celeritate Orator proximus optimis numeratus. Occurrunt innumerabiles alij, a naturae praesidijs, atque adminiculis destituti, non omnino tamen inepti Oratores.
Aut si quem ista mouere omnia non queant, meminerimus ipsa illa Graeciae, Italiaeque lumina, & vero linguae, vt ita dicam, vtriusque linguas (sic enim ferme habebantur, & nos iam ita eos fuisse putamus) [24] Demosthenem, inquam, & Ciceronem; quibus nihil post conditam rerum naturam perfectius in hoc genere existimatur; sua quaedam impedimenta naturae, non prorsus leuia habuisse. Quis nescit Atheniensem illum ita omnino balbum exstitisse, vt ne primam quidem artis suae litteram posset dicere, sed a Cane eam discere cogeretur? Mitto spiritus angustiam: non loquor de coniectis in os calculis: de ascensu arduo, de continenda anima nihil dico: praetereo Phalericum: taceo Satyrum: non commemoro Sophoclis, aut Euripidis carmina: omitto lucernam, atque speculum: cursum, clamoresque non repeto: caetera omnia infirmitatis, & haesitantiae subsidia praetermitto. Quid vestrae deliciae, Cicero? Concedite quaeso hanc mihi veniam, eius vt summam gracilitatem corporis, infirmitatem laterum, procerum, & tenue collum, timorem quendam in dicendo, & praesertim in exordienda causa subrusticum, contentionem vocis nimiam, immoderatam, & circumfluentem totius dictionis redundantiam, Molonis institutionem, [25][D.] perpetuam in loquendo tarditatem, quam etiam in Virgilio nostro Melissus improbauit, & quicquid est praeterea eiusdem generis, quasi praeteriens attingam leuiter.
Nam quid hic loquar de Isocrate? Cui cum ita deesset naturae praepotentis instrumentum, vt coti seipsum* quam simillimum esse agnosceret, acutum Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi: nec forensem aliquando lucem aspicere, nec versari in illa populi frequentissima celebritate auderet, sed intra domesticos parietes aleret eam gloriam, quam adipisci poterat: is tamen hanc demum est perfectionem assecutus, vt & a suis propter insignem in eo quandam, atque mellitam suauitatem Attica Syren, & a Cicerone vestro cum magnus, atque nobilis orator, tum etiam perfectus magister, singularisque doctor sit appellatus; e cuius nimirum ludo; quis nescit caetera?
Sed euenit nescio quo Aristotelis foelici fato, vt vnus propemodum instar omnium, non modo philosophorum iam, sed rhetorum etiam, oratorumque esse videatur. Et quidem [26] nominatim est a suis quibusdam cum Graecis, tum etiam Latinis interpretibus (vt Arabes in praesenti taceam) naturae miraculum nuncupatus: credo, quod singularibus naturae bonis, atque beneficijs circumfluens, longe, quam caeteri omnes, admirabilior putaretur. At tibi quoque, o naturae miraculum, etiamsi aureum quoddam fudisse orationis flumen diceris, cum alia nonnulla ad oratorium splendorem adiumenta defuere, tum vero lingua ipsa tam haesitans, atque balbus exstitisti, quam qui maxime. Et tamen quotusquisque etiamnum Aristoteleus est, qui non in primis te numeret oratoribus?
Haec vos acuere, & incendere debent, Auditores, si cui a stirpe generis non prorsus ingenerata putetur, atque insita eloquentia, sed quibusdam non valde magnis impedimentis constricta quodammodo teneatur. Illum namque ad Lyram asinum, stabulis, non scholis natum vndique omnes circumspiciens, nusquam aspicio. Ignoscite mihi, si Apuleios me aliquos, quanquam quid dico, aliquos? si vnum, [27] [D.ij.] inquam, id genus, aut etiam fortasse alterum (nam adhuc alterum non audeo dicere) videre me autumem, suo quodam non asinino, sed non satis Ciceroniano dicendi genere delectatos. Neminem nomino: metamo/rfwsin exspecto; non illam quidem ex asinis in homines, sed ex Apuleijs in Cicerones. Neque enim profecto est, cur vel istorum ipsorum, vel cuiusquam vestrum aut spes infringatur, aut languescat industria. De multis praeclare; de nonnullis optime; de omnibus natura bene meruit: est in vobis eu)fui+/a: & suas quidem Deus, vt est in prouerbio, partes egit: vos vestras strenue agitote. Ac breui mediusfidius non Bembos, non Sadoletos, non Sturmios, non Manutios, non Osorios; sed Hortensios, Iulios, Cicerones, Demosthenes, & siquid est illis ipsis perfectius, atque diuinius, exspectabo. Sunt enim initia profecto (nisi ego valde fallor, sed sane non fallor) in quibusdam meliora, in plaerisque paria. Ac de Natura quidem hactenus, aureo, vt ait Pindarus, fundamento.
Nam sciscitantem mihi videor ex elegantioribus [28] istis audire aliquem, quibus tandem ille gradibus ascendens ad tantam, tamque mirandam peruenire possit altitudinem. Cupimus etiam, atque etiam, eloquentiae Professor, omnes ingeniorum nostrorum neruos; quos tu quidem dicendo amplificasti, credo vt minime malo captionis genere irretitos, ad rei pulcherrimae, ideoque difficillimae studium alliceres; primo quoquo tempore pro virili intendere: vt ad eam videlicet emergere quamprimum, & aspirare queamus, quam nobis tam accurate omnibus commendas, eloquentiae Maiestatem. Tu modo reliqua, ita vt instituisti, persequere: nosque cum tui percupidos senties, tum eloquentiae videbis longe profecto studiosissimos. O si per te liceret recta ad eam contendere: euentusque & cupiditati nostrae, & tuae pollicitationi responderet. Nae ego te parentis loco venerarer; coleremque, vt Socratem ipsum Alcibiades; teque, ac sermones tuos Silenis, atque Satyris, vt ille illius in Symposio Platonis, compararem.
Laudo te, mi praeclare Tulliole, quisquis es [29] [D.iij.] tam subito inflammatus, & tam ardenti eloquentiae desiderio. Persuasit tibi, credo, Seneca aliquis, magnam partem esse profectus, velle proficere: & te tua illa generosa natura, ille, inquam, instinctus, afflatusque diuinus, ille coelestis e)nqousiasmo\j, illi denique animosi, heroicique spiritus assidue ad omnem excitant dignitatis amplitudinem. Attende igitur, o cordate, & reliquam tibi viam commonstrabo, qua itur ad eloquentiam.
Sentisne vt oculorum tuorum acies ad videndum affecta, vt aures ad audiendum dispositae fuerint tum, cum iam primum in cunis infans vagiebas? Sic est lingua ad eloquendum constituta, id est vim eam, facultatemque habet, de qua dixi naturalem; artem ipsam, & institutionem, & exercitationem dicendi sine doctore, & consuetudine quadam non habet: non magis, quam tu idem infantulus colorum varietates, ac sonorum species dignoscere sine magistro, & experientia omni potuisti. Imo naturale tuum illud, nisi tanquam lumini oleum [30] instilles, quantum quantum est, perfacile tandem extinguetur. Quare ex triplici nostro instrumento, reliqua sunt tibi duo comparanda: alterum artis egregium: alterum exercitationis cuiusdam, diligentiaeque vtilissimum: vtrunque ad id, quod cupis, pernecessarium.
Potestne quisquam artifex esse sine Arte? An tu vnquam auem sine pennis volantem, equum sine pedibus currentem vidisti? Aut si vidisti, quae alius praeterea nemo vidit, age, dic mihi amabo, an te aurificem, an pictorem, an statuarium, an fidicinem, an architectum, an textorem, an omnino opificem sine magistro fore speras? At quanto ista faciliora sunt omnia, quam vt summus & absolutus orator euadas sine perorandi artificio? Doctore opus est, & quidem etiam doctore excellenti: qui tanquam digitum ad fontes intendat, & artem perdiligenter tradat ornate, splendide, copioseque dicendi. At quam artem? Quam? Non infinitis implicatam difficultatibus, non otiosis disputationibus refertam, non inutilibus [31] praeceptis inquinatam, non alienis & extraneis deformatam, non vllis sordibus contaminatam, non ad nostrum ipsorum arbitrium, voluntatemque effictam, non vnam ex multis tanquam pannis, atque pellibus coagmentatam, & consutam: (qualem nobis artem nimis multi Rhetores dedere: si tamen artem nominare licet, quae ad nullam est artis rationem redacta:) sed breuem, sed enucleatam, sed commodam, sed dilucidam, sed popularem, sed exquisitis definitionibus, accuratis partitionibus, insignibus exemplis, veluti gemmis, stellisque fulgentibus distinctam, & collustratam, sed ex eloquentissimorum hominum, atque summorum Oratorum oratione expressam, & quodammodo efflorescentem. Quid ita? Non solum quia grata breuitas, iucunda perspicuitas: sed etiam vt minori labore, vt breuiori tempore, vt vberiori fructu ediscatur, vt altioribus defixa radicibus haereat firmius. Sic enim poeta ingeniosus, in sua arte: Quicquid praecipias, esto breuis. Quare? [32] Rationem duplicem adiungit: Vt cito dicta Percipiant animi dociles: teneantque fideles. Et quidem, vt idem eleganter addit: Omne superuacuum pleno de pectore manat.
Quamobrem vt Agesilaus cerdones reprehendebat, qui exiguo pedi magnum inducerent calceum: sic valde improbandi mihi videntur ij, qui Rhetoricam tam paucis praeceptionibus contentam, tantis institutorum, regularumque molibus oppresserunt. Aut enim stulti sunt, nec viderunt ipsi, quid esset satis: aut plus aequo mehercule curiosi, neque manum de tabula tollere nouerunt: aut sane subinuidi, ac maleuoli: & nobilium ingeniorum cruces esse, atque tormenta cogitarunt. Scite, etsi non admodum latine, quicunque dixit: Ineptum est, fieri per plura, quod fieri potest per pauciora. Ego vero non solum id ineptum dico, vt ille, sed addo in multis, malitiosum, improbum, consceleratum, pestiferum, hominibus perniciosum, naturae ipsi odiosum. Quid enim tetrius, quid indignius, [33] [E.] quam clarissimum illud naturae diuinae lumen, atque taedas non a mortali aliquo, sed ab ipso praepotenti, ac sempiterno numine accensas, vel obruere multitudine, vel extinguere obscuritate praeceptorum? Me certe qui audire volunt, (de generosis autem mentibus spero optime) Artes sibi omnes, non modo Rhetoricam, comparabunt, praeceptionum paucitate breuissimas, vsu, atque fructu amplissimas, sermone toto, & vniuerso orationis genere facillimas, ordinis accuratione, & artificio quam expeditissimas, ad discendum, ad recordandum, ad vtendum, fruendumque longe commodissimas, denique fertilitate quadam potius, atque ipsa vitae communis quasi publica messe vberes, & faecundas, quam pigmentorum flore speciosas.
Qualem mihi fere artem Rhetoricam (quid enim tantum vos bonum, & tam incredibile celem, meae fidei commendatos?) is, cui ego me plurimum debere fateor, atque adeo profiteor, homo in omni iuditio elegantissimus, & in primis politus artifex, Audomarus Talaeus, cum iampridem est visus concinnasse, tum nunc certe videtur maxime: non [34] multarum illam quidem paginarum, (perbreuis enim est) sed vtilitatis, mihi credite, infinitae, immensi fructus. Nec vero istud iudicij mei testimonium existimari velim: est Henrici Schori, spectatissimi viri, & hominis praeclare eruditi: qui libello nuper edito, & Sturmiana praefatione commendato, testificatus est, ex omnibus omnium Rhetoricis, quae sunt vnquam typis mandatae, eam sibi maxime placuisse: vt maxime omnium artificiosam, & compendiariam. Sed quid ego Henricum nomino? Idem multi doctissimi viri, & aetatis certe huius plane signiferi, Petrus Ramus, Antonius Foquelinus, Arnaldus Ossatus, Ioannes Thomas Freigius, is, qui eam nuper in tabulas perpetuas, atque strw/mata quaedam retulit, Gulielmus Rodingus, qui Abbati Hirsfeldensi, & Hirsfeldensis scholae discipulis commendauit, Vessodus, qui in sua imitatus est, Beurhusius, qui commentarios pollicetur, complures alij, in ijsque Baro noster (sic enim iam factus est) cum priuatim confessi apud suos, tum publice apud omnes professi sunt: alij eam elegantissimam, alij aureolam alij viuam quandam eloquentiae imaginem, & auctorem ipsum Apellem vocitantes. Ego margaritam dixerim preciosam; [35] [E.ij.] magnitudine cum paucis lapidibus conferendam, nobilitate omnibus, aestimatione, atque precio singulis praeferendam.
Illam igitur potissimum tu, mi generose Tulliole, illam, inquam, illam, vos, inquam, omnes, Mei optatissimi Auditores, non perlegetis modo, vt vtilem, sed ad verbum totam ediscetis. Opus est perpaucorum sane dierum, vt vtrunque perstudiose faciatis, (alimenta enim, quis nescit? in quibus suauissimus sapor est, facillime illa quidem conficiuntur, & in naturam nostram celerrime transeunt) fructum autem, ita me amet eloquentia, nec ita multo post incredibilem, & in omni vita perpetuum capietis, ac sempiternum. Nam isti vulgares oratoriarum institutionum lapidarij pro conquisitissimis, & nobilissimis gemmis, quarum tamen ipsarum nominibus gloriantur, molares nescio quos lapides, & ingentia saxa obtrudunt, pistrinis, quam gymnasijs aptiora. Inter quos vnus est perquam ridiculus, Eberhardo illi credo nomen est, neque enim satis profecto nemini, qui pro Rhetorica Labyrinthum nescio quem typis peruulgatum nobis exhibuit. Sic enim opus suum Rhetoricum inscripsit argutissimus Daedalus.
[36] Caeterum Eberhardos, & illam sterquiliniorum fecem, ne nominemus quidem, nisi in cloaca, & apud homines duntaxat sordidissimos. Ciceronem autem, & Quintilianum, id est proceres nostros, atque heroes oratorios (ita mihi semper visi sunt, & sic vobis videri velim) cum iuditio lectitemus sano, atque incorrupto: &, si placet etiam (rogo autem, vt placeat) vtriusque oratorias artes cum P. Rami acutissimis scholis, quas viginti aureis libris complexus est, tanquam quibusdam amicissimis admonitoribus, euoluamus. Et quia in eodem fere illo genere est, nec omnino quicquam praeteritum velim, quod vobis in itinere conficiendo vsui esse possit, adijciamus quoque ad P. Rami disertissimas scholas, librum etiam quartum Ludouici Viuis de causis corruptarum artium: qui liber est de corrupta, vitiataque Rhetorica percommode institutus. Sed tamen istos, & ista tum, cum aureolam illam Audomari Rhetoricam, ad vnguem, quod aiunt, perceptam didicerimus. Nam, quod ad illos heroes attinet, quos vberioris cuiusdam [37] [E.iij.] eloquentiae nomine ita suspicio, atque veneror, vt neminem ne Graecorum quidem magis, Ciceronem praesertim, Latij Demosthenem: non tam illi quidem, vere vt dicam, artis vnius praecepta tradere, quam ipsum expolire artificem, & eum omni forensi, senatorioque cultu, non solum oratorio ornatu vestire voluerunt. Itaque Crassum potius, aut Antonium, aut etiam seipsos, homines varijs plurimarum rerum, atque artium institutis abundantissimos, & in foro diu, multumque occupatos, quam Rhetorem, sola dicendi arte excultum, mihi videntur informasse. Cicero vero, vt erat in omni sermone splendidus, tam illuminate omnia, & tam magnifice in oratorijs libris persecutus est, vt non magis ostendere artem, quam diuitias suas, atque copias ostentare voluisse videatur. Etenim quanta in illis, o Deus, & quam lauta verborum supellex optimorum? quam insignis varietas sententiarum? quantus structurae nitor? quam illustris & admirabilis apparatus vniuersae orationis? Equidem eos ipse in bibliotheca mea lectitans, non [38] minus, quam in plaerisque orationibus saepe; quibus tamen nihil fingi potest vberius; exclamare cogor: o lacteum flumen: o nectareum torrentem eloquentiae. Docet certe quidem interdum; & docet, non vt in schola magister, sed vt orator in rostris, varie, copiose, splendide, perpolite: verum haud scio an plura ad flectendum, & delectandum, quam ad docendum, instituendumque referantur: permulta etiam dialectica passim, & philosophica sunt pro rhetoricis* allata, & quasi ad cumulum coaceruata. Sed nolo ego iudex esse: Quaeramus, si placet, ab ipso. Respondebit, in Rhetoricis, quos in apertum retulit, commentarijs, non pauca esse ex fontibus Dialecticorum, atque philosophorum hausta, non ex Oratorum riuulis omnia delibata. Vultis me agere obsignatis tabulis? vultis audire ipsum loquentem? Quid crebrius, quam ista apud eum omnia?
Oratorias partitiones e media illa Academia floruisse; ab ea Oratorem subtilitatem mutuari; ex illius spacijs, non ex Rhetorum [39] officinis se Oratorem exstitisse; sapienter sentiendi, & subtiliter disputandi artem cum dicendi ratione esse coniunctam; si illam praeclaram, & eximiam speciem Oratoris perfecti, & pulchritudinem adamastis; aut vobis hanc Carneadeam*, aut illam Aristoteleam vim esse comprehendendam; & inuenire, & iudicare quid dicas, magna illa quidem esse, & tanquam animi instar in corpore, sed propria magis prudentiae, (notate distinctionem) quam eloquentiae; diligentem disserendi rationem, hoc est Dialecticam duas habere partes; vnam inueniendi, alteram iudicandi; in quibus non Rhetores, sed Aristoteles, & Stoici elaborauerunt; Memoriam esse communem multarum artium; Oratoris propriam laudem esse in elocutione; caeterarum rerum, quae sunt in oratore, partem aliquam sibi quemque vendicare; dicendi autem, id est eloquendi maximam vim soli huic concedi; ita tamen, vt eloquentiam illam [40] corporis, Actionem adiungat, cui non sine causa Demosthenes & primas, & secundas, & tertias tribuisset:& prope sexcenta id genus alia, si vacaret in illis commemorandis insistere. Cogitate cum animis vestris, Auditores, quid tot locis, omni luce clarioribus, non a M. Bruto, non a Callidio, non a Cornificio, non a Caluo, non ab Atticis, qui dicebantur, oratoribus, non a Ciceronis aemulo, aut aduersario aliquo, sed a Cicerone ipso asseratur: & facile omnes in meam sententiam, etiam pedibus, si erit opus, ituri estis, non vnius cuiusdam generis artem ab eo vnam, atque simplicem, sed variam, multiplicemque doctrinam, & quandam copiose loquentem sapientiam, ex Rhetorica, Dialectica, philosophiaque conflatam, & coagmentatam adumbrari. Nam ex quinquepartita distributione illa, quae fere sola apud maiores nostros increbuit, quotus iam quisque non videt, Inuentionem, Dispositionem, Memoriam, non orationis, sed rationis, non linguae, sed mentis, non eloquentiae, sed sapientiae, non Rhetoricae esse, [41] [F.] sed Dialecticae? Ita duae solae relinquuntur in hac arte propriae, & germanae, & quasi natiuae partes, instar duorum in corpore oculorum; elocutio, atque Actio: illa troporum luminibus, figurarum conformationibus illustris: haec modulatione vocis, & dignitate gestus gratiosa: vtraque admirabili splendore cum in orationibus publicis, tum in priuatis sermonibus amorem sui excitans singularem.
Quae partes ne quintam vtique partem efficiunt Rhetoricorum Ciceronis. Mittamus Herenniana illa, vt Cornificij cuiusdam potius, aut etiam M. Gallionis, quam illius: Mittamus, quae adolescentulo exciderunt ex commentariolis inchoata, atque rudia. Legite aureos illos, & perpolitissimos ad Quinctum fratrem de Oratore dialogos: locupletissimam habebitis ornatissimorum verborum, sententiarumque supellectilem: disputationes multas pulcherrimas, suauissimasque summa cum voluptate animi perlegetis: amplissimos viros, & florentissimae Ciuitatis facile principes, omniumque consensu prudentissimorum eloquentissimos, [42] eloquentissimorum prudentissimos habitos, Licinium Crassum,* Q. Mutium Scaeuolam, M. Antonium, Q. Catulum, C. Iulium Caesarem, incredibili cum admiratione, iucunditateque audietis: nec eorum sermonibus vel argutius quicquam, vel copiosius existimabitis. Verum ex tribus illis tam limatis, illustribusque dialogis, ne tertius quidem in illarum explicatione partium consumitur; sed sunt in eo quoque ipso, pace tanti Oratoris dixerim, disputationes quaedam gloriosae magis, quam necessariae: & tamen lectu, quis negat? non periucundae solum, sed etiam vtilissimae. In reliquis partim clarissimorum ciuium accuratae collocutiones, atque sermocinationes expositae; partim alieni corporis adumbrata membra, & ad eloquentiae, tanquam ad Veneris caput affixa sunt. Quid dicam de Partitionibus? sunt illae quidem admodum concinnae, atque elegantes: sed quaeso, quantula pars de eloquendi, agendique ratione? Legite Audomari explicationes: idem omnes continuo perspicietis. [43] Omitto Brutum: est enim Latinorum quidam Catalogus Oratorum: Rhetoricae praecepta nulla ex instituto continet. Praetereo Oratorem: ne illum quidem oratoriam artem, aut eloquentiae leges aliquas, ad bene dicendum constitutas; sed artificem nescio quem excellentem, atque diuinum, inuestigantem; quem nunquam* vidit Antonius, & cuius Idea quaedam mirifica in Ciceronis animo, atque mente insidebat. Nil dico de optimo genere Oratorum: quo libro se ipse optimum probare voluit, & perfectissimum, & plane Atticum Oratorem. Caetera ex P. Rami praelectionibus elicite: non admodum illis quidem prolixis, sed perquam sane accuratis. Praetereo alios, siqui mihi forte ex animo effluxerunt, Ciceronis Rhetoricorum libros. Nonne iampridem, quasi quae oculis cernerentur, vidistis multa, circulis, quam scholis aptiora, & eruditorum hominum, atque ciuium sermonibus, quam magistrorum institutis similiora? [44] Nonne animaduertistis, tanquam in vnam arborem plures surculos, sic in eloquentiam multarum insitam, & illuminatam artium sapientiam? Nec vero dialecticam solum adiungit eloquentiae, sed velut ad cumulum accedere vult omnium maximarum disciplinarum facultatem, scientiamque rerum prope innumerabilium.
Legendi poetae; cognoscenda historia; omnium bonarum artium, etiam Mathematicarum, Physicarumque, & nisi fallor, Metaphysicarum quoque, scriptores & legendi, & peruolutandi; & exercitationis causa laudandi interpretandi, corrigendi, vituperandi, refellendi; disputandumque de omni re in contrarias partes: perdiscendum ius ciuile: cognoscendae leges: percipienda omnis antiquitas: senatoria consuetudo, disciplina Reipub. iura sociorum, faedera, pactiones, causa imperij cognoscenda est: libandus est etiam ex omni genere vrbanitatis, facetiarum quidam lepos, quo tanquam sale perspergatur omnis oratio: denique scientiarum [45] [F.iij.] ille orbis, quem Graeci e)gkuklopaidei/an vocant, & siquod est aliud praeterea ingenij, literarumque curriculum, est conficiendum Oratori vniuersum: in eo acumen dialecticorum, sententiae philosophorum, verba prope poetarum, memoria Iurisconsultorum, vox tragoedorum, gestus paene summorum actorum est requirendus: & quae singularum rerum artifices singula si mediocriter adepti sunt, probantur, ea per Deos, nisi omnia summa sunt in Oratore, probari non possunt.
O artem artium, o doctrinarum doctrinam eloquentiam; quae quoscumque fueris complexa, eos tu non cum disertissimis Oratoribus, nobilissimisque aequas, sed plane diuinos homines, Deoque immortali simillimos videri facis. Ac Hesiodi quidem Pandoram mihi describis M. Tulli, dum eam introducis eloquentiam, quae, tanquam e Iouis gremio delapsa, omnibus naturae, studij, doctrinae, consuetudinis, fortunae ornamentis, atque bonis circumfluat; cui vniuersa adsint Deorum, Dearumque praepotentium dona; cuius pectus [46] varijs Apollo, & Minerua artibus, disciplinisque instruxerint; linguam Mercurius expoliuerit; capiti Venus speciosam comam, ori eximiam pulchritudinem, venustatemque afflarit; quam Horae sertis redimierint, atque rosa; cuius niueo, argenteoque collo aurea Charites monilia imposuerint; quam Peitho, & illa nescio quae Suadae medulla apud homines, atque superos gratiosam, amabilemque fecerit; cuius denique reliquum omnem ornatum, mundumque Pallas, atque Musae suppleuerint; & quae sit, vt vno versu complectar omnia, Chara Deum soboles; magnum Iouis incrementum.
Hanc tu, inquam, Pandoram, non artem, non facultatem vnam describis, M. Tulli, dum artes numero tam multas, amplitudine tam illustres, genere ipso tam dissimiles, atque dispares ab oratore tuo requiris: non vt ad maiorem quandam admirationem honorificas, sed propemodum vt necessarias. O tuum [47] beatissimum, diuinissimumque Oratorem, qui Virtute duce, Comite fortuna, ad tantam, tamque egregiam aspirauit praeclarissimarum laudum excellentiam. Vis aperte dicam, quod sentio? Teipsum, teipsum depingis, M. Tulli, tot, tantis, tam varijs vndique bonis, vt maenibus, circumseptum, tanta rerum amplissimarum copia abundantem, tam multis artibus exaggeratum, tam philosophicum rhetorem, tam rhetoricum philosophum, tam denique omnibus numeris, vel teipso iudice, absolutum, & cumulatum oratorem: cui lingua, cui animus, cui omnia, vt aiunt, essent in manu: quem S.P.Q.R. admiraretur, celebraret, in coelo poneret: ad quem, tanquam ad asylum quoddam augustum, & sacrosanctum omnes rei confugerent, & cuius ope qui vteretur, hominem tuto posset occidere. Ciceronem informas, mi Cicero, non informas Rhetorem, sola eloquentia, dicendique facultate praecultum & perpolitum.
Sed nescio quo modo tui oris Maiestatem, et illam pristinam M. Tullij amplitudinem, auctoritatemque pertimesco, vix vt te alloqui [48] nunc audeam confidentius. Caeterum quid si ipsa tecum sic ageret etiamnum eloquentia? (quanquam facio sane perinepte, qui eloquentiam introduco loquentem, quae, nisi eloquentissime, loqui non potest, cum hic loqui cogatur impolitius) fac tamen ipsam te eloquentiam, si non istis ipsis verbis, qui enim potest tam inconditis? at eadem hac saltem ratione compellare.
Quid agis, M. Tulli? cur me proprijs ornamentis, insignibusque contentam, sororum mearum opibus, atque gazis locupletas? cur me inuitam in alienas possessiones detrudis? cur extra praestitutos fundi mei terminos, atque limites euagari facis? cur mea praedia, quae ego semper amoena potius, & pulchra, & belle aedificata esse volui, quam ampla atque vasta; pro arbitrio tuo dilatas? cur communis aequitatis sanctissima praescripta violas? cur Iustitiae diuinam legem perrumpis? cur eius repagula sacra perfringis? cur Aristotelis tui, acutissimi hominis, a)podeiktiko\n illud kaq ) au)to\ respuis? cur mihi meo regno, non magno illo quidem, sed splendido, [49][G.] & florentissimo contentae, mare, terras, aerem, coelum, omnia subijcis? cur quibus ipsa & debeam, & velim morigerari, eas sub meum imperium, ditionemque subiungis? cur sorores, natu grandiores, auctoritate maiores, partu faecundiores, facultatibus ditiores, Dialecticam, Mathematicas, Physicam, Ethicam, Oeconomicam, Politicam, Iurisprudentiam; dignitate & honoribus inferiores, abiectioresque facere moliris? imo cur eas spolias, atque denudas suis opibus, vt me, vel te potius ornare, ditareque videaris? Hoccine credibile est, aut memorabile, tanta vecordia innata cuiquam vt siet, Vt malis gaudeat alienis, atque ex incommodis alterius sua vt comparet commoda? hoccine est humanum factum, aut incaeptum, hoccine officium sororis; sorores natu maximas, virtute spectatissimas, suis ipsarum fundis, atque praedijs exturbare? Non faciam, M. Tulli, non faciam. Viuam meis ipsa contenta herbis, atque floribus: non sororum fructus demetam, non vectigalia minuam, non [50] honores non aeraria depeculabor, non fana compilabo, non domos, & praedia exinaniam, non veras dominas de sua possessione deijciam, non tantam carissimis meis iniuriam imponam: satis est, siquam sum ipsa iampridem nacta Spartam, eam ornem, recolamque accuratius. Tribuamus, o mi Cicero, suum cuique: & quod erit Rhetoricum, Rhetoricae; quod Dialecticum, Dialecticae; quod ab alijs sororibus, affinibusque mutuatum, id illis ipsis, a quibus mutuati sumus, acceptum referamus: neminem sua debita laude, meritisque praeconijs spoliemus. Nolo ego alienis plumis gloriari: non me quisquam Aesopi corniculae comparabit: non aquilae, non accipitris, non struthocameli*, non auis cuiusquam pennas ostentabo: cum meas habeam vel picta pauonis cauda, & illis Argi stellantibus oculis pulchriores. Nimis me ardenter amas, mi orator; & caeca quadam amoris, obseruantiaeque vehementia, (sic namque interpretari libet) non solum meis me ornas laudibus, verum etiam oneras alienis.
Sed [51] [G.ij.] dic mihi, amabo te, siquem Apellem, aut Zeusim, magno precio conductum, ad Tulliolae tuae simulacrum pingendum, efformandumque adhiberes; & is abundantia quadam amoris scilicet, pro tenera, & delicata, & gracili puella, foeminam, non illam quidem, excepta magnitudine, admodum deformem, aut etiam caeteroqui valde sane formosam, & candidissima cute praeditam, sed tamen grandem, & proceram, & crassam, & virilem, magno capite, vultu heroico, eminentibus oculis, oblongo collo, latis humeris, validis lacertorum toris, ingenti, & musculoso pectore, toto corpore vasto, & prope Cyclopico exhiberet: an eam tu imaginem probares, non pictorem asperioribus verbis perstringeres, non contumeliose tractares? Si eidem a vestiario pallam elegantem, & virginalem velis, quali olim Gracchorum mater Cornelia, iam puella vtebatur; & ille togam senatoriam, aut philosophicum pallium offerat, aut etiam muliebri vesti tunicam virilem coagmentet, [52] nonne tibi stomachum moueret? Nonne irrideres eum sutorem, qui illius exiguo & tenello pedi, ingentem calceum, & ex multis multarum mulierum calceamentis consutum, aut cothurnum heroicum, atque tragicum induere conaretur? At per Deos, talem te mihi pictorem, talem vestiarium, talem sutorem praebuisti, M. Tulli: multo me grandiorem, & quodammodo pinguiorem, crassioremque reddens, quam reuera sim, & ita mihi circundans omnia, quasi Polyphemi cuiusdam essem filia, & magnitudine vellem cum Aetnaeis gygantibus concertare. O te, & mei, & tui nimis amantem, M. Cicero, qui tantam me, & tam proceram, & tam vndique septam ac munitam esse voluisti, vt tute maximus omnium mortalium videreris: & quod tantopere tantis studijs, lucubrationibus, vigilijs, curis, tam multis, atque magnis dicendi, scribendi, commentandi, peregrinandi laboribus consectatus es, nomen obtineres perfecti, singularisque Oratoris. Quod etsi tibi quidem perlibenter concessero, [53] [G.iij.] mihi tamen vni nolim referas acceptum, quod multarum erat artium beneficium. Quid enim si te ex iure manu consertum vocaret acutissima mea soror Dialectica, quod in aliena latifundia temere irruens, eam solam causam tantarum possessionum feceris, quam illa vix summam esse concederet, singularem nullo modo? Nonne huiusmodi tibi facile vocem eliceret?
Ratio praesit: Appetitus obtemperet: tibi tua; sua cuique tribuantur: mea me ambitio fefellit: Erranti sit medicina confessio.Solebas esse Academicus: &, si non fuisses, tamen aequum esset, ei vt arti fidem adiungeres, quam tam saepe ipse veri, ac falsi disceptatricem facis, atque Iudicem.
Ad hunc modum, sed suis verbis, id est elegantissimis, si ipsa illa tecum flexanima ageret eloquentia, M. Tulli, nonne rem acu tetigisse, & tugxa/nein tou= skopou= videretur? Verum te Aristotelis tui credo, ingeniosissimi hominis, exemplo, atque auctoritate* excusabis: qui nec pauciora fere ab oratore requirit, [54] quam tu requiris, (exstant eius Rhetorica, satis id clarum est) & eloquentiam maximarum rerum, atque artium forensibus cancellis circumscribit. In quo quidem non tam teipsum excusare (erumpet enim vera vox) quam auctorem tuum videberis, atque doctorem accusare. Quanquam quis nescit Aristotelici erroris seminarium, qui de illius studijs, docendique ratione quicquam inaudiuit? Emergit, non tam consilio id, quam aestu quodam animi, atque aemulatione esse factitatum. Caeterum a teipso, si placet, & nisi tibi molestum est, veritatem expiscemur.
Aristoteles, qui disserendi plurima praecepta tradidisset; qui mentis acie rerum omnium vim, naturamque vidisset; qui ingenij, scientiaeque abundantia praestitisset; qui in philosophia prope singularis exstitisset; qui dicendi artem despexisset; qui in ea parum vidisset; qui suo studio delectatus, contempsisset Rhetores, (agnoscis verba) motus tandem Isocratis Oratoris gloria, cui infensissime aduersabatur, [55] dicere etiam caepit, adolescentes docere, & prudentiam cum eloquentia iungere.
Non quod reuera vnam vtriusque artem existimaret, aut quod magni iam faceret eloquentiam, ad quam prudentiam potius, quam vsum adferebat (id ipsemet prodidisti) sed vt maiora quaedam praestare, multoque plura, quam ille, videretur, cuius aemulatione incitatus, Rhetoricae quoque ludum aperire cogebatur.
Nam germani huius artis magistri (recognosce tua verba) in hac vna ratione tractanda habitarunt, non eadem prudentia, qua ille, sed vsu in hoc vno genere, studioque maiore: & sola tum quidem ornamenta tradebantur ab ijs, qui dicendi numerabantur doctores: alia erat intelligendi, alia dicendi disciplina: & ab alijs rerum, ab alijs verborum doctrina quaerebatur: nec fuit etiamnum philosophia cum eloquendi praeceptis conglutinata.
Processit in medium Aristoteles: Isocratis honori, atque nomini inuidebat: ad [56] infinitam ambitionem sitienter admodum incumbebat: omnia doctrinarum genera, non modo eloquentiam profitebatur; in ijsque singulis mirificas consectabatur argutias: superiorum Rhetorum, in primisque riualis sui institutionem respuebat; nouam captabat; & sua quaedam inuenta partim Dialectica, partim Ethica, partim Politica, partim denique Rhetorica, (quanquam minimus erat eorum numerus) vnum in locum, veluti agrum, comportata, disseminabat: tanquam haec sine illis leuicula, & nugatoria, & paene puerilia iudicaret. Postremo quod tu in oratorijs dialogis, ad eius, credo, imitationem, atque exemplum fecisti (vis enim ibi magnus videri Aristoteleus) idem ille multo ante in suis Rhetoricis commentarijs, qui sunt Theodecteo nomine peruulgati: quae Rhetorica sunt, in tertium, atque vltimum librum, tanquam in aliquod pistrinum detrusa, & in exiguum compulsa gyrum, compinguntur: cuius tamen etiam ipsius vix, aut ne vix quidem tertiam partem ausim [57] [H.] rhetoricam vsurpare. Tam sunt multa hic quoque, vt graece dicam, a)/kura, & pa/rerga, & e(terogenh/.
Ita non Rhetoricam, seorsum per se distinctam, sed simul cum alijs artibus confusam explicauit: & quae praeceptis disiungi, vsu solo coniungi, & in hominibus, non in libris debuissent, ea nescio quo institutionis vinculo inter se constricta, atque connexa colligauit: perinde quasi tomaclum quoddam ex illis, aut farcimen efficere cogitasset. Nimirum vt eius ludum, e quo, tanquam ex equo Troiano, tot egregij Principes exijssent, vel in odium isto modo, vel in contemptionem adduceret; & quae ille praetermisisset, acute multa reperisse, praeclare addidisse videretur.
Vides M. Cicero, Aristotelici instituti rationem; tuam illam potius, quam meam; at erroris tui indicem sane locupletissimam, quis non videt? verum, vt dixi, non tam meam, quam tuam; si vnum in locum cogere patiaris, quae sunt varijs apud te locis sententiae dissipatae.
Nam quid Phrysium illum, tota Europa [58] celeberrimum, atque clarissimum, Rodolphum Agricolam commemorem, virum tibi quidem incognitum, sed nostra memoria spectatissimum, & ingenio, omnique doctrina praecellentem, ac plane Varroni tuo simillimum: qui rem totam paulo altius repetens, & eam quasi ad viuum resecans, ostendit, quo modo in Graecia primum, nondum in artis formam redactis disciplinis, & florentibus, vigentibusque ijs, qui optime causas in foro, copiosissimeque agerent, compendij cuiusdam causa, quaedam inueniendi, disponendi, atque eloquendi capita, & communes quasi loci, colligerentur: quorum subsidio melius possent in ciuilibus negotijs, iudicijsque forensibus consistere, qui non ita magnum in literis studium ponentes, subito tamen ad dicendum emergere, & in ciuium suorum oculis, atque auribus habitare voluissent? Non quod artem iam vnam, & certam, & definitam haberent, quae Rhetorica perhiberetur: sed quod hoc qualicunque modo instructiores se ad perorandum, paratioresque accessuros existimarent. Quid [59] [H.ij.] dicam, in eorum vestigijs imitatione quadam, vt fit, ingredientem posteritatem, eandem omnino rationem, atque viam esse persecutam, non vt Rhetoricae propriam, sed vt ab illis primis, rudibusque rhetoribus, aut potius sane causidicis praemonstratam? Quid disputem, partim auctoritate maiorum, partim inertia posterorum, & tibi, & nobis errorem esse propagatum? Si reuiuiscere posses, M. Tulli, & Caput illud aureum legere secundi de Inuentione, vbi docet nullam esse Rhetorum propriam Inuentionem, sed e Dialecticorum vberrimis, liquidissimisque fontibus hauriendam, non dubito, quin tu statim in tam nobilis, & acutae disputationis diuersorio acquiesceres, & mirificas Rodolpho gratias ageres, qui tam difficilem atque contortum nodum tam concinne expediret. Praesertim si Orationem etiam illam luculentam consuleres, quam apud illustrissimum, atque magnificentissimum Principem, Herculem Estensem, Ferrariae Ducem multis subauscultantibus amplissimis, litteratissimisque viris habuit; in [60] laudem Philosophiae, optimarumque artium concinnatam. Sic enim nimirum ait: Mihi quidem sententia illorum minime omnium videtur abhorrere a vero, qui, quicquid Orator sibi de Inuentione vsurpat, id proprium esse Dialecticae putant. Quid planius dici potuisset? Mihi vero in tam aperta veritatis luce, rem caeteroquin abditam, & abstrusam, atque multis errorum difficultatibus inuolutam collocasse videtur, vt vel isto nomine soleam Rodolphi nomen (quod vnum mihi concessum est) amplissimis verborum honoribus decorare. Neque enim quenquam fere dixerim de politioribus Musis praeclarius esse meritum.Sed quid ego tam diu Ciceronis manes appello: praesertim horologio iamdudum ipso silentium indicente? Ad vos redeo, carissimi Auditores: quos primum velim in amaenissimis Audomari hortulis educari, vtpote omnibus Aquilarum, Luporum, Capellarum, aliorumque brutorum Rhetorum latibulis, in quibus tamen plaerique delitescunt, [61] [H.iij.] longe commodioribus, atque suauioribus: deinde, si lubet, & si otium est, exspatiari in Xisto, & immensos illos, amplissimosque latinorum, ac Graecorum campos; in primisque Ciceronis, & Quintiliani, Aristotelis, & Hermogenis, &, si vacat etiam, Demetrij Phalerei, Dionisijque Halicarnassaei magnifica, & sumptuosa praedia, & rebus multis ornata non necessarijs, sed tamen ad speciem, atque pompam, gloriosis, peragrare. Absit, vt tantis cuiquam bonis interdicam; aut cuiusquam studia retardem, in illorum latissimis, nobilissimisque spacijs versari cupientis. Tantum Rhetoricam vobis commendo, quam initio ediscatis, quam semper in manibus, in oculis, in ore, in memoria habeatis, quam velut certissimam regulam, atque normam sequamini, breuissimam, accuratissimam, vtilissimam: cuius quasi diuino auspicio, non modo in illorum, quos nominaui, artibus enodandis, sed in hominum ex omni memoria eloquentissimorum, & clarissimorum scriptis peruoluendis, multo commodius [62] possitis, foeliciusque volutari. Praesertim si eos duces, atque moderatores adiungatis, qui vobis tanquam de via declinantibus rectam semitam ostendant, & quos ego semper in consilium adhibui, P. Ramum, L. Viuem, R. Agricolam, homines omnibus meis scriptis, atque orationibus perpetuo celebrandos. Quanquam ipsum etiam Audomarum debebitis de oratorijs ad Quinctum fratrem dialogis, deque elegantissimis partitionibus consulere: qui libri sunt ab eo diuinis explicationibus perpurgati. Hos enim quatuor si auctores sequemini, vix, aut ne vix quidem vnquam aberrabitis. Sed initio vobis, & ante omnia margaritam, vt dixi, illam commendo, magnitudine perexiguam, dignitate cumprimis nobilem, atque preciosam. In ea sunt propaideu/mata, quae vocant, r(htorika\ perartificiose impressa & insignita: nec vero quicquam adhuc apparuit, quod quidem ad artificij rationem attinet, emendatius. Quid quaeritis? Gemma est: non Susenbroti, aut Mosellani, sed politissimi artificis. Facta manu, puraque magis perlucida gemma.
Atque haec de artis, doctrinaeque praeceptis: quibus [63] secundum in partitione nostra locum attribuimus. Ecce autem derepente nuncium, ac viatorem, qui non ita procul a foribus abesse clamet, regio comitatu septam, eam, quam quaeritis, Eloquentiam. Magnificentissimo est opus apparatu: quo tantam, & tam illustrem Reginam, ita stipatam, ornatamque excipere debeamus. Hoc saltem biduum concedendum est, ad apparanda, instruendaque omnia, quam fieri a nobis potest honorifice. Ac tum quidem, si videbitur, cum Exercitatione, illius robustissimo satellite agemus, vt recta vos ad Dominam suam, atque adeo nostram ducat Eloquentiam; in eiusque augustissimo conspectu collocet vniuersos. Quocirca Naturam interim, atque Artem debebitis, tanquam duo prima, & in primis necessaria instrumenta, quam potestis fouere indulgentissime. Operae precium erit, mihi credite.
DIXI.
[64]
Secundus Dies, de Exercitatione
Rhetorica: quo die maior videbatur,
quam vnquam antea doctissimorum
hominum exspectatio.
Exspectatis, sat scio, mei Auditores, (vos enim, non hos appello grauissimos viros) vt interruptum orationis meae cursum quam celerrime conficiam, instrumentumque illud tertium subministrem, quo solo caretis ad institutum iter faciendum. Dixi non ita procul a foribus astare Eloquentiam, illustri comitatu munitam, septamque fortissimis satellitibus: ex quibus vnus ille esset quamprimum conueniendus, cui Exercitationi nomen est. Video vos cum incredibili quodam, singularique illius desiderio flagrantes accurrere, quam tam eximia laude celebraui: tum vero satellitis istius, & stipatoris, qui vos protinus ad ipsam perducat, admodum esse cupidos, atque studiosos. Bene, & praeclare habet.
Ecce vobis hilari vultu, serena fronte, porrectis [65] [I.] manibus, summa festinatione occurrit, longe vestri amoris amantissimus. Videte, quam pulchrum in vtraque manu, & quam preciosum vobis instrumentum apportet, dignitatis, splendorisque sui insigne sempiternum. Haud scio, an quod in dextra cernitis, Analysin; quod in sinistra conspicitis, Genesin vsurpare, mutuatis a Graecia vocabulis, debeamus. Sic enim, nisi fallor, memini, qui in augustissima eloquentiae Aula versantur, iamdiuque sunt regali eius imperio, auctoritateque comprehensi, satellitis illius instrumenta nominare: & vtriusque vsum esse perhibent amplissimum, atque vberrimum. Nec desunt, qui sine illis, Naturae igniculos facile extingui, artis, doctrinaeque flores & ornamenta flaccescere; eloquentiam ipsam frigere putent; nec succum modo, atque sanguinem, sed etiam colorem omnem, caloremque amittere naturalem. Ac ferunt quidem ex nobilitate vnum, is erat Laurentius Valla, vt opinor, (neque enim certo comperi) dicere solitum, quatuor illa Aristotelis Topica instrumenta, tanto scholarum [66] applausu, atque strepitu iactata, nequaquam esse cum hisce* duobus, vel vsu, vel dignitate conferenda. Nam de meipso quid dicam, Rhetore omnium minutissimo? Quid de familiari meo, (sed nolo hominem nominare, certe philologus est) qui ea ipsa consueuit in omni sermone o)/rgana o)rga/nwn, kai\ th=j r(htorikh=j xei=raj appellare? Audite potius, qua vos satelles iste, huc aduentans, oratione alloquatur, & quibus ad sese argumentis inuitet, atque allectet vniuersos. Malo namque ipsummet vobiscum, qui se optime nouit, suamque potest causam acerrime tueri, coram agere; quam eum, quicum non ita valde familiariter vixerim, fucatis coloribus, atque rudi penicillo adumbrare. Nec vero est, quod Moriae encomium cuiquam in mentem veniat, aut stultitiae aliqua nota Exercitationi inuratur, suarum laudum buccinatori: cum M. Tullium videamus, hominem philosophum, prudentissimum ciuem, honoratissimum Consularem, grauissimum senem, res suas gestas, & praeclare facta, selectis ad id ornatissimis, splendidissimisque [67] [I.ij.] verbis, pleno, vt sic dicam ore, & quasi sufflatis buccis decantare. Legite orationem in L. Pisonem: & cum toties, Ego, Ego, Ego, tam de seipso honorifice, glorioseque audietis, cum magnificentissima sui Consulatus, in eoque clarissimorum facinorum praedicatione: facile vos quidem Exercitationem patiemini, cuius ille potissimum ope, atque opera tantus euasit, suae gloriae praeconium, &, si velit sane, panegyricum adornare. Mihi saltem non ineptum videtur: vel quia ego tanto ineptior sum: vel quia alterius magis, quam meijpsius oratione delector. Quanquam, si id non esset, quod tandem certius, aut luculentius esse potest, quam ipsius virtutis de virtute testimonium? In quam sententiam egregie disputant duo nobilissimi Aulici, Gasparus Pallauicinus, & Ludouicus Canossa, in Aulico Castilionis; quo nihil hi oculi viderunt in eo genere excellentius. Sed quorsum ista tam multa in re tam non dubia? Vos tanti quamprimum, & tam generosi satellitis, atque adeo herois, (nam sic vobis eum videri velim) orationem ipsam attenditote. [68] Ac Harueium interim vestrum aut penitus obliuiscimini, aut saltem auditorem esse putate, non oratorem.
Exercitationis Concio.
Conuenistis hodierno die, Cantabrigienses, vt in Herae meae nobilissimam familiam, celeberrimamque Aulam, in qua etsi Naturae, Artique primae, mihi tamen priores deferuntur, meo potissimum singulari beneficio possitis cooptari. Amplector ego studia, ac voluntates vestras: nec vos profecto aut earum aliquando, aut huiusce diei paenitebit. Etenim si mihi dicto eritis, quod neutiquam despero, audientes, & quae ego vobis munera, officiaque imponam, ea diligenter, vt par est, exhaurietis: efficiam, ita me amet Hera, & ego Heram, vt in politissimorum Rhetorum, Oratorumque coronam aggregemini, sitisque meae Dominae alij quidem a manibus, alij ab epistolis, a sacris alij, alij a legationibus, alij a concilijs, alij ab alijs, omnes [69] [I.iij.] a praeclaris, honoratisque functionibus.
Proponite vobis Romanos Oratores, id est, rectores, atque principes florentissimae Reipublicae. Vultis grauitatem Scaeuolae, Crassi amplitudinem, vrbanitatem Antonij, leporem Caesaris, M. Tullij in eloquendo copiam, Hortensij in agendo dignitatem? Intuemini Graecos, Romanorum magistros, seu potius orbis terrarum, cunctarumque gentium praeceptores. Vultis admirabilem illam Isocratis, aut Phalerei suauitatem, subtilitatem Lysiae, acumen Hyperidis, Demadis facetias, sonitum, splendoremque Aeschinis, vim Demosthenis, sua quaedam orationis fulmina, instar Iouis cuiusdam, emittentis? Omnia ego vobis, sola annuente Hera, suppeditabo. Vultis tonare, vt Pericles, fulgurare, permiscere Angliam, vt ille Graeciam? Vultis M. Callidium elegantia, & venustate sermonis, diuinitate loquendi, Tyrtamum illum, cognomento Theophrastum; orationis aequabili, & sedato cursu Platonem ipsum, Xenophontemque Socraticum; Aristophanem, & Lucianum salibus, [70] omnique festiuitate superare? Vultis in Academiarum subsellijs, atque cathedris; in templorum suggestis; in rostris omnium iudiciorum, consiliorum, comitiorum, concionum; in senatu; in foro; in causis omnibus publicis, ac priuatis dominari? Macti virtute: quae liberos, quae generosos, quae nobiles, quae oratores scire aequum est adolescentes, solertes dabo: faciamque, vt summis honoribus circumfusi, longe ornatissimam, florentissimamque vitam propagetis.Sed audistisne quaeso, vt olim Hercules ille Gallicus, quem Celtae sua lingua Ogmium nuncupabant, ingentem hominum multitudinem, atque coetum, non ferreis vinculis, sed quibusdam a lingua religatis, ex auro, electroque catenulis, auribus ad sese tractum, quo is cunque vellet, circumduxerit? Allegoria est, Cantabrigienses; & linguae eloquentis effecta continet, aures ad se omnium allicientis, ijsque vincula quasi quaedam inijcientis tenuia, & periucunda: ita vt qui sunt illis leuiter constricti, ne velint quidem ipsi aufugere, si possint maxime; sed vltro, & sua sponte [71] ducentem insequantur, & tanquam numen aliquod coeleste colant, suspiciant, admirentur, obstupescant. Quid mirum? Porrigitote mihi linguas vestras: & sic eas acuam, atque procudam, vt, sicut Magnes sua quadam naturali, & ingenita virtute ferrum; vnde est a quibusdam lapis Herculeus vsurpatus; sic hominum non dico aures, (quanquam eas quoque) sed animos, intimosque sensus ad sese rapiant; eorumque voluntates, atque mentes, quocunque incubuerint, impellant, vnde autem velint, deducant facile.
Memoriae proditum ab antiquissimis scriptoribus est, Orphei suauissimo
cantu feras, nemora, amnes, lapides, montes vnum pariter in locum gestientes, exsultantesque
confluxisse, voluptate illa eximia, & incredibili commotos, atque incitatos.
Sed placidis hominum dictis fera corda mitigauit,
Doctaque vitam voce temperauit,
Moresque agrestes expoliuit Orpheus.
Vt praeclare in Epigrammatis poeta nobilissimus. Sic vbi tradunt Amphionem, fidibus canentem,
[72] saxa compulisse, quo vellet: & quendam magnum virum, Theseum fortasse Atheniensem,
(neque enim certo constat) feros, atque immanes homines, in montibus, ac syluis, belluarum
instar, dissipatos, in certum locum, tanquam in ciuitatem susceptos, congregasse: nil aliud
significarunt ingeniosi homines, quam quod de Orpheo commemoratum est, illorum siue prudenti
eloquentia, siue eloquenti prudentia effectum esse, vt importuni homines, atque barbari, paulo
iam mansuetiores facti, ciuilia instituta colere inciperent, seque humaniori quadam disciplina, &
sanctissimis legibus, atque edictis contineri paterentur. O egregium, & admirabilem fructum
disertae orationis: sed quem mihi profecto referre potissimum debeant acceptum, nisi velint tanti
immemores esse, & tam diuini beneficij. Omnis enim illa concitandorum, flectendorumque
animorum ratio; omnes sensuum percutiendorum machinae; omnes inflammandarum mentium
faces ab Exercitatione accensae sunt; nec tantas esset quisquam vires, tantumque robur [73] [K.]
sine meis lacertis consecutus. Nulla sine me o)yopoii+/a,
nulla gohtei/a, nulla yuxagwgi/a
vnquam fuit aut esse aliquando potuisset. A me cunctae oratoriarum commotionum procellae
dimanarunt.
Veniam ad maiora: si qua tamen maiora maximis esse possint. Nunquam mehercule sine Exercitatione Mercurius; is, qui Graece trisme/gistoj vocari meruit, & quem certum est, hominem fuisse in suadendo praepotentem; aut Deus Eloquentiae perhiberetur; aut Deorum interpres, atque internuncius constitueretur; aut blandae repertor cytharae putaretur; aut in lapidem Battum mutaret, eumque ex homine loquacissimo mutum, & elinguem redderet: aut Argum illum Centoculum, vt Poetae verbo vtar, somno consopitum, ac paene sepultum trucidaret; aut sapientem Prometheum Caucaso alligaret. A me ille galerum; a me alas; a me caduceum; a me talaria accepit; & quibus vtique abundat, poetarum epitheta, atque cognomina vniuersa.
Quid dicam de Herae meae consobrina, politioris literaturae vel Dea, vel Regina Pallade? [74] Ecquisnam ei alius vel aegidem, vel angues, vel castitatem, vel facundiam, vel arma bellica, ciuiliaque tribuit? ecquis Athenas, ecquis Romam, ecquis Lutetiam, Argentoratum, Cantabrigiam, ecquis sanctissima literarum delubra, & augustissima templa illius numini consecrauit? Certe nemo. Et vultis audire de Musis? Non Musae sine me Musicae; de Athenis? non Athenae Atticae; de Apolline? non Apollo Phaebus diceretur. Quae putantur omnium maxima, & sua omnes admiratione captos detinent: vix illa cuiquam aliqua, certe omnibus omnium minima viderentur, nisi ego essem omnino maximus.
Quorsum oculos, atque ora in me conuertitis? quid tollitis manus? An haec vobis incredibilia, an potius videntur suspicienda? At consulite vestros oratores, historicos, poetas, philosophos, omnium generum, atque gentium scriptores celeberrimos: quae maxime iactant, in omni sermone praedicant, laudibus ad coelum extollunt, ea se mihi omnia, atque singula debere fatebuntur: Suadelam, Musas, Charites, Heliconem, Parnasum, Pegasum, Apollinem, laurum, togam, linguam, [75] [K.ij.] quid non? Tantopere semper apud omnes in omni aetate valuit Exercitatio.
Sed vultisne adhuc plura? Annuite: sat est. Video placere vobis, vt descendam ad singulos. Quid si initium faciam a Socrate? Quis enim nescit, vnde Socrates; cuius clarissimo nomine Platonis, Xenophontisque dialogi sempiternae hominum memoriae sunt commendati; cum Alcibiadis sui, iam ebrij testimonio, (in vino autem, vt aiunt, veritas) longe omnium mortalium eloquentissimus, & plane in dicendo Deus; tum Apollinis ipsius oraculo, sapientissimus sit iudicatus? Non detraho illi ingenium, de eo statuat Zopyrus Physiognomon: non de arte, quicquam derogo: quanquam ipse, scientiam suam tegens, nullam audet agnoscere: sed quis eo magis in poetis lectitandis, recitandisque assiduus? quis in Rhetoribus audiendis, euoluendis, laudandis, vituperandis, corrigendis, refellendis, exagitandis diligentior? quis in scribendo, dicendo, commentandoque accuratior? quis aut frequentior, aut acrior in colloquijs, in disputationibus, in dialogis? quis tam promptus, atque dicax in circulis, [76] in symposijs, in conuiuijs? quis in iocando vrbanior, experientior in cauillando? quis in omni sermone vel potentior, vel amabilior? Aristophanes in Nubibus non dubitauit dicere, Euripidem, qui dicitur, non esse Euripidem, sed Socratem esse Euripidem: eumque tragoedias panxisse, quae Euripideo nomine diuulgatae exijssent. At cui vestrum Ciceronis illud obscurum; singulos Euripidis, id est, Socratis versus, singula eius esse testimonia; & quidem testimonia, quod ego affirmare audeo, longe ornatissimis verbis, praestantissimisque sententijs enunciata? Quid, quod poeta ille, in oratorijs quibusdam, & plane Socraticis Inductionibus tam & frequens, & foelix est; itaque pollet vel omnibus, vel maximis Comicorum, non modo Tragicorum in dicendo virtutibus; tantusque mihi ei)/rwn videtur, & tam insignis flagitiosorum, perditorumque hominum exagitator (quanquam non tam meum id, quam Dionysij Halicarnassaei iudicium est) vt facile mihi persuaderi patiar, aut Euripidem quendam Socraticum, aut potius [77] [Kiij.] Socratem Euripideum, illarum fuisse tragoediarum auctorem: indeque putem, non temere, sed de industria, festiuissimum poetam Aristophanem, magnum illum etiam ei)/rwna, Socratis epitheto, Eu)ripi/dhn sofw/taton, non semel, sed saepius appellauisse.
Vt vt est, emergit Socratem nostrum, in dicendo, idque meo potissimum beneficio, & perpetua quadam dicendi consuetudine ita omnino praeter caeteros mortales excelluisse, vt eum tanquam cognomento aliquo possimus & veteratorem rhetoricum, & quendam oratorium athletam, atque pugilem perhibere: ipsumque cum Alcibiade Platonico debeamus non solum Pericli, aut Nestori, aut Antenori, sed cunctis ante eum hominibus anteferre; conferre cum Satyris, & Silenis.
Quid illius discipuli, magistri vestri, Plato, atque Xenophon? quid? Iouem sic, aiunt philosophi, si Graece loquatur, loquuturum, vt Plato: quod elogium excogitari potuit magnificentius? Et Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt: nouum laudandi genus: vterque longe omnium, quicunque graece [78] scripserunt, aut locuti sunt, exstitit dicendi copia, & suauitate, & quadam sermonis profluenti vbertate, & prope omni lepore princeps.
Vnde id quaeso tandem? An ex pauculis praeceptis atque regulis? Hui; citius ex Atheniensi musca facere illos potuisse Elephantem Indicum existimabo. Vnde igitur? Erant illi quidem satis ingeniosi, quis negat? sed non solet ager, quamuis maxime alioqui fertilis, sine diligenti quadam, & assidua cultura, tam esse sine omnibus spinis atque sentibus fructuosus. Dicam planius? Certe neque Socrates aliquando Socrates; neque Plato vnquam Plato; nec Xenophon sine Exercitatione Xenophon exstitisset. Qui tanti erant; quantos istos fuisse audiuistis, & quantos ipsi illos esse putatis, ne nomen quidem posteritati propagatum haberent, nec fuisse eos vnquam in mundo intelligeretis, nisi sempiternis literarum monimentis, ex mea officina exeuntibus, suae gloriae memoriam, ab obliuione hominum, atque a silentio vindicatam, [79] immortalitati consecrassent.
Atque idem mihi liceret, de compluribus alijs, factis mea opera ex contemptissimis homullis* paene augustissimis Heroibus, affirmare. Ego Lycurgum Spartae; Demosthenem Athenis; Ciceronem Romae; Venetijs Manutium; Ramum Parisijs; Argentorato Sturmium; Smithum Cantabrigiae; Humfredum Oxoniae; singulis fere nobilissimis Ciuitatibus singulos dedi praeclarissimos Oratores. Quid haeretis? Ego sum Homericum mw=lu, nigra radice, flore lacteo: ego Maronis vestri ille aureus arbore Ramus: ego Hesiodi i(drw\j, Theocriti kalli/sta pai/dwn pei=ra: ego siue Socratis, siue Isocratis, siue Aristotelis, siue etiam Catonis (nam his omnibus est a quibusdam attributa) radix amara, fructus dulcis: ego poetarum Hercules, duodecim exantlatis, supra hominis mortalitatem paene diuinis laboribus nobilitatus: ego denique (nam quid omnia consecter, quae sunt in hoc genere infinita?) illud Amaltheae preciosissimum, beatissimumque cornu sum, [80] quod Iupiter olim Nymphis, suis nutricibus, dono dedisse fertur, cum hac magnifica promissione, vt quicquid aliquando ipsae optare vellent, id illis omne ex eo cornu abunde suppeditatum obtinerent.
Haec si vobis praeclara, si pulchra, si gloriosa, si admirabilia, si diuina videantur, Cantabrigienses: Exercitationem quamprimum adhibete consiliarium: me vobis summo amore, praestantibus officijs, singulari & fide, & obseruantia in perpetuum deuincite: mihi assiduam operam nauate: in me oculos, aures, ora, linguas, manus etiam ipsas, & pedes, sed in primis animos, atque mentes conuertite: in Exercitationis officina habitate: & statim omnes illustribus illis, & plane heroicis eloquentiae virtutibus affluetis. Non deest vobis acumen ingenij, non generosa indoles: perfacile artis praecepta; institutaque maxime necessaria percipiuntur: tantum gemina instrumenta ista, diuinitus e beatorum sedibus ad me delata, non habetis, Analysin, atque Genesin: quorum quantus sit, & quam incredibilis vsus, ne explicari [81] [L.] quidem potest vllius oratione. Sed tamen attendite, quid ex cliente, ac familiari meo, P. Ramo, soleam plaerunque dicere.
Si quis eximiae pulchritudinis animalia, in aulaeis picta, spectaret, atque in ipsa spectandi admiratione cum esset, ea repente excitata prosilirent: quanta iam esset, & quanto perfusa gaudio spectanti laetitia? Ita si quis Rhetoricae artis accuratam descriptionem contemplatus, vsum aliquem, viuentemque actum desideret; atque in ipso desiderio, doctrinae velut artus animari, suaque sponte moueri aspiciat; protinusque ita comparari, vt Palladis alicuius instar diuinitus astantes alloquatur: qua voluptate haec ipsa contemplantis animus gestiet? qua laetitia exsultabit? Haec porro miracula exhibebunt Analysis, atque Genesis: languentes & sopitos artis sensus excitabunt: calore viuentis sanguinis, motuque eloquentis spiritus animabunt: adeo vt summam in illis dicendi virtutem, ac prope solam esse affirmare audeam.
Quid dici a quoquam [82] mortali potuit magnificentius? & tamen mei/wsij haec, non au)/xhsij est. Sed pergamus. Nostisne validum aliquem, & bellicosum militem, qui nunquam arma tractauit? an commodum, & idoneum gubernatorem, qui non tenuit aliquando clauum? an peritum architectum, qui non amussim, atque regulam vnquam apposuit? an industrium aratorem & colonum, qui non coluit agrum, non stercorauit non occauit? an omnino probabilem artificem non dico sine eisdem (sunt enim singulis artibus suae singulae Analyses, atque Geneses) sed sine talibus instrumentis? Videtis in dextra Analysin. Haec quidem mea, & propria, id est Rhetorica est: sed Analysi etiam sua quadam vtuntur, qui in aliquo agro, vel suo, vel alieno, cuiusmodi fuerit aratio, stercoratio, sementis, messis, considerant. Videtis in sinistra Genesin: & quidem etiam nostra est: sed nimirum illis quoque sua Genesis est, qui agrum ipsi arant, stercorant, serunt, metunt.
Sic in re militari, atque bellica, cum praeliorum omnem rationem, quemadmodum illa iam a fortissimis [83] [L.ij.] exercitibus inita, & commissa fuerint, exquirimus: in pictura, cum propositae alicuius tabulae imagines, atque species, ex formis, & lineamentis, & proportionibus, & singularum comparatione partium, quales sint, aestimantur: in aureo argenteoue poculo, quo modo emblemata illigata; in Gallica, aut Italica, aut etiam quauis veste, probene, an secus confecta, & quam illa apta corpori, quamque vel magnifica, vel venusta sit, cum intuendo, dispiciendoque* inquirimus: vel etiam consutam iam vestem, introspiciendi causa, dissuimus: Analysis quaedam est. At vero cum nosmetipsi praeliamur, simulachra pingimus, in poculis, vasisque crustas, aut emblemata illigamus; cum vestes ipsi conficimus, Genesis est: eodemque modo in alijs artibus, siue sordidis, quae dicuntur, siue ingenuis, ac liberalibus.
Agedum, da mihi nunc hominem, qui Hectoris, qui Alexandri, qui Scipionis, qui Hannibalis, qui Caesaris, qui Pompeij bella partim externa, partim intestina saepe, multumque lectitarit, ipse nullam eorum gerendorum rationem videat; [84] nunquam hostis vultum, nunquam castra aspexerit; non hastam vibrauerit; non distrinxerit ensem; non concurrerit lanceis; non ex armato equo pugnarit; non eminus, non cominus praeliatus sit; non exercitum duxerit; bellicum nunquam audierit; qualem videlicet Phormionem illum Peripateticum facit Catulus: an tu quenquam ab eo putes militare aliquid, & bellicosum exspectaturum? Audiui ego Academicos homines, qui, quod neque ipsi aliquando perorassent, nec alios perorantes magnopere curassent, nec in auctore aliquo diserto essent versati, sed poetas omnes, oratoresque ab ineunte adolescentia despexissent, cum in priuatis, tum in publicis disputationibus Dunsicum nescio quid, & Dorbellicum fundere cogerentur, sine succo, sine sapore; frigide, ieiune, miserabiliter; & plane sic, vt ipsis etiam infantulis haud paulo infantiores viderentur. Quid nominem stipites Grammaticos, truncos Rhetores, graculos Sophistas, ranas, & mures Dialecticos, scopulos Mathematicos, asinos Philosophos?
Ascendamus, [85] [L.iij.] si placet, ad eos, qui sunt Academicis honoribus, insignibusque decorati. Vidi ego baccalaureos, baculo potius caedendos, quam ornandos laurea: vidi magistros septem artium, non dicam inertes, sed expertes earum omnium, quas profiterentur, artium: vidi doctores sine doctrina: vidi Medicos, Iureconsultos, Theologos sine praxi: vidi homines sine humanitate, viros sine virtute: quod nec eam in alijs vnquam probassent, nec ipsi aliquando vlla vterentur. Nota ista, non noua; rata, non rara sunt: hic, Oxoniae, in omnibus omnium gentium, atque regnorum Academijs, pluribus, quam vellem, testatioribus, quam vt dissimulari possint, exemplis abundamus.
Verum itane quisquam amens, atque excors est, vt sperare audeat se nobilem cytharaedum, & quasi alterum Amphionem, aut Apollinem euasurum, ipse interim nunquam lyram tangens, nunquam fidibus manum admouens? An potest quisquam Academicus tam non esse Academicus, vt se dormiendo, edendo, bibendo, otiando, cuticulam curando speret [86] dignam loco, dignam persona, dignam gradu vel scientiam, vel eloquentiam consecuturum? Aut si tantum illa valent, quantum barbatuli isti existimant, colatur Epicuri ille monogrammus, & nihil agens Deus: sit emblema literatorum, & quasi tessera, atque insigne, Otium: inscribatur in Academiarum foribus, Edite, Dormite, Ludite: in vniuscuiusque scholae vestibulo Voluptatis simulachrum incidatur: valuae solis Sardanapalis, & effaeminatis hominibus aperiantur: mulierculae regnent in subsellijs: Palladem excludant, intromittant Venerem: abijciant libros: bibliothecas incendant: studijs polla\ xai/rein dicant: in Libidinis sacello anniuersaria sacrificia faciant: Cerealia, Bacchanaliaque quotannis celebrent: ab his sacris, vnguentariorum, cytharistarum, saltatorum, saltatricumque aedes, atque ludos frequentent; eosque omnibus templis, gymnasijs, Academijs anteponant: fasciculos ad nares admoueant, suauitatesque e flosculis afflatas consectentur: incedant sertis [87] redimiti, atque rosa: postremo, (vt tandem finiam) omnium generum; masculinas, foemininas, communes, neutras; omnium specierum, primitiuas, deriuitiuas; omnium figurarum, simplices, compositas, decompositas; omnium numerorum, singulares, plurales; omnium casuum, rectas, obliquas; omnium comparationum, magnas, maiores, maximas conspiciant, totaque mente, atque omnibus artubus contrectent voluptates.
Facile est, inuenire baculum, quo me, tanquam canem, cedant: poterunt instrumentis meis carere, eaque nomina quaedam inania & nugatoria ducere: poterunt Ciceronem, Demosthenem, Virgilium, Homerum; Socratem, Platonem, Xenophontem, cadauera, non homines reputare: poterunt in amoenissimis Epicuri hortulis, inter fragrantissimos flores, atque herbas molliter recubantes philosophari: poterunt Academiam, Academice; Lyceum, atque Stoam Stoice contemnere: poterunt eruditum puluerem, & hanc oratoriam palaestram, lucemque forensem irridere: poterunt, sibijpsis, & deliciolis suis, [88] omnique & corporis, & animi iucunditati, & quasi titillationi dies, noctesque indulgere: poterunt, si Dijs, Deabusque suis, id est, otio, ventri, somno, libidini, voluptati, Veneri placet, vel illo ipso Epicuri monogrammo Deo magis esse & otiosi, & delicati.
Verum si sine Exercitatione, studio, diligentia, commentatione, instrumentis meis nihil possunt, ne hiscere quidem: sed perinde faciunt, vt ij, qui cum reptare non queunt, volare tamen aggrediuntur sine pennis: aut etiam vt ij, qui cum ou)de\ gra/mmata sciunt, ou)de\ nei=n, quod est Graecis hominibus in prouerbio, nec summo aquam pede vnquam tetigerunt, tamen sine cortice natare moliuntur: quis non me cupidissime amplectatur? quis non instrumenta ista aurea, seu potius gemmea magni faciat? quis non meam familiaritatem, amicitiam, necessitudinem, tutelam ambiat, consectetur, aucupetur? Ego vero, nisi apud Aristotelem, argutissimum philosophum, forte legissem, neminem, sibimetipsi posse iniuriam inferre; idque a vobis Aristoteleis tanquam kaqoliko\n qew/rhma quoddam [89] [M.] in Ethicis agitari accepissem; plane affirmarem eos Academicos, qui meum commercium fugerint, & amores meos, Analysin, atque Genesin, quos ego semper habui arctissimis mihi cognationis, affinitatisque vinculis coniunctissimos, veluti spretos, atque despectos repudiarint, non modo pessime de seipsis, indignissimeque esse merituros, sed iniuriam etiam sibi maximam imposituros, & sempiternam. Cum enim nihil sine causa fit, & qui patitur, idem etiam, non alius quispiam facit, quod iniquum omnibus, atque iniustum videtur (id ego iniuriam appello, est enim, vt opinor, iniuria, quod communem aequitatis legem violat, & contra ius, fasque admittitur: contra ius autem facit, qui in literatorum collegio, & quasi Prytaneo educatus, ea & studia, & officia deserit, quae & facile praestare potest, & debet studiosissime exhaurire; quaeque ad omnem Reip. procurationem permagna momenta adferunt) eum quasi a semetipso lacessitum, atque laesum, sibijpsi iniuriam infligere, & quodammodo manus violenter afferre soleo [90] dicere, qui tali se turpitudine contaminat, & tam egregia hominis eruditi munera praetermittit.
Non satis quidem fortasse Aristotelice; siquis velit Nikoma/xeion illud obijcere a)ci/wma: sed tamen nec aliorum opinione inscienter, & valde meo iudicio opportune. Vt vt est (neque enim multum refert) parum illi suae vtilitati; non satis Academiae dignitati; amicorum exspectationi frigidissime; Reip. emolumento pessime; patriae, atque parentum gloriae stultissime mihi videntur prospexisse, qui a meis praescriptis, atque institutionibus abhorrentes, & vel prauitate iudicij occoecati, vel otio, atque mollitia animi liquescentes, instrumenta ista bellissima, pulcherrimaque aspernantur. His enim nihil est aut ad splendorem omnem gloriosius: aut ad fructum optabilius.
At quid haec ad nos? inquiet vestrum aliquis. Nonne sentis, qua gratia huc confluxerimus? nonne vides, quo te vultu, quibus oculis instrumenta contueamur? nonne animaduertis, quo illorum potiendorum desiderio, ac potius ardore conflagremus? an tu quenquam [91] [Mij.] esse istorum suspicaris, qui non illa citius e flamma, & libentius petere velit, quam cibum quisquam parasitus? fac, si nos amas, periculum: tua causa nullum ignem, nullas faces pertimescemus: tam erit vnusquisque audax, quam ille, de quo Poeta optimus: Nec timuit Phlegethonta, furentem ardentibus vndis.
Itane vero dicitis Cantabrigienses? Agite, o amici optimi, atque magnanimi, &, vt idem ille inclytus poeta canit, Durate, & vosmet rebus seruate secundis. Accipite primum a me hanc Analysin, totius instrumenti partem, ordine primam, dignitate in primis admirabilem, vsu apprime necessariam. Ea disertissimorum hominum praeclara scripta, atque libros immortalitate consecratos; & quicquid vel Cicero, vel Caesar, vel Terentius, vel is, quem modo nominaui, Maro, vel Liuius, vel Sallustius, vel alij Latinorum antesignani scriptorum, posteritati commendarunt: quaeque Graiorum eloquentissimi, & mei valentissimi pugiles, Isocrates, Demosthenes, Herodotus, Lucianus; Xenophon, Plato; Homerus, Euripides, Sophocles, [92] Aristophanes literarum monumentis mandata reliquerunt; ea, vt suam olim Penelope telam, retexite: omnem elocutionis copiam, varietatem, nitorem; omnia modificatorum vocabulorum insignia, omnes figurarum cum festiuitates in verbis, tum in sententijs aculeos, atque neruos; totius orationis cursum, & constructionem, & volubilitatem, & contextum, & conformationem, & quae sunt ornata, elaborata, perpolitaque omnia, cum arte accuratissime tradita comparate: praecepta exemplis illustrate: exempla praeceptis accommodate: videte, quo modo ex illorum inductione, & quasi coagmentatione quadam, expressa ista initio, & quodammodo fuerint propagata. Quamprimum in tropum aliquem in Ciceronis, aut Demosthenis Philippicis, in Terentij, aut Aristophanis Comoedijs incideritis, volo ego vos illico artis vocabulum recitare; atque ita sine vlla haesitatione dicere: haec insignis est Metonymia: illa lepida Ironia: illustris ista Metaphora: elegans haec, & oratoria quaedam synecdoche: nec genus solum [93] isto modo, sed etiam speciem certam, atque definitam nominare: vt, Metonymia est causae pro re effecta: Metonymia est efficientis: Metonymia est materiae: aut contra; Metonymia est effectus pro causa: & ita deinceps in tropis consequentibus. Si non verba singula modificata, sed tota oratio e)sxhmatisme/nh, vt Graeci vocant, vt nostri, figurata fuerit; idem etiam hic vobis sentio faciendum, quod prius: vt exornationes dictionis facillime indicare; sententiarum ardentiora lumina confestim exponere valeatis. Nolim enim vos aut ex delicijs, & pigmentis oratorijs quicquam ignorare; aut neruos, & lacertos, & quasi artus, atque toros forenses, & quae iactantur, orationis fulmina, non videre. Distinguetis oratorium numerum a poetico: oratorij numeri concinnitatem, & verborum optime sonantium, & redigendae in quadrum orationis, & suauissimorum pedum, in primisque Dichorei illius Ciceroniani, & Aristotelici Poeonis vim omnem, atque rationem, & illam oratorum delicatissimam eu)fwni/an obseruabitis.
Quae sint [94] [Miij.] repetitione similis, aut leuiter dissimilis soni, accersitae venustates, quis inde quaesitus dictionis nitor, & lepos, & quasi color, atque fucus, animaduertetis. Quae sententiae logismw=|, quae dialogismw=| constent, & quo modo sxh/mata th=j dianoi/aj, quae vocant Graeci, ad animorum motus agitandos, atque miscendos valeant; quam incredibilem adferant dignitatem, maiestatemque orationi; quo pacto illam illuminent, & quodammodo accendant, oratoremque admirabilem, atque inuictum efficiant; Iudices attonitos reddant; reliquos, qui audiunt, obstupefaciant; neminem non inflamment, indicabitis. Nullam eloquendi virtutem, nullam elegantiam, nullam denique machinam sine piaculo praeteribitis. Ita tamen, vt ne in Hermogenis illius, at Maeotidem paludem nati, infinitam, & ambitiosam nimis mataiotexni/an incumbatis; de quo literis proditum est, adeo eum fuisse in sua arte oculatum, atque curiosum, vt in vna, eademque periodo sexcentas se figuras, atque subtilitates Rhetoricas deprehendere posse gloriaretur. Ex qua fere mataioponi/+a|, cum [95] alij iampridem non pauci laborarunt, homines alioqui neutiquam despiciendi; tum hodie nimis profecto vbique multi, & multo sane plures, quam vnquam antea: in primisque ij, quos Harueius vester & Philograecos solet, & Pseudoargentinenses nominare: ego hoc tempore Pseudohermogenes non inscite vsurparim; alias fortasse, vt videbitur, vel sophistas, vel Pseudorhetores, vel etiam Camaeleontes quosdam Rhetoricos appellaturus; non tam cibo illos quidem pastos, quam vento, vt ita dicam, atque aere Rhetorico saturatos. Verum istiusmodi argutiae, sensim obscuratae, sua ipsarum inanitate euanescent: nec alius illis a)ntagwnisth\j opus est, praeter ipsas.
Vos in auctoribus excutiendis ita versari debetis, vt vtilitatem & vestram, & publicam respexisse; futilitatem omnem, & ineptias despexisse videamini. Et quia Ciceronis, aut Demosthenis vocem audire, intueri vultum non potestis, nec habetis viuos illos pronunciandi magistros, quorum excellentem actionem contemplando animaduertatis, animaduersam imitando effingatis: danda opera est, vt quae [96] in eorum libris mortua sunt pronunciationis exempla, ea nosmetipsi quanta possimus & suauitate vocis, & praestantia gestus exprimamus; ita efferentes singula, & sic actionem componentes, vt non tam alienam repetere, quam orationem ipsi facere existimemur. Quo modo Aeschinem ferunt, grandem, atque amplum oratorem, cum propter ignominiam iudicij cessisset Athenis, & se Rhodum contulisset; in Rhodorum coetu, maxima, & suauissima voce, admirantibus omnibus, legisse orationem illam egregiam, quae a Demosthene pro Ctesiphonte ederetur.
Quid multa? Instrumentum habetis, Cantabrigienses, quod est instar celeberrimae illius Critolai librae, ad omnes omnium magistrorum praeceptiunculas, instituta, regulas appendendas: & quo vno, tanquam Lydio lapide, siue potius vero, ac naturali igne possitis Auri, vt sic dicam Rhetorici puritatem, dignitatemque aestimare. Sic namque existimare debetis, ex notatione quadam, & obseruatione Naturae, singularum rerum praecepta effloruisse: [97] [N.] nec quicquam ex vsu vestro aliquando fore, quod non fuerit iam ante in vsu apud summos Oratores. h( ga\r e)mpeiri/a te/xnhn e)poi/hsen, h(/de a)peiri/a tu/xhn, vt peracute Polus apud Platonem. Ac persaepe equidem cum P. Ramo, meo amicissimo cliente, optaui, vt aureis, atque grandibus litteris, pro foribus scholarum, & gymnasiorum omnium, vel potius firma, & stabili intelligentia, in doctorum ipsorum pectoribus, duo illa inclyta, & pereximia vocabula imprimerentur, e)mpeiri/a, kai\ i(stori/a: vt quoties ea viderent, legerent, meminissent, toties verorum, vtiliumque praeceptorum originem, atque fontem viderent, legerent, meminissent; vsum etiam illorum certum, atque illustrem, & quodammodo vitalem comprehenderent. Id quod Analysis ista, recte, ac legitime adhibita, & potest facile, & solet cumulate praestare. Nam tum demum artificij vim omnem, & potestatem, &, vt graece loquuntur, e)ne/rgeian optime elicietis, cum vsum eius, atque fructum, in probatissimis omnium aetatum oratoribus, laudatissimisque scriptoribus obseruatum, [98] ad eum, quem exposui, modum excutietis. Oraculum hoc putate. Quicquid Vsus, eloquendi magister, atque artifex repudiauerit, improbandum id omne, vobis esse, ac respuendum.
Sed ecce vobis in altera manu Genesin: perpulchrum illud etiam, perque necessarium instrumentum: & sine quo vetera tantum retexere, nihil noui contexere quisquam potest. Vt enim Analyseos beneficio, quasi dissuetis ea, quae artificiose consuta videbuntur: sic aliquanto iam audaciores, & confirmatiores facti, nouumque opus fabricari cupientes, Genesin istam egregiam, latissime per omnes terrarum oras manantem, transuolantemque Oceanum, & vbique gratiosam, continuo adhibebitis.
Aspicite Araneam. Ea telam summo vtique artificio conficit, atque habitat in palatijs regum maximorum. Vos vero Cantabrigienses, si Geneseos huius auxilio, atque opera, non minus, quam illa suam, & accurate, & assidue Rhetoricam, oratoriamque telam texueritis; si non in regum potentissimorum palatijs (quanquam id quidem etiam fortasse) at in Herae meae augustissimae Regia, longe omnium [99] [N.ij.] Regiarum magnificentissima, alij primas, alij secundas, alij tertias obtinebitis: omnes regijs insignibus affluetis.Siccine vero? dicet aliquis: quam tu quaeso telam, Heros diuine, quam Genesin memoras, tantorum bonorum effectricem?
Arrigite aures. Dicam. Telam appello, quae istius Geneseos immortali fuerit beneficio ad meam praescriptionem texta & concinnata. Genesis autem ista, quam videtis, & cui telam illam acceptam referre debetis; vel in scribendo cernitur; estque stylus ille, quem optimum, & praestantissimum dicendi effectorem Crassus; Cicero alias opificem, artificem alias appellat, (notatis verba?): vel in dicendo, declamando, perorando: idque vel subito, atque ex tempore; quod interdum quidem necessario; vel sumpto ad cogitandum, commentandumque spacio; quod est saepius, libentiusque faciendum. Caput autem est, vt egregie ille apud Ciceronem, & instrumenti istius pars optima, atque praecipua, quam plurimum, et quam accuratissime scribere. Ita nimirum, vt Imitatio quaedam adsit eximia; & quae in M. Tullio, quae in Demosthene, quae [100] in priscis illis heroibus splendidissima, & admirabilia maxime cognoueritis, ea in vestris ipsi lucubrationibus, atque scriptis quam studiosissime, diligentissimeque expressa in medium proferatis. Modificatis illorum, & inflexis verbis; probatissimis Metonymijs; suauissimis Ironijs, atque salibus; clarissimis Metaphoris, & interdum illis superlatis, atque hyperbolicis; lectissimis membri, & integri; generis, & speciei modis; singulorum vocabulorum ornatissimis immutationibus vtamini. Non minus comptas, exquisitasque dictionis venustates, non asperiores, & dissolutiores periodos, non ineptiores eorundem verborum, sonorumue repetitiones adhibeatis, quam illi; nonnunquam etiam vincatis. Apta, & vehementi Epizeuxi; non coacta Anadiplosi; gradatione limata; illustri Anaphora; concinna parium relatione, & epistrophe, quae dicitur, eleganti; complexione inaffectata; nitida epanalepsi; epanodo expolita & tersa; agnominatione bella & venusta; suaui polyptoto, &, siqua sunt adhuc alia dictionis lumina, ijs, tanquam [101] [N.iij.] stellulis quibusdam splendentibus orationem distinguatis. Sententiarum etiam conformationes nec pauciores, quam illi veteres, nec languidiores habeatis. Non eis Exclamationum ardore; non Epiphonematum grauitate; non oratoriae Licentiae audacia, non Correctionum acumine; non Reticentiae subtilitate, atque fuco; non Auersionis ad alienam personam dignitate, & splendore; non Prosopopaeiae Maiestate, atque numine; non Addubitationum ambiguitate; non Communicationum familiaritate, ac nitore; non Occupationum varietate; non facilitate Permissionum; non Concessionis fiducia; non vllo sententiae illuminandae, variandaeque modo concedatis. Sic tamen ista velim omnia temperetis, itaque orationis filum, & illam, de qua dixi, telam texatis, vt quaecunque intertexueritis dicendi ornamenta, atque emblemata, ea in suum, & veluti natiuum locum peropportune migrasse, non in alienum aliquem vel irrepsisse clanculum, vel temere irruisse videantur.
Sunt vobis in Senatu, & in suffragijs ferendis sollemnia, & concepta verba: Placet: non [102] placet. A me vero si eodem iam modo Procuratores vestri quaererent, ecquidnam hic mihi tandem placeret, ecquid non placeret, responderem paucis, atque ita rem omnem vno prope verbo expedirem. Placet quidem pulchra, & formosa, & candida, & venusta, & bene compta; sed tamen modesta, verecunda, casta, incorrupta, vt virgo, sic etiam oratio. Non placet adulterina, non meretricijs coloribus oblita, non fucatis delibuta medicamentis, non vnguentis madens, non alienis inusta cincinnis, non nimis, aut picta, aut phalerata. Malo vestras ornari optimis, quam onerari plurimis figuris scriptiones. Quanquam quid loquor de scriptionibus*? Eadem hac regula declamationes, themata, orationes, conciones, omnes dicendi exercitationes, siue subitas & fortuitas, siue praemeditatas metiemini. Singularem Elocutioni operam nauabitis: sed ita, vt ne quid nimis. Siquid enim communibus omnium fastidijs adhaerescit, id quidem certe Affectatio est: cuius vel nomen ipsum in Eloquentiae regno maxime esse solet odiosum.
Iam vero vt maiori gratia sese efferant, quae sunt tam eloquenti sermone colorata, Polymneiam ego Musam [103] censeo, Herae meae pedissequam obseruantissimam (ea est pronunciandi magistra, & sane loquitur mirabili cum suauitate) tantisper omnes consulatis, dum pro rerum varietate modulari vocem, pro arbitrio vultum componere, actionem, vt libet, temperare, atque fingere valeatis.
Erant mihi olim apud maiores vestros Phonasci: erant scenici histriones: erant palaestrici, et Lanistae: erant id genus pugiles, atque athletae innumerabiles: tantum actione valuit Theodorus, mirus in hoc genere artifex, vt est credo apud Aristotelem vestrum in Rhetoricis Theodecteis, vt quamcunque personam sustineret, eam & perfacile, & peregregie repraesentaret; & plane ita, vt cum Achillem ageret, Achilles; cum Vlissem, Vlisses; cum alium, alius videretur. Quid commemorem Satyrum histrionem, & Canem illum nescio quem, Demosthenis magistrum? Quid duos Ciceronis doctores, Roscium, & Aesopum; alterum Comoedum; Tragoedum alterum; vtrunque in sua arte praestantissimum? Quid loquar de C. Graccho, qui fertur habuisse seruum, peritum, & literatum [104] hominem, qui staret occulte post ipsum, cum concionaretur, & quadam eburneola fistula inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum excitaret, aut a contentione reuocaret? Quid alia multa complectar, quae olim quidem in vsu fuisse memorantur, nunc ridicula in primis viderentur, & perabsurda?
Non, quae propter vetustatem obsoleuerunt, refricabo: non reuocabo
ab inferis mortuorum manes: non Satyros, atque Roscios excitabo, iampridem explosos ex Herae
meae glorioso, atque nobili contubernio. Aspicietis continuo Polymneiam, virginem virginum
bellissimam, atque Herae meae famulam, longe omnium amabilissimam. Quam vbi primum
videritis, exspectabo protinus, vna vt omnes voce exclametis illico, sicut Heros ille apud
heroicum poetam, Venerem affatus:
O quam te memorem virgo? namque haud tibi vultus
Mortalis: nec vox hominem sonat: O dea certe,
An Phaebi soror, an Nympharum sanguinis vna,
Sis foelix, nostrumque leues quaecunque laborem.
Ac mox quidem vestras miserata preces, (vt est leni admodum, atque miti ingenio) vobis ea
[105] [O.] scholam aperiet, & in suum ludum, tanquam in gremium ascitos, pronunciandi non
discipulos reddet bonos, sed optimos efficiet praeceptores.
Suam interim quisque Polymneiam pro virili excitet: quae pronunciationis praecepta commodissima didicistis, ea seruate: in agendo,
quod quemque maxime decet, audientesque iuuat, sequimini: grandem illum, & splendidum, &
virilem; & tamen clarum, atque suauem Aeschinis sonitum, qui potestis, imitamini: quem fere
sonitum Praestonus vester iampridem mihi videtur consecutus. Proponitote vobis Lusciniam,
cuius vocem saepe auditis dulcem, canoram, variam, concinne modulatam.
Tu Philomela potes vocum discrimina mille:
Mille potes varios ipsa referre modos.
Eam magistram, & doctricem vestram facite: ab ea discite vocis claritatem, intensionem,
remissionem, flexionem, inclinationem, varietatem, dulcedinem: vt ampla, & ardentia grauiter;
humilia leniter, & summisse; laeta placide; lugubria miserabiliter; mediocria temperate; [106]
omnia decore, & cum quadam amabili gratia proferatis.
Auditis saepissime tibias, modulate canentes, atque suauiter: & fidiculis numerose sonantibus mirabilem in modum delectamini. Eas velim, si placet, imitemini: haud contemnendas meo iudicio praeceptrices. Nam voces vestrae omnes, sicuti chordae in fidibus, ita sonare debent, vt a motu animi quoque sunt pulsae; &, vt nerui prope ipsi, intentae, ac remissae, ad quemque non digitorum, sed cogitationum, sensorumque tactum respondere. Nec vox solum isto modo varianda, & inflectenda: sed totum corpus; caput, frons, oculi, brachia, manus, digiti, pectus, pedes, omnia, & singula corporis membra inseruire debent Actioni: nihil vt ineptum, nihil putidum, nihil agreste, nihil insulsum sit: cuncta ad eruditum Demosthenis speculum composita, & paene conformata videantur.
Soleo ego tacite apud me ridere, cum ex Clientibus meis audio, tam solutum, & mollem in gestu fuisse Titium, vt saltatio inde quaedam nasceretur, cui Titius [107] [O.ij.] nomen esset. O pronunciandi artificem delicatulum. At quanto illa magis, de Curione, non dico ridicula, sed absurda? Quis loqueretur e lintre? &, Nunquam, Octaui, collegae tuo gratiam referes, qui nisi se suo more iactasset, hodie te isthic muscae comedissent. O putidiusculum Oratorem. Nam quid dicam de Hortensio? qui, cum esset nobilis, atque summus orator, tamen est propter nimiam in voce, motuque artem, ac venustatem, gesticularia Dionisia, notissimae saltatriculae nomine, appellatus. O hominem nimis effoeminatum, & curiosum. Praetereo Manlium Suram, quem in agendo suo more discursantem, salientem, iactantem manus, togam modo deijcientem, modo reponentem, & immodica quadam exsultantem totius agitatione corporis, Domitius Afer non Agere dixit, sed Satagere. Occurrunt mihi aliorum in alios propter aliquam deformitatem agendi contorta probra: nec fere quisquam est, qui non immoderatam in pronunciando affectationem iusto conuitio lacerauerit. [108] Nihil est oculis, atque auribus eruditis odiosius.
Sed quorsum haec tam multa? Nempe, vt ne vos Mei Cantabrigienses, in huiusmodi aliquando vel ineptias, vel leuitates incurratis: in quas ferunt Oxonienses quosdam vestrates (si tamen verum est, quod vulgo iactatur) homines alioqui praeclare institutos, propemodum incidisse: sed ita vocem, vultum, gestum, actionem omnem in dicendo, declamando, perorando, disputando, concionando, loquendo denique, ac colloquendo componatis, vt nihil claris oratoribus indignum existimetur. Qua in laude est operae precium dignitatem trium municipum vestrorum, Clerci, Leuini, Praestoni recordari, facile in hoc genere principum, & optimorum agendi praeceptorum. Mihi credite, nunquam huiusce vos vel Imitationis, vel cogitationis poenitebit.Quod autem ad vtramque Genesin, & illam eloquendi, & hanc pronunciandi spectat, nulla vnquam nobilior exercitatio, nullum excellentius progymnasma pueris inuentum est, quam id, quod est a Ioanne Sturmio traditum, [109] [O.iij.] in libro, vt appellat, Academico de Exercitationibus Rhetoricis, a suis Argentinensibus vsurpatis. Recitat, inquit, vnus quotidie Orationem Ciceronis: vt presentes quasi Ciceronem ipsum loquentem, & rediuiuum audiant: & audiant, quod ipsos in Ciceronis vestigijs retineat. Concedimus interpellationem: & aduersarium interloqui permittimus: atque ita respondere illum Ciceroni mortuo sinimus, quasi viueret: & ita puer sese exemplo applicat, quoad potest, vt oratio interpellantis, cum Ciceronis oratione contendere videatur. Orationes* etiam contrariae conficiuntur: vt proximis hisce* diebus Rehagius Antimilonianam a se confectam aget, & Ciceroni audebit aduersari. Deinde iudicium constituimus: quaesitore vno: Iudicibus pluribus, quos Praepositus Iudicij sibi aduocauit: aut quos Senatus, Praetorue dedit. Magistratum etiam addidimus, & populum* circumstantem: & vt in Tragoedijs Poetae Heroes imitantur: & in [110] Comoedijs rusticos homines: sic nos vera iudicia in veris causis instituimus; & quasi gladiatorum, sic oratorum paria introducimus. Ac non parua quidem voluptate spectantur Actores, audiuntur: dum Aemulatio inter ipsos excitatur: si alter alterum conetur superare, memoria, venustate, stilo; qui expolitur, dum interpellationes domi a se conscriptas adferunt: dum etiam aduersarias domi a se factas in hac palaestra agunt: si non reuera, at imitatione veri: & studio verae laudis, atque vtilitatis.
O praeclarum, & magnificum Exercitationis genus: omnibus anteferendum Comoediarum, Tragoediarumque actionibus, si ita instituatur, ita celebretur, vt ego suspicor. O Sturmij canos, vel hoc vnico inuento a generosis quibusque adolescentibus omni veneratione complectendos.
Exstant Senecae, ac Quintiliani, haudquaquam illae quidem contemnendae Declamationes. Eas percurrite: in vestris [111] ipsi declamationibus, quod facile potestis, superate. Legite nobilissimas aduersarias duorum post editos in lucem homines praeclarissimorum Oratorum, Demosthenis, atque Aeschinis, Latinam olim togam a Cicerone vestro mutuantium, nunc suo Attico pallio indutorum: exempla esse luculenta poterunt vestrarum in simili genere contentionum. Est Luciani pro Tyrannicida Declamatio; & verisimilium argumentorum momentis peracuta, & verbis, totaque compositione perdiserta. Eam duo pulcherrima, & facetissima ingenia, Erasmus, atque Morus, contrarijs declamationibus conuulsam, oppugnare tentarunt. Sunt alia in eodem ferme genere non pauca, Vallae in primis, atque Rami, vt omittam alios, cum Imitatione diligenti, tum etiam quadam literata, & generosa aemulatione sane dignissima. Ex quibus etiam nominatim epistolam vobis peringeniosam, elegantemque commendo Francisci Petrarchae, hominis diuino cerebro, & sua quadam in scribendo singulari [112] quasi vena pollentis; ad Ciceronem illam quidem, sed contra Ciceronem ante annos CCXXX. scriptam, nondum tamen, vt opinor, missam, scriptam autem, cum in eius Epistolas, diu, multumque perquisitas, atque tandem inuentas, incidisset. Nihil istiusmodi aduersarijs vel ad conciliandam elocutionis copiam vberius: vel, si enuncientur, ad agendi dignitatem illustrandam, magnificentius potest excogitari: si velitis ipsi vel Ciceronis, vel alterius egregij oratoris manes, similibus antilogijs lacessitos, ab inferis excitare.
At praecepta hic forsitan aliqua requiritis: quibus instituti, maiori cum laude possitis in hoc genere versari. Itane? Quid si Horatianum illud vobis in memoriam reuocem, Omne tulit punctum, qui miscuit vtile dulci? Quid si Luciani, suauissimi Rhetoris, to\ xrh/simon kai\ to\ terpno/n? Quid si Socratis nostri inductiones, interrogationes, exempla ironias? Quid si e)peiso/dia Homeri ? Quid si aliorum Rhetorum, Poetarumque alia, mihi valde in eorum commentationibus approbata, & partim ad [113] [P.] meam, partim ad meorum affinium laudem, atque decus celebrata? Annon abundare vos praeceptis, institutisque idoneis putaretis; &, quemadmodum Alcumistae in